De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  2. At nox obruit ingenti caligine terras,
  3. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  4. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  5. concussos itere et labefactos multo,
  6. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  7. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  8. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  9. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  10. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  11. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  12. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  13. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  14. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  15. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  16. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  17. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  18. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  19. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  20. semina confluere et solis reparare nitorem.