De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. distinet aequato caelum discrimine metas
  2. propter signiferi posituram totius orbis,
  3. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  4. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  5. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  6. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  7. aut quia crassior est certis in partibus ,
  8. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  9. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  10. propterea noctes hiberno tempore longae
  11. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  12. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  13. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  14. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  15. propterea fit uti videantur dicere verum.
  16. Luna potest solis radiis percussa nitere
  17. inque dies magis id lumen convertere nobis
  18. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  19. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  20. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  21. inde minutatim retro quasi condere lumen
  22. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  23. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  24. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  25. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  26. est etiam quare proprio cum lumine possit
  27. volvier et varias splendoris reddere formas;
  28. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  29. labitur omnimodis occursans officiensque,
  30. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  31. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  32. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  33. versandoque globum variantis edere formas,
  34. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  35. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  36. inde minutatim retro contorquet et aufert
  37. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  38. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  39. astrologorum artem contra convincere tendit,
  40. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  41. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  42. denique cur nequeat semper nova luna creari
  43. ordine formarum certo certisque figuris
  44. inque dies privos aborisci quaeque creata
  45. atque alia illius reparari in parte locoque,
  46. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  47. ordine cum videas tam certo multa creari.
  48. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  49. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  50. Flora quibus mater praespargens ante viai
  51. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  52. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  53. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  54. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  55. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  56. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  57. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  58. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  59. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  60. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  61. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  62. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  63. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  64. nam cur luna queat terram secludere solis
  65. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  66. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  67. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  68. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  69. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  70. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  71. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  72. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  73. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  74. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  75. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  76. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  77. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  78. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  79. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  80. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  81. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  82. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  83. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  84. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  85. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  86. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  87. quove modo possent offecto lumine obire
  88. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  89. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  90. omnia convisunt clara loca candida luce,
  91. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  92. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  93. tollere et incertis crerint committere ventis.
  94. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  95. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  96. florida fulserunt viridanti prata colore,
  97. arboribusque datumst variis exinde per auras
  98. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  99. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  100. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  101. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  102. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  103. multa modis multis varia ratione coorta.
  104. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  105. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  106. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  107. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  108. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  109. imbribus et calido solis concreta vapore;
  110. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  111. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  112. principio genus alituum variaeque volucres
  113. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  114. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  115. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  116. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  117. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  118. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  119. crescebant uteri terram radicibus apti;
  120. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  121. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  122. convertebat ibi natura foramina terrae
  123. et sucum venis cogebat fundere apertis
  124. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  125. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  126. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  127. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  128. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  129. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  130. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  131. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  132. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  133. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  134. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  135. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  136. simul volucres variantibus formis.
  137. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  138. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  139. mutat enim mundi naturam totius aetas
  140. ex alioque alius status excipere omnia debet
  141. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  142. omnia commutat natura et vertere cogit.
  143. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  144. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  145. sic igitur mundi naturam totius aetas
  146. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  147. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  148. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  149. conatast mira facie membrisque coorta,
  150. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  151. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  152. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  153. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  154. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  155. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  156. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  157. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  158. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  159. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  160. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  161. ut propagando possint procudere saecla;
  162. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  163. semina qua possint membris manare remissis,
  164. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  165. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  166. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  167. nec potuisse propagando procudere prolem.
  168. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  169. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  170. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  171. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  172. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  173. principio genus acre leonum saevaque saecla
  174. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  175. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  176. et genus omne quod est veterino semine partum
  177. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  178. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  179. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  180. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  181. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  182. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  183. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  184. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  185. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  186. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  187. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  188. donec ad interitum genus id natura redegit.
  189. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  190. esse queunt duplici natura et corpore bino
  191. ex alienigenis membris compacta, potestas
  192. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  193. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  194. principio circum tribus actis impiger annis
  195. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  196. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  197. post ubi equum validae vires aetate senecta
  198. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  199. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  200. officit et molli vestit lanugine malas;
  201. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  202. confieri credas Centauros posse neque esse,
  203. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  204. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  205. inter se quorum discordia membra videmus;
  206. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  207. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  208. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  209. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  210. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  211. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  212. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  213. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  214. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  215. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  216. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  217. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  218. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  219. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  220. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  221. multa licet simili ratione effutiat ore,
  222. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  223. fluxisse et gemmis florere arbusta
  224. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  225. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  226. et manibus totum circum se vertere caelum.
  227. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  228. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  229. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  230. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  231. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  232. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  233. non tamen inter se possunt complexa creari,
  234. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  235. foedere naturae certo discrimina servant.
  236. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  237. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  238. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  239. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  240. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  241. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  242. multaque per caelum solis volventia lustra
  243. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  244. nec robustus erat curvi moderator aratri
  245. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  246. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  247. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  248. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  249. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  250. glandiferas inter curabant corpora quercus
  251. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  252. arbita puniceo fieri matura colore,
  253. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  254. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  255. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  256. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  257. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  258. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  259. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  260. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  261. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  262. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  263. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  264. necdum res igni scibant tractare neque uti
  265. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  266. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  267. et frutices inter condebant squalida membra
  268. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.