De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  2. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  3. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  4. et quibus ille modis congressus materiai
  5. fundarit terram caelum mare sidera solem
  6. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  7. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  8. quove modo genus humanum variante loquella
  9. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  10. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  11. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  12. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  13. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  14. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  15. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  16. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  17. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  18. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  19. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  20. si tamen interea mirantur qua ratione
  21. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  22. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  23. rursus in antiquas referuntur religiones
  24. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  25. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  26. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  27. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  28. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  29. principio maria ac terras caelumque tuere;
  30. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  31. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  32. una dies dabit exitio, multosque per annos
  33. sustentata ruet moles et machina mundi.
  34. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  35. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  36. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  37. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  38. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  39. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  40. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  41. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  42. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  43. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  44. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  45. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  46. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  47. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  48. sanctius et multo certa ratione magis quam
  49. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  50. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  51. religione refrenatus ne forte rearis
  52. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  53. corpore divino debere aeterna manere,
  54. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  55. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  56. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  57. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  58. inmortalia mortali sermone notantes;
  59. quae procul usque adeo divino a numine distent
  60. inque deum numero quae sint indigna videri,
  61. notitiam potius praebere ut posse putentur
  62. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  63. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  64. posse animi natura putetur consiliumque.
  65. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  66. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  67. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  68. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  69. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  70. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  71. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  72. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  73. posset et innasci quavis in parte soleret,
  74. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  75. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  76. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  77. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  78. totum posse extra corpus formamque animalem
  79. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  80. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  81. haud igitur constant divino praedita sensu,
  82. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  83. Illud item non est ut possis credere, sedes
  84. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  85. tenvis enim natura deum longeque remota
  86. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  87. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  88. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  89. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  90. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  91. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  92. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  93. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  94. praeclaram mundi naturam proptereaque
  95. adlaudabile opus divom laudare decere
  96. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  97. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  98. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  99. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  100. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  101. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  102. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  103. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  104. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  105. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  106. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  107. nam gaudere novis rebus debere videtur
  108. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  109. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  110. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  111. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  112. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  113. donec diluxit rerum genitalis origo?
  114. natus enim debet qui cumque est velle manere
  115. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  116. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  117. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  118. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  119. notities hominum divis unde insita primum est,
  120. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  121. quove modost umquam vis cognita principiorum
  122. quidque inter sese permutato ordine possent.
  123. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  124. namque ita multa modis multis primordia rerum
  125. ex infinito iam tempore percita plagis
  126. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  127. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  128. quae cumque inter se possint congressa creare,
  129. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  130. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  131. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  132. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  133. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  134. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,