De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  2. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  3. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  4. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  5. alternis certo fluere alter tempore possit,
  6. qui queat aestivis solem detrudere signis
  7. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  8. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  9. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  10. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  11. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  12. posse alternis e partibus ire.
  13. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  14. diversas ire in partis inferna supernis?
  15. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  16. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  17. At nox obruit ingenti caligine terras,
  18. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  19. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  20. concussos itere et labefactos multo,
  21. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  22. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  23. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  24. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  25. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  26. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  27. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  28. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  29. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  30. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  31. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  32. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  33. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  34. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  35. semina confluere et solis reparare nitorem.
  36. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  37. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  38. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  39. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  40. tempore et inpubem molli pubescere veste
  41. et pariter mollem malis demittere barbam.
  42. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  43. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  44. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  45. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  46. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  47. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  48. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  49. aut quia sol idem sub terras atque superne
  50. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  51. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  52. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  53. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  54. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  55. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  56. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  57. distinet aequato caelum discrimine metas
  58. propter signiferi posituram totius orbis,
  59. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  60. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  61. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  62. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  63. aut quia crassior est certis in partibus ,
  64. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  65. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  66. propterea noctes hiberno tempore longae
  67. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  68. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  69. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  70. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  71. propterea fit uti videantur dicere verum.
  72. Luna potest solis radiis percussa nitere
  73. inque dies magis id lumen convertere nobis
  74. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  75. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  76. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  77. inde minutatim retro quasi condere lumen
  78. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  79. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  80. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  81. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  82. est etiam quare proprio cum lumine possit
  83. volvier et varias splendoris reddere formas;
  84. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  85. labitur omnimodis occursans officiensque,
  86. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  87. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  88. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  89. versandoque globum variantis edere formas,
  90. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  91. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  92. inde minutatim retro contorquet et aufert
  93. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  94. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  95. astrologorum artem contra convincere tendit,
  96. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  97. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  98. denique cur nequeat semper nova luna creari
  99. ordine formarum certo certisque figuris
  100. inque dies privos aborisci quaeque creata
  101. atque alia illius reparari in parte locoque,
  102. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  103. ordine cum videas tam certo multa creari.
  104. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  105. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  106. Flora quibus mater praespargens ante viai
  107. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  108. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  109. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  110. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  111. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  112. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  113. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  114. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  115. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  116. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  117. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  118. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  119. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  120. nam cur luna queat terram secludere solis
  121. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  122. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  123. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  124. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  125. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  126. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  127. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  128. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  129. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  130. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  131. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  132. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  133. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  134. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  135. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  136. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  137. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  138. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  139. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  140. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  141. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  142. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  143. quove modo possent offecto lumine obire
  144. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  145. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  146. omnia convisunt clara loca candida luce,
  147. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  148. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  149. tollere et incertis crerint committere ventis.
  150. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  151. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  152. florida fulserunt viridanti prata colore,
  153. arboribusque datumst variis exinde per auras
  154. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  155. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  156. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  157. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  158. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  159. multa modis multis varia ratione coorta.
  160. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  161. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  162. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  163. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  164. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  165. imbribus et calido solis concreta vapore;
  166. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  167. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  168. principio genus alituum variaeque volucres
  169. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  170. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  171. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  172. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  173. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  174. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  175. crescebant uteri terram radicibus apti;
  176. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  177. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  178. convertebat ibi natura foramina terrae
  179. et sucum venis cogebat fundere apertis
  180. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  181. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  182. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  183. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  184. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  185. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  186. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  187. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  188. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  189. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  190. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  191. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  192. simul volucres variantibus formis.
  193. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  194. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  195. mutat enim mundi naturam totius aetas
  196. ex alioque alius status excipere omnia debet
  197. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  198. omnia commutat natura et vertere cogit.
  199. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  200. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  201. sic igitur mundi naturam totius aetas
  202. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  203. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  204. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  205. conatast mira facie membrisque coorta,
  206. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  207. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  208. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  209. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  210. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  211. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  212. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  213. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  214. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  215. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  216. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  217. ut propagando possint procudere saecla;
  218. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  219. semina qua possint membris manare remissis,
  220. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  221. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  222. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  223. nec potuisse propagando procudere prolem.
  224. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  225. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  226. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  227. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  228. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  229. principio genus acre leonum saevaque saecla
  230. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  231. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  232. et genus omne quod est veterino semine partum
  233. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  234. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  235. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  236. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  237. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  238. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  239. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  240. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  241. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  242. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  243. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  244. donec ad interitum genus id natura redegit.
  245. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  246. esse queunt duplici natura et corpore bino
  247. ex alienigenis membris compacta, potestas
  248. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  249. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  250. principio circum tribus actis impiger annis
  251. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  252. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  253. post ubi equum validae vires aetate senecta
  254. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  255. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  256. officit et molli vestit lanugine malas;
  257. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  258. confieri credas Centauros posse neque esse,
  259. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  260. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  261. inter se quorum discordia membra videmus;
  262. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  263. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  264. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  265. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  266. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  267. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  268. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  269. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  270. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  271. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  272. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  273. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  274. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  275. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  276. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  277. multa licet simili ratione effutiat ore,
  278. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  279. fluxisse et gemmis florere arbusta
  280. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  281. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  282. et manibus totum circum se vertere caelum.
  283. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  284. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  285. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  286. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  287. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  288. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  289. non tamen inter se possunt complexa creari,
  290. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  291. foedere naturae certo discrimina servant.
  292. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  293. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  294. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  295. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  296. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  297. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  298. multaque per caelum solis volventia lustra
  299. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  300. nec robustus erat curvi moderator aratri
  301. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  302. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  303. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  304. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  305. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  306. glandiferas inter curabant corpora quercus
  307. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  308. arbita puniceo fieri matura colore,
  309. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  310. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  311. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  312. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  313. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  314. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  315. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  316. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  317. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  318. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  319. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  320. necdum res igni scibant tractare neque uti
  321. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  322. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  323. et frutices inter condebant squalida membra
  324. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  325. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  326. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  327. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  328. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  329. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  330. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  331. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  332. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  333. et manuum mira freti virtute pedumque
  334. consectabantur silvestria saecla ferarum
  335. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  336. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  337. saetigerisque pares subus silvestria membra
  338. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  339. circum se foliis ac frondibus involventes.
  340. nec plangore diem magno solemque per agros
  341. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  342. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  343. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  344. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  345. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  346. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  347. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  348. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  349. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  350. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  351. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  352. spumigeri suis adventu validique leonis
  353. atque intempesta cedebant nocte paventes
  354. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  355. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  356. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  357. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  358. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  359. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  360. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  361. at quos effugium servarat corpore adeso,
  362. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  363. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  364. donique eos vita privarant vermina saeva
  365. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  366. at non multa virum sub signis milia ducta
  367. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  368. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  369. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  370. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  371. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  372. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  373. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  374. tum penuria deinde cibi languentia leto
  375. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  376. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  377. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  378. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  379. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  380. ---
  381. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  382. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  383. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  384. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  385. et Venus inminuit viris puerique parentum
  386. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  387. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  388. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  389. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  390. vocibus et gestu cum balbe significarent
  391. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  392. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  393. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  394. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  395. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  396. At varios linguae sonitus natura subegit
  397. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  398. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  399. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  400. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  401. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  402. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  403. illis iratus petit atque infestus inurget.
  404. at catuli pantherarum scymnique leonum
  405. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  406. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  407. alituum porro genus alis omne videmus
  408. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  409. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  410. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  411. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  412. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  413. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  414. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  415. inter se fuerant, unde insita notities est
  416. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  417. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  418. cogere item pluris unus victosque domare
  419. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  420. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  421. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  422. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  423. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  424. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  425. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  426. pro vario sensu varia res voce notaret?
  427. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  428. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  429. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  430. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  431. inritata canum cum primum magna Molossum
  432. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  433. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  434. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  435. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  436. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  437. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  438. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  439. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  440. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  441. denique non hinnitus item differre videtur,
  442. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  443. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  444. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  445. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  446. postremo genus alituum variaeque volucres,
  447. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  448. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  449. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  450. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  451. et partim mutant cum tempestatibus una
  452. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  453. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  454. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  455. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  456. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  457. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  458. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  459. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  460. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  461. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  462. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  463. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  464. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  465. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  466. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  467. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  468. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  469. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  470. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  471. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  472. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  473. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  474. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  475. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  476. condere coeperunt urbis arcemque locare
  477. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  478. et pecudes et agros divisere atque dedere
  479. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  480. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  481. posterius res inventast aurumque repertum,
  482. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  483. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  484. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  485. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  486. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  487. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  488. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  489. ut fundamento stabili fortuna maneret
  490. et placidam possent opulenti degere vitam,
  491. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  492. certantes iter infestum fecere viai,
  493. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  494. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  495. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  496. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  497. ut satius multo iam sit parere quietum
  498. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  499. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  500. angustum per iter luctantes ambitionis;
  501. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  502. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  503. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  504. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  505. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  506. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  507. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  508. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  509. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  510. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  511. inde magistratum partim docuere creare
  512. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  513. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  514. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  515. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  516. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  517. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  518. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  519. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  520. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  521. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  522. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  523. qui violat factis communia foedera pacis.
  524. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  525. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  526. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  527. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  528. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  529. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  530. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  531. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  532. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  533. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  534. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  535. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  536. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  537. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  538. egregias animo facies vigilante videbant
  539. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  540. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  541. membra movere videbantur vocesque superbas
  542. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  543. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  544. subpeditabatur facies et forma manebat,
  545. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  546. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  547. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  548. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  549. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  550. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  551. praeterea caeli rationes ordine certo
  552. et varia annorum cernebant tempora verti
  553. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  554. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  555. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  556. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  557. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  558. luna dies et nox et noctis signa severa
  559. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  560. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  561. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  562. O genus infelix humanum, talia divis
  563. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  564. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  565. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  566. nec pietas ullast velatum saepe videri
  567. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  568. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  569. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  570. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  571. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  572. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  573. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  574. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  575. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  576. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  577. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  578. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  579. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  580. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  581. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  582. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  583. an divinitus aeterna donata salute
  584. perpetuo possint aevi labentia tractu
  585. inmensi validas aevi contemnere viris.
  586. praeterea cui non animus formidine divum
  587. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  588. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  589. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  590. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  591. corripiunt divum percussi membra timore,
  592. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  593. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  594. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  595. induperatorem classis super aequora verrit
  596. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  597. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  598. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  599. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  600. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  601. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  602. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  603. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  604. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  605. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  606. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  607. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  608. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  609. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  610. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  611. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  612. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  613. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  614. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  615. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  616. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  617. sive feras interficere et ditescere praeda;
  618. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  619. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  620. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  621. horribili sonitu silvas exederat altis
  622. a radicibus et terram percoxerat igni,
  623. manabat venis ferventibus in loca terrae
  624. concava conveniens argenti rivus et auri,
  625. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  626. posterius claro in terra splendere colore,
  627. tollebant nitido capti levique lepore,
  628. et simili formata videbant esse figura
  629. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  630. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  631. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  632. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  633. mucronum duci fastigia procudendo,
  634. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  635. materiemque dolare et levia radere tigna
  636. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  637. nec minus argento facere haec auroque parabant
  638. quam validi primum violentis viribus aeris,
  639. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  640. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  641. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  642. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  643. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  644. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  645. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  646. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  647. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  648. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  649. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  650. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  651. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  652. et lapides et item silvarum fragmina rami
  653. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  654. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  655. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  656. quo facilis magis est natura et copia maior.
