De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  2. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  3. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  4. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  5. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  6. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  7. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  8. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  9. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  10. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  11. si tamen interea mirantur qua ratione
  12. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  13. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  14. rursus in antiquas referuntur religiones
  15. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  16. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  17. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  18. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  19. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  20. principio maria ac terras caelumque tuere;
  21. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  22. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  23. una dies dabit exitio, multosque per annos
  24. sustentata ruet moles et machina mundi.
  25. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  26. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  27. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  28. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  29. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  30. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  31. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  32. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  33. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  34. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  35. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  36. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  37. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  38. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  39. sanctius et multo certa ratione magis quam
  40. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  41. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  42. religione refrenatus ne forte rearis
  43. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  44. corpore divino debere aeterna manere,
  45. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  46. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  47. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  48. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  49. inmortalia mortali sermone notantes;