De Rerum Natura
Lucretius
-
- nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
- caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
- parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
- magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
- balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
- at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
- ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
- prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
- at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
- simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
- cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
- sed tamen esto iam quantovis oris honore,
- cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
- nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
- nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
- et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
- quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
- at lacrimans exclusus amator limina saepe
- floribus et sertis operit postisque superbos
- unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
- quem si iam ammissum venientem offenderit aura
- una modo, causas abeundi quaerat honestas
- et meditata diu cadat alte sumpta querella
- stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
- plus videat quam mortali concedere par est.
- nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
- omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
- quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
- ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
- protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
- et, si bello animost et non odiosa, vicissim
- praetermittere et humanis concedere rebus.
- Nec mulier semper ficto suspirat amore,
- quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
- et tenet adsuctis umectans oscula labris;
- nam facit ex animo saepe et communia quaerens
- gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
- nec ratione alia volucres armenta feraeque
- et pecudes et equae maribus subsidere possent,
- si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
- natura et Venerem salientum laeta retractat.
- nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
- vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
- in triviis cum saepe canes discedere aventis
- divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
- quom interea validis Veneris compagibus haerent?
- quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
- quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
- quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
- Et commiscendo quom semine forte virilem
- femina vim vicit subita vi corripuitque,
- tum similes matrum materno semine fiunt,
- ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
- esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
- corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
- semina cum Veneris stimulis excita per artus
- obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
- et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
- fit quoque ut inter dum similes existere avorum
- possint et referant proavorum saepe figuras,
- propterea quia multa modis primordia multis
- mixta suo celant in corpore saepe parentis,
- quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
- inde Venus varia producit sorte figuras,
- maiorumque refert voltus vocesque comasque;
- quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
- fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
- et muliebre oritur patrio de semine saeclum
- maternoque mares existunt corpore creti;
- semper enim partus duplici de semine constat,
- atque utri similest magis id quod cumque creatur,
- eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
- sive virum suboles sivest muliebris origo.
- Nec divina satum genitalem numina cuiquam
- absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
- appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
- quod plerumque putant et multo sanguine maesti
- conspergunt aras adolentque altaria donis,
- ut gravidas reddant uxores semine largo;
- ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
- nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
- et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
- tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
- liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
- crassius hinc porro quoniam concretius aequo
- mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
- aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
- aegre admiscetur muliebri semine semen.
- nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
- atque alias alii complent magis ex aliisque
- succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
- et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
- pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
- suscipere et partu possent ditescere dulci.
- et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
- uxoris parere, inventast illis quoque compar
- natura, ut possent gnatis munire senectam.
- usque adeo magni refert, ut semina possint
- seminibus commisceri genitaliter apta
- crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
- atque in eo refert quo victu vita colatur;
- namque aliis rebus concrescunt semina membris
- atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
- et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
- id quoque permagni refert; nam more ferarum
- quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
- concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
- pectoribus positis sublatis semina lumbis.
- nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
- nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
- clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
- atque exossato ciet omni pectore fluctus;
- eicit enim sulcum recta regione viaque
- vomeris atque locis avertit seminis ictum.
- idque sua causa consuerunt scorta moveri,
- ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
- et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
- coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
- Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
- deteriore fit ut forma muliercula ametur;
- nam facit ipsa suis inter dum femina factis
- morigerisque modis et munde corpore culto,
- ut facile insuescat secum te degere vitam.
- quod super est, consuetudo concinnat amorem;
- nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
- vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
- nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
- umoris longo in spatio pertundere saxa?
- Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
- condere pro rerum maiestate hisque repertis?
- quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
- pro meritis eius possit, qui talia nobis
- pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
- nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
- nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
- dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
- qui princeps vitae rationem invenit eam quae
- nunc appellatur sapientia, quique per artem
- fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
- in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
- confer enim divina aliorum antiqua reperta.
- namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
- vitigeni laticem mortalibus instituisse;
- cum tamen his posset sine rebus vita manere,
- ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
- at bene non poterat sine puro pectore vivi;
- quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
- ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
- dulcia permulcent animos solacia vitae.
- Herculis antistare autem si facta putabis,
- longius a vera multo ratione ferere.
- quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
- ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
- tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
- denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
- hydra venenatis posset vallata colubris?
- quidve tripectora tergemini vis Geryonai
- et Diomedis equi spirantes naribus ignem
- Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
- aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
- asper, acerba tuens, immani corpore serpens
- arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
- propter Atlanteum litus pelagique severa,
- quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
- cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
- si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
- nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
- nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
- per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
- quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
- at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
- atque pericula tumst ingratis insinuandum!
- quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
- sollicitum curae quantique perinde timores!
- quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
- efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
- haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
- expulerit dictis, non armis, nonne decebit
- hunc hominem numero divom dignarier esse?
- cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
- iam mortalibus e divis dare dicta suerit
- atque omnem rerum naturam pandere dictis.
- Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
- persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
- foedere sint, in eo quam sit durare necessum
- nec validas valeant aevi rescindere leges,
- quo genere in primis animi natura reperta est
- nativo primum consistere corpore creta,
- nec posse incolumem magnum durare per aevum,
- sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
- cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
- quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
- ut mihi mortali consistere corpore mundum
- nativomque simul ratio reddunda sit esse;