De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea fit uti videantur dicere verum.
  2. Luna potest solis radiis percussa nitere
  3. inque dies magis id lumen convertere nobis
  4. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  5. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  6. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  7. inde minutatim retro quasi condere lumen
  8. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  9. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  10. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  11. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  12. est etiam quare proprio cum lumine possit
  13. volvier et varias splendoris reddere formas;
  14. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  15. labitur omnimodis occursans officiensque,
  16. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  17. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  18. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  19. versandoque globum variantis edere formas,
  20. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  21. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  22. inde minutatim retro contorquet et aufert
  23. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  24. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  25. astrologorum artem contra convincere tendit,
  26. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  27. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  28. denique cur nequeat semper nova luna creari
  29. ordine formarum certo certisque figuris
  30. inque dies privos aborisci quaeque creata
  31. atque alia illius reparari in parte locoque,
  32. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  33. ordine cum videas tam certo multa creari.
  34. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  35. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  36. Flora quibus mater praespargens ante viai
  37. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  38. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  39. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  40. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  41. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  42. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  43. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  44. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  45. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  46. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  47. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  48. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  49. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  50. nam cur luna queat terram secludere solis
  51. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  52. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  53. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  54. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  55. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  56. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  57. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  58. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  59. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  60. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  61. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  62. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  63. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  64. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  65. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  66. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  67. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  68. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  69. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  70. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  71. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  72. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  73. quove modo possent offecto lumine obire
  74. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  75. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  76. omnia convisunt clara loca candida luce,
  77. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  78. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  79. tollere et incertis crerint committere ventis.
  80. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  81. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  82. florida fulserunt viridanti prata colore,
  83. arboribusque datumst variis exinde per auras
  84. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  85. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  86. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  87. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  88. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  89. multa modis multis varia ratione coorta.
  90. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  91. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  92. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  93. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  94. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  95. imbribus et calido solis concreta vapore;
  96. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  97. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  98. principio genus alituum variaeque volucres
  99. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  100. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  101. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  102. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  103. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  104. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  105. crescebant uteri terram radicibus apti;
  106. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  107. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  108. convertebat ibi natura foramina terrae
  109. et sucum venis cogebat fundere apertis
  110. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  111. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  112. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  113. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  114. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  115. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  116. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  117. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  118. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  119. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  120. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  121. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  122. simul volucres variantibus formis.
  123. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  124. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  125. mutat enim mundi naturam totius aetas
  126. ex alioque alius status excipere omnia debet
  127. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  128. omnia commutat natura et vertere cogit.
  129. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  130. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  131. sic igitur mundi naturam totius aetas
  132. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  133. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  134. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  135. conatast mira facie membrisque coorta,
  136. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  137. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  138. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  139. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  140. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  141. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  142. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  143. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  144. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  145. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  146. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  147. ut propagando possint procudere saecla;
  148. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  149. semina qua possint membris manare remissis,
  150. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  151. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  152. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  153. nec potuisse propagando procudere prolem.
  154. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  155. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  156. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  157. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  158. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  159. principio genus acre leonum saevaque saecla
  160. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  161. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  162. et genus omne quod est veterino semine partum
  163. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  164. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  165. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  166. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  167. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  168. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  169. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  170. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  171. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  172. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  173. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  174. donec ad interitum genus id natura redegit.
  175. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  176. esse queunt duplici natura et corpore bino
  177. ex alienigenis membris compacta, potestas
  178. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  179. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  180. principio circum tribus actis impiger annis
  181. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  182. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  183. post ubi equum validae vires aetate senecta
  184. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  185. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  186. officit et molli vestit lanugine malas;
  187. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  188. confieri credas Centauros posse neque esse,
  189. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  190. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  191. inter se quorum discordia membra videmus;
  192. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  193. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  194. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  195. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  196. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  197. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  198. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  199. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  200. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  201. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  202. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  203. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  204. quare etiam tellure nova caeloque recenti