  657. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  658. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  659. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  660. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  661. inde minutatim processit ferreus ensis
  662. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  663. et ferro coepere solum proscindere terrae
  664. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  665. et prius est armatum in equi conscendere costas
  666. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  667. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  668. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  669. et quam falciferos armatum escendere currus.
  670. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  671. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  672. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  673. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  674. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  675. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  676. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  677. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  678. et validos partim prae se misere leones
  679. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  680. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  681. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  682. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  683. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  684. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  685. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  686. inritata leae iaciebant corpora saltu
  687. undique et adversum venientibus ora patebant
  688. et nec opinantis a tergo deripiebant
  689. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  690. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  691. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  692. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  693. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  694. et validis socios caedebant dentibus apri
  695. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  696. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  697. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  698. nam transversa feros exibant dentis adactus
  699. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  700. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  701. concidere atque gravi terram consternere casu.
  702. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  703. effervescere cernebant in rebus agundis
  704. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  705. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  706. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  707. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  708. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  709. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  710. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  711. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  712. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  713. non quierint animo praesentire atque videre,
  714. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  715. et magis id possis factum contendere in omni
  716. in variis mundis varia ratione creatis,
  717. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  718. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  719. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  720. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  721. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  722. et facere ante viros lanam natura
  723. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  724. et sollertius est multo genus omne virile;
  725. agricolae donec vitio vertere severi,
  726. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  727. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  728. atque opere in duro durarent membra manusque.
  729. At specimen sationis et insitionis origo
  730. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  731. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  732. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  733. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  734. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  735. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  736. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  737. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  738. inque dies magis in montem succedere silvas
  739. cogebant infraque locum concedere cultis,
  740. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  741. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  742. caerula distinguens inter plaga currere posset
  743. per tumulos et convallis camposque profusa;
  744. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  745. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  746. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  747. At liquidas avium voces imitarier ore
  748. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  749. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  750. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  751. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  752. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  753. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  754. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  755. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  756. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  757. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  758. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  759. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  760. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  761. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  762. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  763. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  764. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  765. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  766. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  767. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  768. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  769. atque extra numerum procedere membra moventes
  770. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  771. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  772. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  773. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  774. ducere multimodis voces et flectere cantus
  775. et supera calamos unco percurrere labro;
  776. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  777. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  778. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  779. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  780. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  781. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  782. posteriorque fere melior res illa reperta
  783. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  784. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  785. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  786. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  787. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  788. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  789. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  790. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  791. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  792. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  793. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  794. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  795. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  796. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  797. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  798. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  799. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  800. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  801. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  802. idque minutatim vitam provexit in altum
  803. et belli magnos commovit funditus aestus.
  804. at vigiles mundi magnum versatile templum
  805. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  806. perdocuere homines annorum tempora verti
  807. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  808. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  809. et divisa colebatur discretaque tellus,
  810. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  811. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  812. carminibus cum res gestas coepere
  813. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  814. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  815. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  816. Navigia atque agri culturas moenia leges
  817. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  818. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  819. carmina, picturas et daedala signa polita
  820. usus et impigrae simul experientia mentis
  821. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  822. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  823. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  824. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  825. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  174. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  175. e simili causa, concursu natus eodem.
  176. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  177. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  178. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  179. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  180. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  181. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  182. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  183. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  184. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  185. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  186. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  187. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  188. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  189. extructis aliis alias super impete miro.
  190. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  191. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  192. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  193. nubila portabunt venti transversa per auras,
  194. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  195. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  196. in statione locata sepultis undique ventis;
  197. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  198. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  199. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  200. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  201. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  202. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  203. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  204. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  205. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  206. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  207. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  208. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  209. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  210. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  211. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  212. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  213. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  214. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  215. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  216. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  217. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  218. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  219. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  220. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  221. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  222. Quod superest, quali natura praedita constent
  223. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  224. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  225. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  226. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  227. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  228. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  229. constituit natura minutis mobilibusque
  230. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  231. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  232. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  233. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  234. curat item vasis integris vina repente
  235. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  236. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  237. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  238. mobiliter soluens differt primordia vini.
  239. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  240. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  241. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  242. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  243. fiant ut possint ictu discludere turris,
  244. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  245. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  246. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  247. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  248. expediam neque te in promissis plura morabor.
  249. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  250. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  251. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  252. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  253. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  254. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  255. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  256. adeo tetra nimborum nocte coorta
  257. inpendent atrae formidinis ora superne,
  258. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  259. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  260. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  261. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  262. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  263. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  264. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  265. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  266. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  267. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  268. multa forent multis exempto nubila sole;
  269. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  270. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  271. si non extructis foret alte nubibus aether.
  272. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  273. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  274. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  275. semina habere cavas nubes et multa necessest
  276. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  277. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  278. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  279. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  280. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  281. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  282. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  283. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  284. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  285. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  286. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  287. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  288. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  289. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  290. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  291. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  292. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  293. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  294. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  295. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  296. tantus discidio nubis ventique procella
  297. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  298. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  299. incidit in validam maturo culmine nubem;
  300. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  301. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  302. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  303. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  304. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  305. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  306. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  307. atque alia ex ipso conradens portat
  308. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  309. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  310. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  311. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  312. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  313. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  314. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  315. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  316. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  317. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  318. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  319. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  320. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  321. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  322. nec temere omnino plane vis frigida venti
  323. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  324. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  325. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  326. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  327. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  328. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  329. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  330. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  331. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  332. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  333. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  334. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  335. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  336. non igitur multis offensibus in remorando
  337. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  338. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  339. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  340. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  341. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  342. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  343. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  344. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  345. et validas auget viris et roborat ictum;
  346. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  347. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  348. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  349. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  350. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  351. incolumisque venit per res atque integra transit
  352. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  353. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  354. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  355. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  356. conferve facit, e parvis quia facta minute
  357. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  358. quae facile insinuantur et insinuata repente
  359. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  360. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  361. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  362. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  363. frigore enim desunt ignes ventique calore
  364. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  365. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  366. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  367. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  368. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  369. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  370. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  371. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  372. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  373. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  374. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  375. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  376. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  377. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  378. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  379. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  380. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  381. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  382. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  383. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  384. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  385. indicia occultae divum perquirere mentis,
  386. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  387. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  388. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  389. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  390. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  391. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  392. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  393. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  394. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  395. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  396. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  397. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  398. turbine caelesti subito correptus et igni?
  399. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  400. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  401. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  402. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  403. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  404. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  405. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  406. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  407. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  408. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  409. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  410. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  411. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  412. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  413. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  414. et simul in multas partis qui credere possis
  415. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  416. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  417. at saepest numero factum fierique necessest,
  418. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  419. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  420. postremo cur sancta deum delubra suasque
  421. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  422. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  423. demit imaginibus violento volnere honorem?
  424. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  425. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  426. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  427. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  428. in mare qua missi veniant ratione superne.
  429. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  430. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  431. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  432. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  433. navigia in summum veniant vexata periclum.
  434. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  435. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  436. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  437. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  438. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  439. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  440. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  441. versabundus enim turbo descendit et illam
  442. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  443. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  444. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  445. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  446. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  447. vertex conradens ex semina nubis
  448. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  449. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  450. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  451. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  452. officere in terris, apparet crebrius idem
  453. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  454. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  455. hoc super in caeli spatio coiere repente
  456. asperiora, modis quae possint indupedita
  457. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  458. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  459. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  460. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  461. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  462. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  463. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  464. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  465. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  466. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  467. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  468. hic demum fit uti turba maiore coorta
  469. et condensa queant apparere et simul ipso
  470. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  471. nam loca declarat sursum ventosa patere
  472. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  473. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  474. corpora naturam declarant litore vestis
  475. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  476. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  477. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  478. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  479. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  480. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  481. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  482. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  483. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  484. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  485. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  486. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  487. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  488. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  489. esse infinitam docui, quantaque volarent
  490. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  491. immemorabile per spatium transire solerent.
