De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  2. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  3. scire licet perquam pauxillo posse minores
  4. esse vel exigua maioris parte brevique.
  5. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  6. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  7. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  8. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  9. Illud item non est mirandum, qua ratione
  10. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  11. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  12. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  13. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  14. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  15. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  16. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  17. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  18. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  19. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  20. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  21. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  22. percipiat calidis fervoribus ardor,
  23. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  24. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  25. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  26. accidere ex una scintilla incendia passim.
  27. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  28. possideat multum caecis fervoribus ignem
  29. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  30. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  31. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  32. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  33. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  34. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  35. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  36. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  37. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  38. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  39. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  40. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  41. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  42. evanescere enim rapidas illius et acris
  43. imminui supter viris, ideoque relinqui
  44. paulatim solem cum posterioribus signis,
  45. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  46. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  47. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  48. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  49. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  50. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  51. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  52. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  53. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  54. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  55. alternis certo fluere alter tempore possit,
  56. qui queat aestivis solem detrudere signis
  57. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  58. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  59. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  60. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  61. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  62. posse alternis e partibus ire.
  63. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  64. diversas ire in partis inferna supernis?
  65. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  66. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  67. At nox obruit ingenti caligine terras,
  68. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  69. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  70. concussos itere et labefactos multo,
  71. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  72. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  73. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  74. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  75. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  76. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  77. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  78. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  79. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  80. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  81. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  82. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  83. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  84. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  85. semina confluere et solis reparare nitorem.
  86. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  87. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  88. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  89. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  90. tempore et inpubem molli pubescere veste
  91. et pariter mollem malis demittere barbam.
  92. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  93. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  94. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  95. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  96. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  97. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  98. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  99. aut quia sol idem sub terras atque superne
  100. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  101. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  102. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  103. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  104. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  105. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  106. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  107. distinet aequato caelum discrimine metas
  108. propter signiferi posituram totius orbis,
  109. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  110. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  111. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  112. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  113. aut quia crassior est certis in partibus ,
  114. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  115. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  116. propterea noctes hiberno tempore longae
  117. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  118. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  119. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  120. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  121. propterea fit uti videantur dicere verum.
  122. Luna potest solis radiis percussa nitere
  123. inque dies magis id lumen convertere nobis
  124. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  125. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  126. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  127. inde minutatim retro quasi condere lumen
  128. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  129. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  130. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  131. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  132. est etiam quare proprio cum lumine possit
  133. volvier et varias splendoris reddere formas;
  134. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  135. labitur omnimodis occursans officiensque,
  136. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  137. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  138. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  139. versandoque globum variantis edere formas,
  140. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  141. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  142. inde minutatim retro contorquet et aufert
  143. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  144. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans