De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  2. tempore et inpubem molli pubescere veste
  3. et pariter mollem malis demittere barbam.
  4. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  5. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  6. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  7. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  8. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  9. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  10. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  11. aut quia sol idem sub terras atque superne
  12. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  13. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  14. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  15. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  16. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  17. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  18. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  19. distinet aequato caelum discrimine metas
  20. propter signiferi posituram totius orbis,
  21. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  22. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  23. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  24. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  25. aut quia crassior est certis in partibus ,
  26. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  27. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  28. propterea noctes hiberno tempore longae
  29. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  30. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  31. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  32. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  33. propterea fit uti videantur dicere verum.
  34. Luna potest solis radiis percussa nitere
  35. inque dies magis id lumen convertere nobis
  36. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  37. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  38. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  39. inde minutatim retro quasi condere lumen
  40. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  41. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  42. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  43. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  44. est etiam quare proprio cum lumine possit
  45. volvier et varias splendoris reddere formas;
  46. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  47. labitur omnimodis occursans officiensque,
  48. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  49. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  50. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  51. versandoque globum variantis edere formas,
  52. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  53. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  54. inde minutatim retro contorquet et aufert
  55. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  56. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  57. astrologorum artem contra convincere tendit,
  58. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  59. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  60. denique cur nequeat semper nova luna creari
  61. ordine formarum certo certisque figuris
  62. inque dies privos aborisci quaeque creata
  63. atque alia illius reparari in parte locoque,
  64. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  65. ordine cum videas tam certo multa creari.
  66. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  67. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  68. Flora quibus mater praespargens ante viai
  69. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  70. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  71. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  72. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  73. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  74. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  75. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  76. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  77. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  78. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  79. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  80. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  81. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  82. nam cur luna queat terram secludere solis
  83. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  84. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  85. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  86. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  87. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  88. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  89. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  90. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  91. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  92. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  93. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  94. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  95. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  96. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  97. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  98. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  99. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  100. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  101. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  102. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  103. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  104. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  105. quove modo possent offecto lumine obire
  106. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  107. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  108. omnia convisunt clara loca candida luce,
  109. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  110. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  111. tollere et incertis crerint committere ventis.
  112. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  113. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  114. florida fulserunt viridanti prata colore,
  115. arboribusque datumst variis exinde per auras
  116. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  117. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  118. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  119. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  120. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  121. multa modis multis varia ratione coorta.
  122. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  123. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  124. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  125. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  126. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  127. imbribus et calido solis concreta vapore;
  128. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  129. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  130. principio genus alituum variaeque volucres
  131. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  132. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  133. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  134. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  135. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  136. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  137. crescebant uteri terram radicibus apti;
  138. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  139. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  140. convertebat ibi natura foramina terrae
  141. et sucum venis cogebat fundere apertis
  142. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  143. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  144. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  145. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  146. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  147. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  148. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  149. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  150. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  151. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  152. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  153. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  154. simul volucres variantibus formis.
  155. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  156. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  157. mutat enim mundi naturam totius aetas
  158. ex alioque alius status excipere omnia debet
  159. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  160. omnia commutat natura et vertere cogit.
  161. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  162. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  163. sic igitur mundi naturam totius aetas
  164. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  165. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  166. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  167. conatast mira facie membrisque coorta,
  168. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  169. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  170. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  171. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  172. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  173. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  174. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  175. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  176. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  177. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  178. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  179. ut propagando possint procudere saecla;
  180. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  181. semina qua possint membris manare remissis,
  182. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  183. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  184. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  185. nec potuisse propagando procudere prolem.
  186. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  187. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  188. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  189. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  190. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  191. principio genus acre leonum saevaque saecla
  192. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  193. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  194. et genus omne quod est veterino semine partum
  195. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  196. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  197. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  198. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  199. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  200. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  201. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  202. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  203. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  204. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  205. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  206. donec ad interitum genus id natura redegit.
  207. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  208. esse queunt duplici natura et corpore bino
  209. ex alienigenis membris compacta, potestas
  210. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  211. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  212. principio circum tribus actis impiger annis
  213. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  214. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  215. post ubi equum validae vires aetate senecta
  216. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  217. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  218. officit et molli vestit lanugine malas;
  219. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  220. confieri credas Centauros posse neque esse,
  221. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  222. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  223. inter se quorum discordia membra videmus;
  224. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  225. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  226. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  227. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  228. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  229. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  230. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  231. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  232. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  233. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  234. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  235. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  236. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  237. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  238. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  239. multa licet simili ratione effutiat ore,
  240. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  241. fluxisse et gemmis florere arbusta
  242. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  243. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  244. et manibus totum circum se vertere caelum.
  245. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  246. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  247. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  248. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  249. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  250. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  251. non tamen inter se possunt complexa creari,
  252. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  253. foedere naturae certo discrimina servant.
  254. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  255. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  256. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  257. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  258. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  259. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.