De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  2. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  3. principio genus alituum variaeque volucres
  4. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  5. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  6. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  7. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  8. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  9. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  10. crescebant uteri terram radicibus apti;
  11. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  12. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  13. convertebat ibi natura foramina terrae
  14. et sucum venis cogebat fundere apertis
  15. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  16. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  17. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  18. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  19. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  20. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  21. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  22. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  23. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  24. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  25. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  26. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  27. simul volucres variantibus formis.
  28. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  29. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  30. mutat enim mundi naturam totius aetas
  31. ex alioque alius status excipere omnia debet
  32. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  33. omnia commutat natura et vertere cogit.
  34. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  35. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  36. sic igitur mundi naturam totius aetas
  37. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  38. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  39. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  40. conatast mira facie membrisque coorta,
  41. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  42. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  43. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  44. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  45. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  46. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  47. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  48. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  49. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  50. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  51. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  52. ut propagando possint procudere saecla;
  53. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  54. semina qua possint membris manare remissis,
  55. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  56. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  57. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  58. nec potuisse propagando procudere prolem.
  59. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  60. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  61. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  62. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  63. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  64. principio genus acre leonum saevaque saecla
  65. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  66. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  67. et genus omne quod est veterino semine partum
  68. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  69. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  70. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  71. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  72. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  73. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  74. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  75. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  76. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  77. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  78. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  79. donec ad interitum genus id natura redegit.
  80. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  81. esse queunt duplici natura et corpore bino
  82. ex alienigenis membris compacta, potestas
  83. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  84. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  85. principio circum tribus actis impiger annis
  86. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  87. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  88. post ubi equum validae vires aetate senecta
  89. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  90. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  91. officit et molli vestit lanugine malas;
  92. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  93. confieri credas Centauros posse neque esse,
  94. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  95. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  96. inter se quorum discordia membra videmus;
  97. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  98. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  99. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  100. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  101. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  102. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  103. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  104. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  105. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  106. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  107. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  108. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  109. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  110. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  111. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  112. multa licet simili ratione effutiat ore,
  113. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  114. fluxisse et gemmis florere arbusta
  115. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  116. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  117. et manibus totum circum se vertere caelum.
  118. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  119. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  120. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  121. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  122. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  123. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  124. non tamen inter se possunt complexa creari,
  125. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  126. foedere naturae certo discrimina servant.
  127. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  128. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  129. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  130. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  131. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  132. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  133. multaque per caelum solis volventia lustra
  134. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  135. nec robustus erat curvi moderator aratri
  136. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  137. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  138. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  139. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  140. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  141. glandiferas inter curabant corpora quercus
  142. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  143. arbita puniceo fieri matura colore,
  144. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  145. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  146. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  147. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  148. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  149. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  150. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  151. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  152. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  153. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  154. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  155. necdum res igni scibant tractare neque uti
  156. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  157. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  158. et frutices inter condebant squalida membra
  159. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  160. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  161. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  162. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  163. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  164. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  165. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  166. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  167. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  168. et manuum mira freti virtute pedumque
  169. consectabantur silvestria saecla ferarum
  170. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  171. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  172. saetigerisque pares subus silvestria membra
  173. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  174. circum se foliis ac frondibus involventes.
  175. nec plangore diem magno solemque per agros
  176. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  177. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  178. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  179. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  180. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  181. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  182. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  183. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  184. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  185. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  186. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  187. spumigeri suis adventu validique leonis
  188. atque intempesta cedebant nocte paventes
  189. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  190. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  191. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  192. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  193. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  194. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  195. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  196. at quos effugium servarat corpore adeso,
  197. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  198. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  199. donique eos vita privarant vermina saeva
  200. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  201. at non multa virum sub signis milia ducta
  202. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  203. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  204. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  205. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  206. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  207. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  208. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  209. tum penuria deinde cibi languentia leto
  210. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  211. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  212. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  213. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  214. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  215. ---
  216. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  217. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  218. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  219. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  220. et Venus inminuit viris puerique parentum