De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fundarit terram caelum mare sidera solem
  2. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  3. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  4. quove modo genus humanum variante loquella
  5. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  6. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  7. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  8. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  9. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  10. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  11. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  12. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  13. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  14. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  15. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  16. si tamen interea mirantur qua ratione
  17. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  18. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  19. rursus in antiquas referuntur religiones
  20. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  21. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  22. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  23. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  24. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  25. principio maria ac terras caelumque tuere;
  26. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  27. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  28. una dies dabit exitio, multosque per annos
  29. sustentata ruet moles et machina mundi.
  30. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  31. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  32. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  33. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  34. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  35. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  36. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  37. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  38. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  39. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  40. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  41. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  42. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  43. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  44. sanctius et multo certa ratione magis quam
  45. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  46. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  47. religione refrenatus ne forte rearis
  48. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  49. corpore divino debere aeterna manere,
  50. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  51. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  52. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  53. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  54. inmortalia mortali sermone notantes;
  55. quae procul usque adeo divino a numine distent
  56. inque deum numero quae sint indigna videri,
  57. notitiam potius praebere ut posse putentur
  58. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  59. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  60. posse animi natura putetur consiliumque.
  61. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  62. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  63. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  64. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  65. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  66. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  67. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  68. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  69. posset et innasci quavis in parte soleret,
  70. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  71. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  72. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  73. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  74. totum posse extra corpus formamque animalem
  75. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  76. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  77. haud igitur constant divino praedita sensu,
  78. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  79. Illud item non est ut possis credere, sedes
  80. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  81. tenvis enim natura deum longeque remota
  82. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  83. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  84. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  85. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  86. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  87. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  88. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  89. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  90. praeclaram mundi naturam proptereaque
  91. adlaudabile opus divom laudare decere
  92. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  93. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  94. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  95. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  96. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  97. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  98. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  99. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  100. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  101. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  102. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  103. nam gaudere novis rebus debere videtur
  104. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  105. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  106. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  107. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  108. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  109. donec diluxit rerum genitalis origo?
  110. natus enim debet qui cumque est velle manere
  111. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  112. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  113. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  114. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  115. notities hominum divis unde insita primum est,
  116. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  117. quove modost umquam vis cognita principiorum
  118. quidque inter sese permutato ordine possent.
  119. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  120. namque ita multa modis multis primordia rerum
  121. ex infinito iam tempore percita plagis
  122. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  123. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  124. quae cumque inter se possint congressa creare,
  125. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  126. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  127. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  128. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  129. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  130. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  131. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  132. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  133. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  134. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  135. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  136. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  137. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  138. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  139. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  140. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  141. vitai causa valido consueta bidenti
  142. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  143. si non fecundas vertentes vomere glebas
  144. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  145. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  146. et tamen inter dum magno quaesita labore
  147. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  148. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  149. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  150. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  151. praeterea genus horriferum natura ferarum
  152. humanae genti infestum terraque marique
  153. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  154. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  155. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  156. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  157. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  158. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  159. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  160. cui tantum in vita restet transire malorum.
  161. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  162. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  163. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  164. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  165. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  166. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  167. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  168. Principio quoniam terrai corpus et umor
  169. aurarumque leves animae calidique vapores,
  170. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  171. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  172. debet eodem omnis mundi natura putari.
  173. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  174. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  175. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  176. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  177. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  178. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  179. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  180. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  181. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  182. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  183. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  184. principio pars terrai non nulla, perusta
  185. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  186. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  187. quas validi toto dispergunt venti.
  188. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  189. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  190. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  191. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  192. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  193. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  194. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  195. semper abundare et latices manare perennis
  196. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  197. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  198. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  199. partim quod validi verrentes aequora venti
  200. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  201. partim quod supter per terras diditur omnis;
  202. percolatur enim virus retroque remanat
  203. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  204. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  205. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  206. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  207. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  208. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  209. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  210. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  211. omnia iam resoluta forent et in versa.
  212. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  213. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  214. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  215. inrigat adsidue caelum candore recenti
  216. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  217. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  218. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  219. quod simul ac primum nubes succedere soli
  220. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  221. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  222. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  223. ut noscas splendore novo res semper egere
  224. et primum iactum fulgoris quemque perire
  225. nec ratione alia res posse in sole videri,
  226. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  227. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  228. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  229. fulguribus pingues multa caligine taedae
  230. consimili properant ratione, ardore ministro,
  231. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  232. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  233. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  234. exitium celeri celeratur origine flammae.
