De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  2. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  3. et Venus inminuit viris puerique parentum
  4. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  5. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  6. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  7. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  8. vocibus et gestu cum balbe significarent
  9. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  10. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  11. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  12. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  13. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  14. At varios linguae sonitus natura subegit
  15. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  16. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  17. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  18. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  19. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  20. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  21. illis iratus petit atque infestus inurget.
  22. at catuli pantherarum scymnique leonum
  23. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  24. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  25. alituum porro genus alis omne videmus
  26. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  27. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  28. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  29. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  30. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  31. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  32. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  33. inter se fuerant, unde insita notities est
  34. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  35. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  36. cogere item pluris unus victosque domare
  37. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  38. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  39. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  40. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  41. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  42. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  43. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  44. pro vario sensu varia res voce notaret?
  45. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  46. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  47. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  48. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  49. inritata canum cum primum magna Molossum
  50. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  51. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  52. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  53. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  54. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  55. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  56. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  57. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  58. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  59. denique non hinnitus item differre videtur,
  60. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  61. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  62. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  63. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  64. postremo genus alituum variaeque volucres,
  65. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  66. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  67. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  68. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  69. et partim mutant cum tempestatibus una
  70. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  71. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  72. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  73. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  74. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  75. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  76. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  77. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  78. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  79. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  80. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  81. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  82. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  83. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  84. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  85. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  86. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  87. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  88. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  89. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  90. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  91. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  92. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  93. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  94. condere coeperunt urbis arcemque locare
  95. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  96. et pecudes et agros divisere atque dedere
  97. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  98. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  99. posterius res inventast aurumque repertum,
  100. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  101. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  102. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  103. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  104. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  105. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  106. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  107. ut fundamento stabili fortuna maneret
  108. et placidam possent opulenti degere vitam,
  109. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  110. certantes iter infestum fecere viai,
  111. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  112. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  113. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  114. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  115. ut satius multo iam sit parere quietum
  116. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  117. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  118. angustum per iter luctantes ambitionis;
  119. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  120. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  121. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  122. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  123. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  124. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  125. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  126. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  127. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  128. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  129. inde magistratum partim docuere creare
  130. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  131. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  132. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  133. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  134. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  135. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  136. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  137. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  138. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  139. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  140. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  141. qui violat factis communia foedera pacis.
  142. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  143. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  144. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  145. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  146. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  147. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  148. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  149. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  150. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  151. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  152. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  153. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  154. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  155. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  156. egregias animo facies vigilante videbant
  157. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  158. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  159. membra movere videbantur vocesque superbas
  160. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  161. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  162. subpeditabatur facies et forma manebat,
  163. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  164. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  165. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  166. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  167. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  168. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  169. praeterea caeli rationes ordine certo
  170. et varia annorum cernebant tempora verti
  171. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  172. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  173. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  174. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  175. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  176. luna dies et nox et noctis signa severa
  177. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  178. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  179. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  180. O genus infelix humanum, talia divis
  181. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  182. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  183. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  184. nec pietas ullast velatum saepe videri
  185. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  186. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  187. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  188. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  189. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  190. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  191. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  192. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  193. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  194. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  195. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  196. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  197. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  198. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  199. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  200. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  201. an divinitus aeterna donata salute
  202. perpetuo possint aevi labentia tractu
  203. inmensi validas aevi contemnere viris.
  204. praeterea cui non animus formidine divum
  205. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  206. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  207. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  208. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  209. corripiunt divum percussi membra timore,
  210. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  211. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  212. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  213. induperatorem classis super aequora verrit
  214. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  215. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  216. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  217. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  218. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  219. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  220. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  221. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  222. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  223. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  224. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  225. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  226. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  227. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  228. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  229. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  230. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  231. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  232. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  233. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  234. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  235. sive feras interficere et ditescere praeda;
  236. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  237. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  238. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  239. horribili sonitu silvas exederat altis
  240. a radicibus et terram percoxerat igni,
  241. manabat venis ferventibus in loca terrae
  242. concava conveniens argenti rivus et auri,
  243. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  244. posterius claro in terra splendere colore,
  245. tollebant nitido capti levique lepore,
  246. et simili formata videbant esse figura
  247. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  248. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  249. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  250. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  251. mucronum duci fastigia procudendo,
  252. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  253. materiemque dolare et levia radere tigna
  254. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  255. nec minus argento facere haec auroque parabant
  256. quam validi primum violentis viribus aeris,
  257. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  258. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  259. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  260. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  261. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  262. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  263. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  264. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  265. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  266. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  267. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  268. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  269. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  270. et lapides et item silvarum fragmina rami
  271. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  272. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  273. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  274. quo facilis magis est natura et copia maior.
  275. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  276. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  277. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  278. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  279. inde minutatim processit ferreus ensis
  280. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  281. et ferro coepere solum proscindere terrae
  282. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  283. et prius est armatum in equi conscendere costas
  284. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  285. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  286. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  287. et quam falciferos armatum escendere currus.
  288. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  289. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  290. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  291. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  292. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  293. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  294. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  295. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  296. et validos partim prae se misere leones
  297. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  298. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  299. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  300. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  301. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  302. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  303. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  304. inritata leae iaciebant corpora saltu
  305. undique et adversum venientibus ora patebant
  306. et nec opinantis a tergo deripiebant