De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  2. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  3. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  4. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  5. tempore et inpubem molli pubescere veste
  6. et pariter mollem malis demittere barbam.
  7. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  8. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  9. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  10. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  11. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  12. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  13. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  14. aut quia sol idem sub terras atque superne
  15. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  16. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  17. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  18. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  19. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  20. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;