De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  2. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  3. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  4. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  5. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  6. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  7. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  8. passim per caeli volvunt summania templa,
  9. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  10. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  11. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  12. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  13. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  14. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  15. in variis mundis varia ratione creatis,
  16. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  17. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  18. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  19. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  20. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  21. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  22. evanescere paulatim et decrescere pondus
  23. convenit atque aliam naturam supter habere
  24. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  25. partibus mundi, quibus insita vivit.
  26. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  27. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  28. nec caput est oneri collo nec denique totum
  29. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  30. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  31. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  32. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  33. sic igitur tellus non est aliena repente
  34. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  35. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  36. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  37. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  38. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  39. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  40. partibus mundi caeloque revincta;
  41. nam communibus inter se radicibus haerent
  42. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  43. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  44. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  45. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  46. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  47. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  48. iamne vides quantum tenuis natura valere
  49. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  50. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  51. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  52. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  53. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  54. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  55. nil magnis intervallis de corpore libant
  56. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  57. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  58. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  59. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  60. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  61. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  62. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  63. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  64. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  65. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  66. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  67. per multum, specie confusa videntur
  68. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  69. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  70. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  71. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  72. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  73. scire licet perquam pauxillo posse minores
  74. esse vel exigua maioris parte brevique.
  75. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  76. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  77. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  78. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  79. Illud item non est mirandum, qua ratione
  80. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  81. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  82. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  83. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  84. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  85. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  86. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  87. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  88. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  89. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  90. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  91. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  92. percipiat calidis fervoribus ardor,
  93. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  94. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  95. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  96. accidere ex una scintilla incendia passim.
  97. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  98. possideat multum caecis fervoribus ignem
  99. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  100. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  101. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  102. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  103. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  104. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  105. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  106. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  107. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  108. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  109. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  110. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  111. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  112. evanescere enim rapidas illius et acris
  113. imminui supter viris, ideoque relinqui
  114. paulatim solem cum posterioribus signis,
  115. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  116. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  117. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  118. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  119. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  120. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  121. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  122. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  123. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  124. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  125. alternis certo fluere alter tempore possit,
  126. qui queat aestivis solem detrudere signis
  127. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  128. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  129. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  130. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  131. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  132. posse alternis e partibus ire.
  133. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  134. diversas ire in partis inferna supernis?
  135. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  136. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  137. At nox obruit ingenti caligine terras,
  138. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  139. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  140. concussos itere et labefactos multo,
  141. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  142. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  143. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  144. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  145. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  146. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  147. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  148. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  149. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  150. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  151. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  152. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  153. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  154. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  155. semina confluere et solis reparare nitorem.
  156. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  157. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  158. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  159. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  160. tempore et inpubem molli pubescere veste
  161. et pariter mollem malis demittere barbam.
  162. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  163. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  164. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  165. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  166. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  167. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  168. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  169. aut quia sol idem sub terras atque superne
  170. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  171. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  172. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  173. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  174. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  175. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  176. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  177. distinet aequato caelum discrimine metas
  178. propter signiferi posituram totius orbis,
  179. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  180. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  181. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  182. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  183. aut quia crassior est certis in partibus ,
  184. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  185. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  186. propterea noctes hiberno tempore longae
  187. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  188. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  189. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  190. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  191. propterea fit uti videantur dicere verum.
  192. Luna potest solis radiis percussa nitere
  193. inque dies magis id lumen convertere nobis
  194. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  195. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  196. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  197. inde minutatim retro quasi condere lumen
  198. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  199. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  200. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  201. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  202. est etiam quare proprio cum lumine possit
  203. volvier et varias splendoris reddere formas;
  204. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  205. labitur omnimodis occursans officiensque,
  206. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  207. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  208. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  209. versandoque globum variantis edere formas,
  210. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  211. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  212. inde minutatim retro contorquet et aufert
  213. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  214. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  215. astrologorum artem contra convincere tendit,
  216. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  217. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  218. denique cur nequeat semper nova luna creari
  219. ordine formarum certo certisque figuris
  220. inque dies privos aborisci quaeque creata
  221. atque alia illius reparari in parte locoque,
  222. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  223. ordine cum videas tam certo multa creari.
  224. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  225. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  226. Flora quibus mater praespargens ante viai
  227. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  228. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  229. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  230. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  231. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  232. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  233. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  234. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  235. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  236. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  237. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  238. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  239. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  240. nam cur luna queat terram secludere solis
  241. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  242. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  243. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  244. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  245. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  246. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  247. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  248. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  249. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  250. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  251. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  252. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  253. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  254. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  255. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  256. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  257. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  258. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  259. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  260. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  261. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  262. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  263. quove modo possent offecto lumine obire
  264. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  265. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  266. omnia convisunt clara loca candida luce,
  267. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  268. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  269. tollere et incertis crerint committere ventis.
  270. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  271. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  272. florida fulserunt viridanti prata colore,
  273. arboribusque datumst variis exinde per auras
  274. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  275. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  276. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  277. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  278. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  279. multa modis multis varia ratione coorta.
  280. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  281. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  282. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  283. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  284. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  285. imbribus et calido solis concreta vapore;
  286. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  287. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  288. principio genus alituum variaeque volucres
  289. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  290. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  291. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  292. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  293. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  294. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  295. crescebant uteri terram radicibus apti;
  296. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  297. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  298. convertebat ibi natura foramina terrae
  299. et sucum venis cogebat fundere apertis
  300. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  301. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  302. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  303. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  304. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  305. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  306. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  307. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  308. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  309. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  310. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  311. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  312. simul volucres variantibus formis.
  313. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  314. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  315. mutat enim mundi naturam totius aetas
  316. ex alioque alius status excipere omnia debet
  317. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  318. omnia commutat natura et vertere cogit.
  319. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  320. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  321. sic igitur mundi naturam totius aetas
  322. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  323. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  324. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  325. conatast mira facie membrisque coorta,
  326. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  327. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  328. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  329. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  330. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  331. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  332. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  333. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  334. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  335. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  336. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  337. ut propagando possint procudere saecla;
  338. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  339. semina qua possint membris manare remissis,
  340. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  341. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  342. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  343. nec potuisse propagando procudere prolem.
  344. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  345. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  346. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  347. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  348. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  349. principio genus acre leonum saevaque saecla
  350. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  351. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  352. et genus omne quod est veterino semine partum
  353. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  354. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  355. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  356. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  357. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  358. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  359. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  360. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  361. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  362. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  363. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  364. donec ad interitum genus id natura redegit.
  365. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  366. esse queunt duplici natura et corpore bino
  367. ex alienigenis membris compacta, potestas
  368. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  369. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  370. principio circum tribus actis impiger annis
  371. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  372. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  373. post ubi equum validae vires aetate senecta
  374. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  375. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  376. officit et molli vestit lanugine malas;
  377. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  378. confieri credas Centauros posse neque esse,
  379. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  380. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  381. inter se quorum discordia membra videmus;
  382. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  383. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  384. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  385. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  386. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  387. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  388. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  389. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  390. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  391. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  392. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  393. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  394. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  395. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  396. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  397. multa licet simili ratione effutiat ore,
  398. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  399. fluxisse et gemmis florere arbusta
  400. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  401. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  402. et manibus totum circum se vertere caelum.
  403. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  404. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  405. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  406. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  407. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  408. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  409. non tamen inter se possunt complexa creari,
  410. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  411. foedere naturae certo discrimina servant.
  412. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  413. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  414. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  415. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  416. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  417. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  418. multaque per caelum solis volventia lustra
  419. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  420. nec robustus erat curvi moderator aratri
  421. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  422. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  423. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  424. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  425. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  426. glandiferas inter curabant corpora quercus
  427. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  428. arbita puniceo fieri matura colore,
  429. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  430. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  431. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  432. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  433. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  434. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  435. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  436. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  437. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  438. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  439. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  440. necdum res igni scibant tractare neque uti
  441. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  442. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  443. et frutices inter condebant squalida membra
  444. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  445. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  446. moribus inter se scibant nec legibus uti.