De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  2. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  3. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  4. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  5. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  6. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  7. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  8. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  9. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  10. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  11. vitai causa valido consueta bidenti
  12. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  13. si non fecundas vertentes vomere glebas
  14. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  15. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  16. et tamen inter dum magno quaesita labore
  17. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  18. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  19. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  20. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  21. praeterea genus horriferum natura ferarum
  22. humanae genti infestum terraque marique
  23. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  24. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  25. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  26. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  27. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  28. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  29. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  30. cui tantum in vita restet transire malorum.
  31. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  32. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  33. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  34. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  35. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  36. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  37. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  38. Principio quoniam terrai corpus et umor
  39. aurarumque leves animae calidique vapores,
  40. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  41. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  42. debet eodem omnis mundi natura putari.
  43. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  44. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  45. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  46. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  47. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  48. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  49. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  50. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  51. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  52. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  53. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  54. principio pars terrai non nulla, perusta
  55. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  56. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  57. quas validi toto dispergunt venti.
  58. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  59. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  60. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  61. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  62. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  63. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  64. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  65. semper abundare et latices manare perennis
  66. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  67. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  68. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  69. partim quod validi verrentes aequora venti
  70. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  71. partim quod supter per terras diditur omnis;
  72. percolatur enim virus retroque remanat
  73. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  74. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  75. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  76. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  77. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  78. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  79. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  80. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  81. omnia iam resoluta forent et in versa.
  82. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  83. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  84. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  85. inrigat adsidue caelum candore recenti
  86. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  87. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  88. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  89. quod simul ac primum nubes succedere soli
  90. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  91. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  92. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  93. ut noscas splendore novo res semper egere
  94. et primum iactum fulgoris quemque perire
  95. nec ratione alia res posse in sole videri,
  96. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  97. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  98. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  99. fulguribus pingues multa caligine taedae
  100. consimili properant ratione, ardore ministro,
  101. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  102. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  103. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  104. exitium celeri celeratur origine flammae.
  105. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  106. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  107. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  108. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  109. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  110. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  111. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  112. nec sanctum numen fati protollere finis
  113. posse neque adversus naturae foedera niti?
  114. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  115. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  116. non ruere avolsos silices a montibus altis
  117. nec validas aevi vires perferre patique
  118. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  119. ex infinito quae tempore pertolerassent
  120. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  121. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  122. continet amplexu terram: si procreat ex se
  123. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  124. totum nativum mortali corpore constat.
  125. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  126. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  127. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  128. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  129. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  130. non alias alii quoque res cecinere ?
  131. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  132. aeternis famae monimentis insita florent?
  133. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  134. naturast mundi neque pridem exordia cepit.