De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quibus ille modis congressus materiai
  2. fundarit terram caelum mare sidera solem
  3. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  4. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  5. quove modo genus humanum variante loquella
  6. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  7. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  8. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  9. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  10. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  11. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  12. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  13. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  14. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  15. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  16. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  17. si tamen interea mirantur qua ratione
  18. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  19. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  20. rursus in antiquas referuntur religiones
  21. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  22. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  23. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  24. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  25. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  26. principio maria ac terras caelumque tuere;
  27. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  28. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  29. una dies dabit exitio, multosque per annos
  30. sustentata ruet moles et machina mundi.
  31. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  32. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  33. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  34. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  35. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  36. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  37. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  38. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  39. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  40. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  41. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  42. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  43. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  44. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  45. sanctius et multo certa ratione magis quam
  46. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  47. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  48. religione refrenatus ne forte rearis
  49. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  50. corpore divino debere aeterna manere,
  51. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  52. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  53. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  54. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  55. inmortalia mortali sermone notantes;
  56. quae procul usque adeo divino a numine distent
  57. inque deum numero quae sint indigna videri,
  58. notitiam potius praebere ut posse putentur
  59. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  60. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  61. posse animi natura putetur consiliumque.
  62. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  63. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  64. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  65. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  66. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  67. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  68. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  69. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  70. posset et innasci quavis in parte soleret,
  71. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  72. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  73. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  74. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  75. totum posse extra corpus formamque animalem
  76. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  77. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  78. haud igitur constant divino praedita sensu,
  79. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  80. Illud item non est ut possis credere, sedes
  81. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  82. tenvis enim natura deum longeque remota
  83. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  84. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  85. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  86. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  87. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  88. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  89. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  90. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  91. praeclaram mundi naturam proptereaque
  92. adlaudabile opus divom laudare decere
  93. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  94. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  95. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  96. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  97. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  98. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  99. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  100. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  101. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  102. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  103. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  104. nam gaudere novis rebus debere videtur
  105. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  106. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  107. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  108. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  109. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  110. donec diluxit rerum genitalis origo?
  111. natus enim debet qui cumque est velle manere
  112. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  113. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  114. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  115. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  116. notities hominum divis unde insita primum est,
  117. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  118. quove modost umquam vis cognita principiorum
  119. quidque inter sese permutato ordine possent.
  120. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  121. namque ita multa modis multis primordia rerum
  122. ex infinito iam tempore percita plagis
  123. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  124. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  125. quae cumque inter se possint congressa creare,
  126. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  127. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  128. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  129. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  130. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  131. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  132. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  133. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  134. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  135. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  136. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  137. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  138. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  139. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  140. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  141. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  142. vitai causa valido consueta bidenti
  143. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  144. si non fecundas vertentes vomere glebas
  145. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  146. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  147. et tamen inter dum magno quaesita labore
  148. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  149. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  150. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  151. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  152. praeterea genus horriferum natura ferarum
  153. humanae genti infestum terraque marique
  154. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  155. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  156. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  157. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  158. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  159. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  160. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  161. cui tantum in vita restet transire malorum.
  162. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  163. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  164. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  165. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  166. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  167. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  168. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  169. Principio quoniam terrai corpus et umor
  170. aurarumque leves animae calidique vapores,
  171. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  172. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  173. debet eodem omnis mundi natura putari.
  174. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  175. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  176. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  177. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  178. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  179. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  180. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  181. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  182. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  183. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  184. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  185. principio pars terrai non nulla, perusta
  186. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  187. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  188. quas validi toto dispergunt venti.
  189. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  190. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  191. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  192. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  193. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  194. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.