De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  2. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  3. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  4. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  5. vocibus et gestu cum balbe significarent
  6. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  7. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  8. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  9. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  10. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  11. At varios linguae sonitus natura subegit
  12. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  13. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  14. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  15. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  16. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  17. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  18. illis iratus petit atque infestus inurget.
  19. at catuli pantherarum scymnique leonum
  20. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  21. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  22. alituum porro genus alis omne videmus
  23. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  24. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  25. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  26. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  27. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  28. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  29. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  30. inter se fuerant, unde insita notities est
  31. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  32. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  33. cogere item pluris unus victosque domare
  34. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  35. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  36. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  37. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  38. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  39. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  40. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  41. pro vario sensu varia res voce notaret?
  42. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  43. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  44. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  45. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  46. inritata canum cum primum magna Molossum
  47. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  48. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  49. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  50. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  51. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  52. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  53. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  54. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  55. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  56. denique non hinnitus item differre videtur,
  57. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  58. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  59. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  60. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  61. postremo genus alituum variaeque volucres,
  62. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  63. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  64. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  65. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  66. et partim mutant cum tempestatibus una
  67. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  68. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  69. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  70. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  71. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  72. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  73. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  74. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  75. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  76. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  77. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  78. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  79. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  80. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  81. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  82. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  83. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  84. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  85. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  86. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  87. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  88. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  89. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  90. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  91. condere coeperunt urbis arcemque locare
  92. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  93. et pecudes et agros divisere atque dedere
  94. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  95. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  96. posterius res inventast aurumque repertum,
  97. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  98. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  99. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  100. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  101. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  102. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  103. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  104. ut fundamento stabili fortuna maneret
  105. et placidam possent opulenti degere vitam,
  106. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  107. certantes iter infestum fecere viai,
  108. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  109. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  110. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  111. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  112. ut satius multo iam sit parere quietum
  113. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  114. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  115. angustum per iter luctantes ambitionis;
  116. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  117. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  118. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  119. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  120. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  121. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  122. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  123. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  124. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  125. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  126. inde magistratum partim docuere creare
  127. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  128. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  129. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  130. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  131. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  132. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  133. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  134. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  135. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  136. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  137. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  138. qui violat factis communia foedera pacis.
  139. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  140. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  141. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  142. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  143. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  144. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  145. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  146. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  147. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  148. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  149. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  150. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  151. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  152. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  153. egregias animo facies vigilante videbant
  154. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  155. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  156. membra movere videbantur vocesque superbas
  157. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  158. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  159. subpeditabatur facies et forma manebat,
  160. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  161. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  162. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  163. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  164. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  165. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  166. praeterea caeli rationes ordine certo
  167. et varia annorum cernebant tempora verti
  168. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  169. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  170. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  171. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  172. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  173. luna dies et nox et noctis signa severa
  174. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  175. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  176. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  177. O genus infelix humanum, talia divis
  178. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  179. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  180. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  181. nec pietas ullast velatum saepe videri
  182. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  183. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  184. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  185. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  186. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  187. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  188. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  189. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  190. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  191. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  192. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  193. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  194. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  195. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  196. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  197. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  198. an divinitus aeterna donata salute
  199. perpetuo possint aevi labentia tractu
  200. inmensi validas aevi contemnere viris.
  201. praeterea cui non animus formidine divum
  202. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  203. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  204. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  205. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  206. corripiunt divum percussi membra timore,
  207. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  208. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  209. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  210. induperatorem classis super aequora verrit
  211. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  212. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  213. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  214. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  215. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  216. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  217. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  218. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  219. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat