De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  2. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  3. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  4. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  5. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  6. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  7. nam certe neque consilio primordia rerum
  8. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  9. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  10. sed quia multa modis multis primordia rerum
  11. ex infinito iam tempore percita plagis
  12. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  13. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  14. quae cumque inter se possent congressa creare,
  15. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  16. omnigenus coetus et motus experiundo
  17. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  18. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  19. terrai maris et caeli generisque animantum.
  20. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  21. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  22. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  23. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  24. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  25. diffugere inde loci partes coepere paresque
  26. cum paribus iungi res et discludere mundum
  27. membraque dividere et magnas disponere partes
  28. omnigenis e principiis, discordia quorum
  29. intervalla vias conexus pondera plagas
  30. concursus motus turbabat proelia miscens
  31. propter dissimilis formas variasque figuras,
  32. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  33. nec motus inter sese dare convenientis,
  34. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  35. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  36. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  37. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  38. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  39. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  40. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  41. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  42. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  43. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  44. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  45. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  46. partibus erumpens primus se sustulit aether
  47. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  48. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  49. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  50. matutina rubent radiati lumina solis
  51. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  52. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  53. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  54. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  55. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  56. corpore concreto circum datus undique saepsit
  57. et late diffusus in omnis undique partis
  58. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  59. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  60. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  61. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  62. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  63. nec levia ut possent per summas labier oras,
  64. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  65. versent et partes ut mundi totius extent;
  66. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  67. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  68. his igitur rebus retractis terra repente,
  69. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  70. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  71. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  72. et radii solis cogebant undique terram
  73. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  74. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  75. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  76. augebat mare manando camposque natantis,
  77. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  78. corpora multa vaporis et altaque caeli
  79. densabant procul a terris fulgentia templa.
  80. sidebant campi, crescebant montibus altis
  81. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  82. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  83. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  84. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  85. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  86. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  87. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  88. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  89. atque levissimus super influit auras
  90. nec liquidum corpus turbantibus auris
  91. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  92. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  93. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  94. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  95. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  96. unum labendi conservans usque tenorem.
  97. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  98. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  99. ex utraque polum parti premere nobis
  100. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  101. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  102. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  103. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  104. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  105. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  106. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  107. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  108. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  109. passim per caeli volvunt summania templa,
  110. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  111. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  112. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  113. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  114. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  115. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  116. in variis mundis varia ratione creatis,
  117. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  118. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  119. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  120. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  121. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  122. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  123. evanescere paulatim et decrescere pondus
  124. convenit atque aliam naturam supter habere
  125. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  126. partibus mundi, quibus insita vivit.
  127. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  128. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  129. nec caput est oneri collo nec denique totum
  130. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  131. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  132. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  133. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  134. sic igitur tellus non est aliena repente
  135. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  136. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  137. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  138. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  139. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  140. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  141. partibus mundi caeloque revincta;
  142. nam communibus inter se radicibus haerent
  143. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  144. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  145. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  146. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  147. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  148. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  149. iamne vides quantum tenuis natura valere
  150. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  151. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  152. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  153. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  154. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  155. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  156. nil magnis intervallis de corpore libant
  157. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  158. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  159. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  160. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  161. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  162. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  163. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  164. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  165. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  166. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  167. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  168. per multum, specie confusa videntur
  169. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  170. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  171. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  172. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  173. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  174. scire licet perquam pauxillo posse minores
  175. esse vel exigua maioris parte brevique.
  176. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  177. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  178. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  179. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  180. Illud item non est mirandum, qua ratione
  181. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  182. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  183. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  184. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  185. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  186. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  187. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  188. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  189. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  190. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  191. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  192. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  193. percipiat calidis fervoribus ardor,
  194. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  195. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  196. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  197. accidere ex una scintilla incendia passim.
  198. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  199. possideat multum caecis fervoribus ignem
  200. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  201. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  202. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  203. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  204. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  205. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  206. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  207. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  208. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  209. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  210. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  211. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  212. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  213. evanescere enim rapidas illius et acris
  214. imminui supter viris, ideoque relinqui
  215. paulatim solem cum posterioribus signis,
  216. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  217. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  218. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  219. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  220. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  221. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  222. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  223. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  224. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  225. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  226. alternis certo fluere alter tempore possit,
  227. qui queat aestivis solem detrudere signis
  228. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  229. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  230. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  231. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  232. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  233. posse alternis e partibus ire.
  234. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  235. diversas ire in partis inferna supernis?
  236. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  237. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  238. At nox obruit ingenti caligine terras,
  239. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  240. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  241. concussos itere et labefactos multo,
  242. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  243. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  244. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  245. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  246. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  247. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  248. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  249. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  250. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  251. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  252. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  253. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  254. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  255. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  256. semina confluere et solis reparare nitorem.
  257. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  258. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  259. arbusta et certo dimittunt tempore florem.