De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  2. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  3. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  4. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  5. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  6. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  7. evanescere enim rapidas illius et acris
  8. imminui supter viris, ideoque relinqui
  9. paulatim solem cum posterioribus signis,
  10. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  11. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  12. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  13. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  14. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  15. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  16. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  17. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  18. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  19. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  20. alternis certo fluere alter tempore possit,
  21. qui queat aestivis solem detrudere signis
  22. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  23. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  24. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  25. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  26. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  27. posse alternis e partibus ire.
  28. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  29. diversas ire in partis inferna supernis?
  30. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  31. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  32. At nox obruit ingenti caligine terras,
  33. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  34. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  35. concussos itere et labefactos multo,
  36. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  37. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  38. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  39. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  40. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  41. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  42. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  43. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  44. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  45. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  46. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  47. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  48. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  49. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  50. semina confluere et solis reparare nitorem.
  51. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  52. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  53. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  54. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  55. tempore et inpubem molli pubescere veste
  56. et pariter mollem malis demittere barbam.
  57. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  58. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  59. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  60. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  61. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  62. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  63. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  64. aut quia sol idem sub terras atque superne
  65. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  66. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  67. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  68. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  69. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  70. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  71. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  72. distinet aequato caelum discrimine metas
  73. propter signiferi posituram totius orbis,
  74. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  75. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  76. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  77. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  78. aut quia crassior est certis in partibus ,
  79. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  80. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  81. propterea noctes hiberno tempore longae
  82. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  83. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  84. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  85. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  86. propterea fit uti videantur dicere verum.
  87. Luna potest solis radiis percussa nitere
  88. inque dies magis id lumen convertere nobis
  89. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  90. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  91. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  92. inde minutatim retro quasi condere lumen
  93. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  94. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  95. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  96. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  97. est etiam quare proprio cum lumine possit
  98. volvier et varias splendoris reddere formas;
  99. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  100. labitur omnimodis occursans officiensque,
  101. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  102. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  103. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  104. versandoque globum variantis edere formas,
  105. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  106. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  107. inde minutatim retro contorquet et aufert
  108. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  109. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  110. astrologorum artem contra convincere tendit,
  111. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  112. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  113. denique cur nequeat semper nova luna creari
  114. ordine formarum certo certisque figuris
  115. inque dies privos aborisci quaeque creata
  116. atque alia illius reparari in parte locoque,
  117. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  118. ordine cum videas tam certo multa creari.
  119. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  120. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  121. Flora quibus mater praespargens ante viai
  122. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  123. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  124. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  125. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.