De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  2. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  3. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  4. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  5. posteriorque fere melior res illa reperta
  6. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  7. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  8. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  9. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  10. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  11. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  12. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  13. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  14. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  15. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  16. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  17. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  18. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  19. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  20. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  21. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  22. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  23. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  24. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  25. idque minutatim vitam provexit in altum
  26. et belli magnos commovit funditus aestus.
  27. at vigiles mundi magnum versatile templum
  28. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  29. perdocuere homines annorum tempora verti
  30. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  31. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  32. et divisa colebatur discretaque tellus,
  33. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  34. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  35. carminibus cum res gestas coepere
  36. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  37. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  38. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  39. Navigia atque agri culturas moenia leges
  40. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  41. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  42. carmina, picturas et daedala signa polita
  43. usus et impigrae simul experientia mentis
  44. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  45. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  46. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  47. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  48. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  174. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  175. e simili causa, concursu natus eodem.
  176. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  177. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  178. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  179. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  180. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  181. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  182. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  183. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  184. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  185. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  186. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  187. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  188. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  189. extructis aliis alias super impete miro.
  190. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  191. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  192. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  193. nubila portabunt venti transversa per auras,
  194. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  195. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  196. in statione locata sepultis undique ventis;
  197. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  198. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  199. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  200. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  201. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  202. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  203. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  204. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  205. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  206. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  207. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  208. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  209. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  210. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  211. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  212. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  213. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  214. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  215. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  216. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  217. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  218. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  219. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  220. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  221. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  222. Quod superest, quali natura praedita constent
  223. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  224. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  225. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  226. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  227. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  228. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  229. constituit natura minutis mobilibusque
  230. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  231. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  232. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  233. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  234. curat item vasis integris vina repente
  235. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  236. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  237. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  238. mobiliter soluens differt primordia vini.
  239. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  240. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  241. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  242. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  243. fiant ut possint ictu discludere turris,
  244. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  245. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  246. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  247. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  248. expediam neque te in promissis plura morabor.
  249. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  250. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  251. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  252. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  253. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  254. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  255. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  256. adeo tetra nimborum nocte coorta
  257. inpendent atrae formidinis ora superne,
  258. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  259. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  260. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  261. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  262. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  263. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  264. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  265. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  266. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  267. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  268. multa forent multis exempto nubila sole;
  269. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  270. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  271. si non extructis foret alte nubibus aether.
  272. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  273. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  274. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  275. semina habere cavas nubes et multa necessest
  276. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  277. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  278. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  279. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  280. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  281. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  282. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  283. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  284. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  285. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  286. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  287. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  288. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  289. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  290. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  291. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  292. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  293. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  294. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  295. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  296. tantus discidio nubis ventique procella
  297. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  298. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  299. incidit in validam maturo culmine nubem;
  300. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  301. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  302. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  303. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  304. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  305. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  306. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  307. atque alia ex ipso conradens portat
  308. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  309. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  310. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  311. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  312. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  313. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  314. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  315. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  316. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  317. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  318. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  319. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  320. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  321. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  322. nec temere omnino plane vis frigida venti
  323. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  324. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  325. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  326. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  327. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  328. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  329. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  330. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  331. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  332. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  333. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  334. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  335. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  336. non igitur multis offensibus in remorando
  337. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  338. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  339. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  340. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  341. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  342. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  343. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  344. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  345. et validas auget viris et roborat ictum;
  346. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  347. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  348. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  349. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  350. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  351. incolumisque venit per res atque integra transit
  352. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  353. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  354. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  355. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  356. conferve facit, e parvis quia facta minute
  357. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  358. quae facile insinuantur et insinuata repente
  359. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  360. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  361. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  362. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  363. frigore enim desunt ignes ventique calore
  364. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  365. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  366. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  367. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  368. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  369. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  370. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  371. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  372. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  373. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  374. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  375. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  376. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  377. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  378. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  379. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  380. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  381. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  382. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  383. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  384. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  385. indicia occultae divum perquirere mentis,
  386. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  387. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  388. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  389. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  390. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  391. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  392. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  393. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  394. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  395. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  396. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  397. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  398. turbine caelesti subito correptus et igni?
