De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  2. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  3. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  4. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  5. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  6. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  7. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  8. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  9. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  10. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  11. nam cur luna queat terram secludere solis
  12. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  13. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  14. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  15. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  16. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  17. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  18. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  19. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  20. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  21. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  22. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  23. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  24. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  25. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  26. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  27. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  28. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  29. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  30. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  31. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  32. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  33. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  34. quove modo possent offecto lumine obire
  35. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  36. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  37. omnia convisunt clara loca candida luce,
  38. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  39. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  40. tollere et incertis crerint committere ventis.
  41. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  42. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  43. florida fulserunt viridanti prata colore,
  44. arboribusque datumst variis exinde per auras
  45. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  46. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  47. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  48. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  49. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  50. multa modis multis varia ratione coorta.
  51. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  52. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  53. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  54. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  55. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  56. imbribus et calido solis concreta vapore;
  57. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  58. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  59. principio genus alituum variaeque volucres
  60. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  61. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  62. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  63. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  64. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  65. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  66. crescebant uteri terram radicibus apti;
  67. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  68. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  69. convertebat ibi natura foramina terrae
  70. et sucum venis cogebat fundere apertis
  71. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  72. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  73. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  74. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  75. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  76. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  77. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  78. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  79. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  80. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  81. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  82. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  83. simul volucres variantibus formis.
  84. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  85. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  86. mutat enim mundi naturam totius aetas
  87. ex alioque alius status excipere omnia debet
  88. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  89. omnia commutat natura et vertere cogit.
  90. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  91. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  92. sic igitur mundi naturam totius aetas
  93. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  94. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  95. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  96. conatast mira facie membrisque coorta,
  97. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  98. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  99. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  100. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  101. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  102. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  103. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  104. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  105. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  106. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  107. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  108. ut propagando possint procudere saecla;
  109. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  110. semina qua possint membris manare remissis,
  111. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  112. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  113. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  114. nec potuisse propagando procudere prolem.
  115. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  116. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  117. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  118. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  119. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  120. principio genus acre leonum saevaque saecla
  121. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  122. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  123. et genus omne quod est veterino semine partum
  124. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  125. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  126. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  127. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  128. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  129. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  130. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  131. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  132. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  133. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  134. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  135. donec ad interitum genus id natura redegit.
  136. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  137. esse queunt duplici natura et corpore bino
  138. ex alienigenis membris compacta, potestas
  139. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  140. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  141. principio circum tribus actis impiger annis
  142. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  143. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  144. post ubi equum validae vires aetate senecta
  145. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  146. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  147. officit et molli vestit lanugine malas;
  148. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  149. confieri credas Centauros posse neque esse,
  150. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  151. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  152. inter se quorum discordia membra videmus;
  153. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  154. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  155. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  156. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  157. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  158. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  159. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  160. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  161. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  162. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  163. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  164. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  165. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  166. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  167. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  168. multa licet simili ratione effutiat ore,
  169. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  170. fluxisse et gemmis florere arbusta
  171. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  172. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  173. et manibus totum circum se vertere caelum.
  174. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  175. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  176. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  177. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  178. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  179. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  180. non tamen inter se possunt complexa creari,
  181. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  182. foedere naturae certo discrimina servant.
  183. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  184. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  185. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  186. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  187. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  188. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  189. multaque per caelum solis volventia lustra
  190. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  191. nec robustus erat curvi moderator aratri
  192. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  193. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  194. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  195. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  196. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  197. glandiferas inter curabant corpora quercus
  198. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  199. arbita puniceo fieri matura colore,
  200. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  201. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  202. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  203. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  204. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  205. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  206. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  207. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  208. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  209. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  210. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  211. necdum res igni scibant tractare neque uti
  212. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  213. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  214. et frutices inter condebant squalida membra
  215. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  216. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  217. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  218. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  219. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  220. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  221. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  222. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  223. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  224. et manuum mira freti virtute pedumque
  225. consectabantur silvestria saecla ferarum
  226. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  227. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  228. saetigerisque pares subus silvestria membra
  229. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  230. circum se foliis ac frondibus involventes.
