De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. astrologorum artem contra convincere tendit,
  2. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  3. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  4. denique cur nequeat semper nova luna creari
  5. ordine formarum certo certisque figuris
  6. inque dies privos aborisci quaeque creata
  7. atque alia illius reparari in parte locoque,
  8. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  9. ordine cum videas tam certo multa creari.
  10. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  11. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  12. Flora quibus mater praespargens ante viai
  13. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  14. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  15. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  16. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  17. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  18. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  19. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  20. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  21. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  22. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  23. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  24. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  25. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  26. nam cur luna queat terram secludere solis
  27. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  28. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  29. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  30. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  31. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  32. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  33. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  34. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  35. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  36. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  37. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  38. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  39. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  40. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  41. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  42. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  43. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  44. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  45. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  46. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  47. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  48. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  49. quove modo possent offecto lumine obire
  50. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  51. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  52. omnia convisunt clara loca candida luce,
  53. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  54. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  55. tollere et incertis crerint committere ventis.
  56. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  57. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  58. florida fulserunt viridanti prata colore,
  59. arboribusque datumst variis exinde per auras
  60. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  61. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  62. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  63. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  64. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  65. multa modis multis varia ratione coorta.
  66. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  67. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  68. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  69. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  70. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  71. imbribus et calido solis concreta vapore;
  72. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  73. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  74. principio genus alituum variaeque volucres
  75. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  76. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  77. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  78. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  79. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  80. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  81. crescebant uteri terram radicibus apti;
  82. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  83. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  84. convertebat ibi natura foramina terrae
  85. et sucum venis cogebat fundere apertis
  86. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  87. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  88. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  89. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  90. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  91. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  92. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  93. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  94. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  95. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  96. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  97. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  98. simul volucres variantibus formis.
  99. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  100. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  101. mutat enim mundi naturam totius aetas
  102. ex alioque alius status excipere omnia debet
  103. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  104. omnia commutat natura et vertere cogit.
  105. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  106. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  107. sic igitur mundi naturam totius aetas
  108. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  109. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  110. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  111. conatast mira facie membrisque coorta,
  112. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  113. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  114. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  115. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  116. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  117. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  118. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  119. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  120. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  121. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  122. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  123. ut propagando possint procudere saecla;
  124. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  125. semina qua possint membris manare remissis,
  126. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  127. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  128. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  129. nec potuisse propagando procudere prolem.
  130. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  131. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  132. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  133. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  134. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  135. principio genus acre leonum saevaque saecla
  136. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  137. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  138. et genus omne quod est veterino semine partum
  139. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  140. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  141. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  142. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  143. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  144. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa