De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  2. inde minutatim retro quasi condere lumen
  3. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  4. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  5. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  6. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  7. est etiam quare proprio cum lumine possit
  8. volvier et varias splendoris reddere formas;
  9. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  10. labitur omnimodis occursans officiensque,
  11. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  12. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  13. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  14. versandoque globum variantis edere formas,
  15. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  16. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  17. inde minutatim retro contorquet et aufert
  18. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  19. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  20. astrologorum artem contra convincere tendit,
  21. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  22. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  23. denique cur nequeat semper nova luna creari
  24. ordine formarum certo certisque figuris
  25. inque dies privos aborisci quaeque creata
  26. atque alia illius reparari in parte locoque,
  27. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  28. ordine cum videas tam certo multa creari.
  29. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  30. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  31. Flora quibus mater praespargens ante viai
  32. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  33. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  34. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  35. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  36. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  37. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  38. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  39. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  40. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  41. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  42. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  43. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  44. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  45. nam cur luna queat terram secludere solis
  46. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  47. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  48. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  49. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  50. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  51. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  52. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  53. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  54. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  55. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  56. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  57. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  58. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  59. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  60. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  61. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  62. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  63. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  64. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  65. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  66. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  67. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  68. quove modo possent offecto lumine obire
  69. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  70. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  71. omnia convisunt clara loca candida luce,
  72. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  73. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  74. tollere et incertis crerint committere ventis.
  75. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  76. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  77. florida fulserunt viridanti prata colore,
  78. arboribusque datumst variis exinde per auras
  79. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  80. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  81. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  82. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  83. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  84. multa modis multis varia ratione coorta.
  85. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  86. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  87. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  88. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  89. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  90. imbribus et calido solis concreta vapore;
  91. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  92. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  93. principio genus alituum variaeque volucres
  94. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  95. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  96. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  97. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  98. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  99. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  100. crescebant uteri terram radicibus apti;
  101. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  102. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  103. convertebat ibi natura foramina terrae
  104. et sucum venis cogebat fundere apertis
  105. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  106. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  107. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  108. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  109. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  110. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  111. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  112. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  113. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  114. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  115. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  116. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  117. simul volucres variantibus formis.
  118. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  119. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  120. mutat enim mundi naturam totius aetas
  121. ex alioque alius status excipere omnia debet
  122. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  123. omnia commutat natura et vertere cogit.
  124. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  125. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  126. sic igitur mundi naturam totius aetas
  127. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  128. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  129. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  130. conatast mira facie membrisque coorta,
  131. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  132. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  133. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  134. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  135. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  136. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  137. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  138. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  139. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  140. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  141. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  142. ut propagando possint procudere saecla;
  143. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  144. semina qua possint membris manare remissis,
  145. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  146. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  147. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  148. nec potuisse propagando procudere prolem.
  149. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  150. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  151. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  152. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  153. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  154. principio genus acre leonum saevaque saecla
  155. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  156. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  157. et genus omne quod est veterino semine partum
  158. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  159. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  160. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  161. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  162. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  163. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  164. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  165. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  166. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  167. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  168. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  169. donec ad interitum genus id natura redegit.
  170. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  171. esse queunt duplici natura et corpore bino
  172. ex alienigenis membris compacta, potestas
  173. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  174. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  175. principio circum tribus actis impiger annis
  176. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  177. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  178. post ubi equum validae vires aetate senecta
  179. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  180. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  181. officit et molli vestit lanugine malas;
  182. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  183. confieri credas Centauros posse neque esse,
  184. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  185. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  186. inter se quorum discordia membra videmus;
  187. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  188. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  189. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  190. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  191. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  192. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  193. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  194. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  195. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  196. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  197. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  198. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  199. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  200. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  201. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  202. multa licet simili ratione effutiat ore,
  203. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  204. fluxisse et gemmis florere arbusta
  205. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  206. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  207. et manibus totum circum se vertere caelum.
  208. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  209. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  210. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  211. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  212. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  213. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  214. non tamen inter se possunt complexa creari,
  215. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  216. foedere naturae certo discrimina servant.
  217. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  218. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  219. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  220. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  221. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  222. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  223. multaque per caelum solis volventia lustra
  224. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  225. nec robustus erat curvi moderator aratri
  226. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  227. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  228. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  229. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  230. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  231. glandiferas inter curabant corpora quercus
  232. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  233. arbita puniceo fieri matura colore,
  234. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  235. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  236. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  237. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  238. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  239. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  240. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  241. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  242. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  243. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  244. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  245. necdum res igni scibant tractare neque uti
  246. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  247. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  248. et frutices inter condebant squalida membra
  249. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  250. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  251. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  252. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  253. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  254. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  255. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  256. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  257. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  258. et manuum mira freti virtute pedumque
  259. consectabantur silvestria saecla ferarum
  260. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  261. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  262. saetigerisque pares subus silvestria membra
  263. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  264. circum se foliis ac frondibus involventes.
  265. nec plangore diem magno solemque per agros
  266. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  267. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  268. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  269. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  270. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  271. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  272. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  273. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  274. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  275. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  276. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  277. spumigeri suis adventu validique leonis
  278. atque intempesta cedebant nocte paventes
  279. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  280. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  281. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  282. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  283. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  284. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  285. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  286. at quos effugium servarat corpore adeso,
  287. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  288. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  289. donique eos vita privarant vermina saeva
  290. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  291. at non multa virum sub signis milia ducta
  292. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  293. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  294. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  295. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  296. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  297. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  298. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  299. tum penuria deinde cibi languentia leto
  300. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  301. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  302. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  303. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  304. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  305. ---
  306. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  307. tum genus humanum primum mollescere coepit.