  235. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  236. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  237. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  238. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  239. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  240. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  241. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  242. nec sanctum numen fati protollere finis
  243. posse neque adversus naturae foedera niti?
  244. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  245. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  246. non ruere avolsos silices a montibus altis
  247. nec validas aevi vires perferre patique
  248. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  249. ex infinito quae tempore pertolerassent
  250. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  251. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  252. continet amplexu terram: si procreat ex se
  253. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  254. totum nativum mortali corpore constat.
  255. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  256. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  257. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  258. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  259. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  260. non alias alii quoque res cecinere ?
  261. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  262. aeternis famae monimentis insita florent?
  263. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  264. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  265. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  266. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  267. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  268. denique natura haec rerum ratioque repertast
  269. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  270. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  271. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  272. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  273. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  274. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  275. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  276. tanto quique magis victus fateare necessest
  277. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  278. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  279. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  280. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  281. nec ratione alia mortales esse videmur,
  282. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  283. atque illi quos a vita natura removit.
  284. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  285. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  286. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  287. dissociare intus partis, ut materiai
  288. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  289. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  290. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  291. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  292. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  293. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  294. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  295. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  296. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  297. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  298. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  299. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  300. ex infinito quae possint forte coorta
  301. corruere hanc rerum violento turbine summam
  302. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  303. nec porro natura loci spatiumque profundi
  304. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  305. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  306. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  307. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  308. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  309. quare etiam nativa necessumst confiteare
  310. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  311. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  312. inmensi validas aevi contemnere vires.
  313. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  314. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  315. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  316. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  317. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  318. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  319. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  320. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  321. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  322. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  323. et siccare prius confidunt omnia posse
  324. quam liquor incepti possit contingere finem.
  325. tantum spirantes aequo certamine bellum
  326. magnis inter se de rebus cernere certant,
  327. cum semel interea fuerit superantior ignis
  328. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  329. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  330. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  331. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  332. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  333. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  334. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  335. obvius aeternam succepit lampada mundi
  336. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  337. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  338. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  339. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  340. ignis enim superare potest ubi materiai
  341. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  342. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  343. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  344. umor item quondam coepit superare coortus,
  345. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  346. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  347. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  348. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  349. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  350. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  351. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  352. nam certe neque consilio primordia rerum
  353. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  354. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  355. sed quia multa modis multis primordia rerum
  356. ex infinito iam tempore percita plagis
  357. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  358. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  359. quae cumque inter se possent congressa creare,
  360. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  361. omnigenus coetus et motus experiundo
  362. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  363. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  364. terrai maris et caeli generisque animantum.
  365. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  366. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  367. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  368. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  369. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  370. diffugere inde loci partes coepere paresque
  371. cum paribus iungi res et discludere mundum
  372. membraque dividere et magnas disponere partes
  373. omnigenis e principiis, discordia quorum
  374. intervalla vias conexus pondera plagas
  375. concursus motus turbabat proelia miscens
  376. propter dissimilis formas variasque figuras,
  377. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  378. nec motus inter sese dare convenientis,
  379. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  380. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  381. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  382. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  383. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  384. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  385. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  386. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  387. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  388. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  389. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  390. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  391. partibus erumpens primus se sustulit aether
  392. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  393. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  394. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  395. matutina rubent radiati lumina solis
  396. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  397. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  398. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  399. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  400. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  401. corpore concreto circum datus undique saepsit
  402. et late diffusus in omnis undique partis
  403. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  404. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  405. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  406. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  407. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  408. nec levia ut possent per summas labier oras,
  409. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  410. versent et partes ut mundi totius extent;
  411. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  412. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  413. his igitur rebus retractis terra repente,
  414. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  415. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  416. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  417. et radii solis cogebant undique terram
  418. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  419. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  420. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  421. augebat mare manando camposque natantis,
  422. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  423. corpora multa vaporis et altaque caeli
  424. densabant procul a terris fulgentia templa.
  425. sidebant campi, crescebant montibus altis
  426. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  427. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  428. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  429. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  430. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  431. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  432. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  433. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  434. atque levissimus super influit auras
  435. nec liquidum corpus turbantibus auris
  436. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  437. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  438. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  439. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  440. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  441. unum labendi conservans usque tenorem.
  442. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  443. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  444. ex utraque polum parti premere nobis
  445. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  446. inde alium supra fluere atque intendere eodem