  399. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  400. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  401. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  402. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  403. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  404. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  405. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  406. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  407. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  408. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  409. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  410. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  411. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  412. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  413. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  414. et simul in multas partis qui credere possis
  415. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  416. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  417. at saepest numero factum fierique necessest,
  418. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  419. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  420. postremo cur sancta deum delubra suasque
  421. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  422. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  423. demit imaginibus violento volnere honorem?
  424. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  425. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  426. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  427. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  428. in mare qua missi veniant ratione superne.
  429. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  430. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  431. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  432. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  433. navigia in summum veniant vexata periclum.
  434. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  435. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  436. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  437. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  438. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  439. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  440. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  441. versabundus enim turbo descendit et illam
  442. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  443. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  444. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  445. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  446. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  447. vertex conradens ex semina nubis
  448. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  449. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  450. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  451. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  452. officere in terris, apparet crebrius idem
  453. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  454. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  455. hoc super in caeli spatio coiere repente
  456. asperiora, modis quae possint indupedita
  457. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  458. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  459. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  460. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  461. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  462. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  463. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  464. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  465. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  466. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  467. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  468. hic demum fit uti turba maiore coorta
  469. et condensa queant apparere et simul ipso
  470. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  471. nam loca declarat sursum ventosa patere
  472. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  473. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  474. corpora naturam declarant litore vestis
  475. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  476. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  477. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  478. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  479. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  480. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  481. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  482. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  483. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  484. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  485. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  486. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  487. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  488. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  489. esse infinitam docui, quantaque volarent
  490. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  491. immemorabile per spatium transire solerent.
  492. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  493. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  494. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  495. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  496. et quasi per magni circum spiracula mundi
  497. exitus introitusque elementis redditus extat.
  498. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  499. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  500. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  501. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  502. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  503. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  504. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  505. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  506. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  507. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  508. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  509. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  510. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  511. multa modis multis convenere undique adaucta,
  512. confertae nubes umorem mittere certant
  513. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  514. copia nimborum turba maiore coacta
  515. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  516. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  517. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  518. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  519. cera super calido tabescens multa liquescat.
  520. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  521. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  522. at retinere diu pluviae longumque morari
  523. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  524. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  525. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  526. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  527. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  528. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  529. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  530. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  531. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  532. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  533. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  534. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  535. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  536. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  537. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  538. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  539. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  540. supter item ut supera ventosis undique plenam
  541. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  542. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  543. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  544. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  545. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  546. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  547. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  548. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  549. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  550. concussu late disserpunt inde tremores.
  551. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  552. tecta viam propter non magno pondere tota,
  553. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  554. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  555. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  556. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  557. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  558. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  559. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  560. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  561. collectus parte ex una procumbit et urget
  562. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  563. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  564. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  565. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  566. inclinata minent in eandem prodita partem
  567. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  568. et metuunt magni naturam credere mundi
  569. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  570. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  571. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  572. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  573. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  574. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  575. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  576. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  577. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  578. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  579. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  580. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  581. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  582. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  583. in loca se cava terrai coniecit ibique
  584. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  585. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  586. exagitata foras erumpitur et simul altam
  587. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  588. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  589. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  590. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  591. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  592. motibus in terris et multae per mare pessum
  593. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  594. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  595. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  596. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  597. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  598. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  599. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  600. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  601. terrai ne dissoluat natura repente,
  602. neu distracta suum late dispandat hiatum
  603. idque suis confusa velit complere ruinis.
  604. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  605. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  606. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  607. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  608. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  609. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  610. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  611. ---
  612. Principio mare mirantur non reddere maius
  613. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  614. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  615. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  616. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  617. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  618. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  619. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  620. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  621. quippe videmus enim vestis umore madentis
  622. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  623. at pelage multa et late substrata videmus.