De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  2. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  3. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  4. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  5. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  6. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  7. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  8. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  9. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  10. nam cur luna queat terram secludere solis
  11. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  12. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  13. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  14. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  15. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  16. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  17. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  18. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  19. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  20. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  21. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  22. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  23. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  24. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  25. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  26. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  27. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  28. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  29. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  30. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  31. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  32. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  33. quove modo possent offecto lumine obire
  34. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  35. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  36. omnia convisunt clara loca candida luce,
  37. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  38. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  39. tollere et incertis crerint committere ventis.
  40. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  41. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  42. florida fulserunt viridanti prata colore,
  43. arboribusque datumst variis exinde per auras
  44. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  45. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  46. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  47. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  48. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  49. multa modis multis varia ratione coorta.
  50. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  51. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  52. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  53. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  54. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  55. imbribus et calido solis concreta vapore;
  56. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  57. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  58. principio genus alituum variaeque volucres
  59. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  60. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  61. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  62. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  63. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  64. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  65. crescebant uteri terram radicibus apti;
  66. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  67. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  68. convertebat ibi natura foramina terrae
  69. et sucum venis cogebat fundere apertis
  70. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  71. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  72. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  73. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  74. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  75. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  76. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  77. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  78. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  79. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  80. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  81. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  82. simul volucres variantibus formis.
  83. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  84. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  85. mutat enim mundi naturam totius aetas
  86. ex alioque alius status excipere omnia debet
  87. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  88. omnia commutat natura et vertere cogit.
  89. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  90. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  91. sic igitur mundi naturam totius aetas
  92. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  93. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  94. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  95. conatast mira facie membrisque coorta,
  96. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  97. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  98. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  99. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  100. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  101. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  102. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  103. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  104. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  105. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  106. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  107. ut propagando possint procudere saecla;
  108. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  109. semina qua possint membris manare remissis,
  110. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  111. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  112. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  113. nec potuisse propagando procudere prolem.
  114. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  115. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  116. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  117. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  118. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  119. principio genus acre leonum saevaque saecla
  120. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  121. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  122. et genus omne quod est veterino semine partum
  123. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  124. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  125. nam cupide fugere feras pacemque secuta