  231. nec plangore diem magno solemque per agros
  232. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  233. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  234. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  235. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  236. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  237. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  238. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  239. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  240. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  241. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  242. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  243. spumigeri suis adventu validique leonis
  244. atque intempesta cedebant nocte paventes
  245. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  246. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  247. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  248. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  249. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  250. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  251. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  252. at quos effugium servarat corpore adeso,
  253. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  254. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  255. donique eos vita privarant vermina saeva
  256. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  257. at non multa virum sub signis milia ducta
  258. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  259. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  260. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  261. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  262. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  263. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  264. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  265. tum penuria deinde cibi languentia leto
  266. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  267. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  268. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  269. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  270. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  271. ---
  272. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  273. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  274. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  275. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  276. et Venus inminuit viris puerique parentum
  277. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  278. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  279. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  280. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  281. vocibus et gestu cum balbe significarent
  282. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  283. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  284. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  285. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  286. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  287. At varios linguae sonitus natura subegit
  288. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  289. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  290. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  291. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  292. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  293. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  294. illis iratus petit atque infestus inurget.
  295. at catuli pantherarum scymnique leonum
  296. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  297. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  298. alituum porro genus alis omne videmus
  299. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  300. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  301. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  302. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  303. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  304. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  305. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  306. inter se fuerant, unde insita notities est
  307. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  308. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  309. cogere item pluris unus victosque domare
  310. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  311. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  312. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  313. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  314. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  315. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  316. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  317. pro vario sensu varia res voce notaret?
  318. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  319. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  320. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  321. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  322. inritata canum cum primum magna Molossum
  323. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  324. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  325. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  326. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  327. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  328. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  329. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  330. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  331. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  332. denique non hinnitus item differre videtur,
  333. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  334. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  335. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  336. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  337. postremo genus alituum variaeque volucres,
  338. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  339. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  340. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  341. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  342. et partim mutant cum tempestatibus una
  343. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  344. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  345. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  346. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  347. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  348. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  349. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  350. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  351. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  352. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  353. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  354. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  355. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  356. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  357. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  358. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  359. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  360. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  361. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  362. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  363. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  364. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  365. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  366. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  367. condere coeperunt urbis arcemque locare
  368. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  369. et pecudes et agros divisere atque dedere
  370. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  371. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  372. posterius res inventast aurumque repertum,
  373. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  374. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  375. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  376. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  377. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  378. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  379. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  380. ut fundamento stabili fortuna maneret
  381. et placidam possent opulenti degere vitam,
  382. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  383. certantes iter infestum fecere viai,
  384. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  385. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  386. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  387. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  388. ut satius multo iam sit parere quietum
  389. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  390. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  391. angustum per iter luctantes ambitionis;
  392. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  393. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  394. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  395. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  396. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  397. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  398. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  399. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  400. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  401. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  402. inde magistratum partim docuere creare
  403. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  404. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  405. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  406. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  407. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  408. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  409. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  410. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  411. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  412. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  413. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  414. qui violat factis communia foedera pacis.
  415. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  416. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  417. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  418. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  419. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  420. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  421. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  422. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  423. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  424. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  425. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  426. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  427. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  428. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  429. egregias animo facies vigilante videbant
  430. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  431. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  432. membra movere videbantur vocesque superbas
  433. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  434. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  435. subpeditabatur facies et forma manebat,
  436. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  437. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  438. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  439. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  440. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  441. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  442. praeterea caeli rationes ordine certo
  443. et varia annorum cernebant tempora verti
  444. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  445. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  446. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  447. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  448. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  449. luna dies et nox et noctis signa severa
  450. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  451. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  452. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  453. O genus infelix humanum, talia divis
  454. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  455. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  456. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  457. nec pietas ullast velatum saepe videri
  458. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  459. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  460. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  461. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  462. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  463. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  464. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  465. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  466. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  467. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  468. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  469. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  470. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  471. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  472. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  473. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  474. an divinitus aeterna donata salute
  475. perpetuo possint aevi labentia tractu
  476. inmensi validas aevi contemnere viris.
  477. praeterea cui non animus formidine divum
  478. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  479. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  480. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  481. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  482. corripiunt divum percussi membra timore,
  483. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  484. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  485. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  486. induperatorem classis super aequora verrit
  487. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  488. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  489. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  490. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  491. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  492. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  493. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  494. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  495. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  496. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  497. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  498. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  499. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  500. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  501. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  502. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  503. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  504. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  505. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  506. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  507. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  508. sive feras interficere et ditescere praeda;
  509. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  510. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  511. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  512. horribili sonitu silvas exederat altis
  513. a radicibus et terram percoxerat igni,
  514. manabat venis ferventibus in loca terrae
  515. concava conveniens argenti rivus et auri,
  516. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  517. posterius claro in terra splendere colore,
  518. tollebant nitido capti levique lepore,
  519. et simili formata videbant esse figura
  520. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  521. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  522. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  523. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  524. mucronum duci fastigia procudendo,
  525. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  526. materiemque dolare et levia radere tigna
  527. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  528. nec minus argento facere haec auroque parabant
  529. quam validi primum violentis viribus aeris,
  530. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  531. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  532. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  533. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  534. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  535. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  536. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  537. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  538. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  539. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  540. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  541. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  542. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  543. et lapides et item silvarum fragmina rami
  544. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  545. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  546. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  547. quo facilis magis est natura et copia maior.
  548. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  549. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  550. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  551. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  552. inde minutatim processit ferreus ensis
  553. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  554. et ferro coepere solum proscindere terrae
  555. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  556. et prius est armatum in equi conscendere costas
  557. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  558. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  559. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  560. et quam falciferos armatum escendere currus.
  561. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  562. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  563. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  564. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  565. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  566. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  567. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  568. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  569. et validos partim prae se misere leones
  570. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  571. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  572. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  573. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  574. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  575. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  576. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  577. inritata leae iaciebant corpora saltu
  578. undique et adversum venientibus ora patebant
  579. et nec opinantis a tergo deripiebant
  580. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  581. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  582. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  583. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  584. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  585. et validis socios caedebant dentibus apri
  586. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  587. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  588. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  589. nam transversa feros exibant dentis adactus
  590. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  591. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  592. concidere atque gravi terram consternere casu.
  593. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  594. effervescere cernebant in rebus agundis
  595. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  596. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  597. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  598. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  599. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  600. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  601. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  602. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  603. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  604. non quierint animo praesentire atque videre,
  605. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  606. et magis id possis factum contendere in omni
  607. in variis mundis varia ratione creatis,
  608. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  609. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  610. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  611. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  612. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  613. et facere ante viros lanam natura
  614. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  615. et sollertius est multo genus omne virile;
  616. agricolae donec vitio vertere severi,
  617. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  618. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  619. atque opere in duro durarent membra manusque.
  620. At specimen sationis et insitionis origo
  621. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  622. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  623. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  624. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  625. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  626. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  627. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  628. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  629. inque dies magis in montem succedere silvas
  630. cogebant infraque locum concedere cultis,
  631. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  632. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  633. caerula distinguens inter plaga currere posset
  634. per tumulos et convallis camposque profusa;
  635. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  636. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  637. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  638. At liquidas avium voces imitarier ore
  639. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  640. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  641. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  642. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  643. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  644. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  645. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  646. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  647. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  648. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  649. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  650. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  651. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  652. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  653. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  654. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  655. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  656. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  657. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  658. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  659. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  660. atque extra numerum procedere membra moventes
  661. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  662. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  663. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  664. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  665. ducere multimodis voces et flectere cantus
  666. et supera calamos unco percurrere labro;
  667. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  668. et numerum servare genus didicere, neque hilo