  492. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  493. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  494. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  495. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  496. et quasi per magni circum spiracula mundi
  497. exitus introitusque elementis redditus extat.
  498. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  499. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  500. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  501. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  502. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  503. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  504. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  505. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  506. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  507. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  508. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  509. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  510. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  511. multa modis multis convenere undique adaucta,
  512. confertae nubes umorem mittere certant
  513. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  514. copia nimborum turba maiore coacta
  515. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  516. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  517. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  518. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  519. cera super calido tabescens multa liquescat.
  520. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  521. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  522. at retinere diu pluviae longumque morari
  523. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  524. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  525. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  526. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  527. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  528. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  529. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  530. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  531. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  532. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  533. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  534. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  535. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  536. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  537. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  538. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  539. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  540. supter item ut supera ventosis undique plenam
  541. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  542. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  543. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  544. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  545. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  546. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  547. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  548. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  549. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  550. concussu late disserpunt inde tremores.
  551. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  552. tecta viam propter non magno pondere tota,
  553. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  554. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  555. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  556. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  557. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  558. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  559. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  560. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  561. collectus parte ex una procumbit et urget
  562. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  563. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  564. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  565. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  566. inclinata minent in eandem prodita partem
  567. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  568. et metuunt magni naturam credere mundi
  569. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  570. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  571. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  572. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  573. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  574. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  575. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  576. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  577. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  578. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  579. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  580. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  581. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  582. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  583. in loca se cava terrai coniecit ibique
  584. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  585. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  586. exagitata foras erumpitur et simul altam
  587. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  588. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  589. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  590. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  591. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  592. motibus in terris et multae per mare pessum
  593. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  594. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  595. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  596. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  597. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  598. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  599. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  600. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  601. terrai ne dissoluat natura repente,
  602. neu distracta suum late dispandat hiatum
  603. idque suis confusa velit complere ruinis.
  604. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  605. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  606. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  607. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  608. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  609. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  610. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  611. ---
  612. Principio mare mirantur non reddere maius
  613. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  614. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  615. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  616. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  617. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  618. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  619. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  620. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  621. quippe videmus enim vestis umore madentis
  622. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  623. at pelage multa et late substrata videmus.
  624. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  625. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  626. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  627. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  628. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  629. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  630. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  631. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  632. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  633. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  634. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  635. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  636. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  637. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  638. in terras itidem manare ex aequore salso;
  639. percolatur enim virus retroque remanat
  640. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  641. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  642. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  643. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  644. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  645. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  646. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  647. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  648. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  649. cernentes pavida complebant pectora cura,
  650. quid moliretur rerum natura novarum.
  651. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  652. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  653. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  654. et videas caelum summai totius unum
  655. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  656. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  657. quod bene propositum si plane contueare
  658. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  659. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  660. accepit calido febrim fervore coortam
  661. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  662. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  663. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  664. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  665. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  666. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  667. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  668. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  669. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  670. ex infinito satis omnia suppeditare,
  671. unde repente queat tellus concussa moveri
  672. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  673. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  674. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  675. et tempestates pluviae graviore coortu
  676. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  677. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  678. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  679. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  680. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  681. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  682. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  683. nil sint ad summam summai totius omnem.
  684. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  685. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  686. expediam. primum totius subcava montis
  687. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  688. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  689. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  690. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  691. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  692. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  693. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  694. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  695. differt et crassa volvit caligine fumum
  696. extruditque simul mirando pondere saxa;
  697. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  698. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  699. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  700. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  701. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  702. ---
  703. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  704. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  705. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  706. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  707. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  708. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  709. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  710. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  711. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  712. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  713. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  714. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  715. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  716. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  717. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  718. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  719. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  720. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  721. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  722. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  723. cogentes sursus replent coguntque manere.
  724. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  725. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  726. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  727. inter nigra virum percocto saecla colore
  728. exoriens penitus media ab regione diei.
  729. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  730. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  731. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  732. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  733. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  734. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  735. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  736. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  737. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  738. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  739. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  740. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  741. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  742. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  743. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  744. expediam, quali natura praedita constent.
  745. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  746. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  747. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  748. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  749. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  750. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  751. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  752. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  753. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  754. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  755. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  756. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  757. cornices, non cum fumant altaria donis;
  758. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  759. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  760. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  761. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  762. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  763. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  764. manibus ut si sint divis mactata repente.
  765. omnia quae naturali ratione geruntur,
  766. et quibus e fiant causis apparet origo;
  767. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  768. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  769. ducere forte deos manis inferne reamur,
  770. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  771. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  772. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  773. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  774. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  775. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  776. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  777. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  778. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  779. res ad vitai rationem ostendimus ante
  780. propter dissimilem naturam dissimilisque
  781. texturas inter sese primasque figuras.
  782. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  783. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  784. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  785. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  786. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  787. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  788. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  789. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  790. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  791. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  792. floris odore hominem taetro consueta necare.
  793. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  794. multa modis multis multarum semina rerum
  795. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  796. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  797. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  798. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  799. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  800. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  801. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  802. multaque praeterea languentia membra per artus
  803. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  804. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  805. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  806. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  807. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  808. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  809. at cum membra domans percepit fervida febris,
  810. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  811. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  812. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  813. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  814. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  815. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  816. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  817. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  818. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  819. quam soleant et quam vitai copia desit,
  820. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  821. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  822. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  823. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  824. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  825. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  826. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  827. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  828. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  829. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  830. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  831. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  832. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  833. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  834. propterea quod magna mali fit copia circum.
  835. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  836. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  837. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  838. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  839. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  840. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  841. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  842. scilicet in terram delabi pondere cogit
  843. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  844. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  845. ---
  846. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  847. arescit quia terra calore et semina si qua
  848. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  849. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  850. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  851. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  852. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  853. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  854. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  855. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  856. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  857. sole putant subter terras fervescere partim,
  858. nox ubi terribili terras caligine texit.
  859. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  860. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  861. non quierit calidum supera de reddere parte,
  862. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  863. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  864. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  865. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  866. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  867. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  868. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  869. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  870. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  871. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  872. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  873. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  874. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  875. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  876. et rare fecit calido miscente vapore,
  877. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  878. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  879. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  880. praeterea solis radiis iactatur aquai
  881. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  882. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  883. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  884. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  885. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  886. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  887. taedaque consimili ratione accensa per undas
  888. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  889. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  890. semina de terraque necessest funditus ipsa
  891. ignis corpora per totum consurgere fontem
  892. et simul exspirare foras exireque in auras,
  893. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  894. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  895. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  896. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  897. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  898. et multis aliis praebet regionibus aequor
  899. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  900. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  901. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  902. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  903. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  904. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  905. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  906. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  907. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  908. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  909. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  910. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  911. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  912. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  913. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  914. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  915. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  916. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  917. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  918. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  919. ordine demisso levibus iactarier auris,
  920. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  921. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  922. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  923. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  924. ipsius rei rationem reddere possis,
  925. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  926. quo magis attentas auris animumque reposco.
  927. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  928. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  929. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  930. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  931. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  932. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  933. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  934. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  935. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  936. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  937. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  938. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  939. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  940. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  941. cernere odorari licet et sentire sonare.
  942. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  943. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  944. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  945. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  946. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  947. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  948. principio fit ut in speluncis saxa superna
  949. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  950. manat item nobis e toto corpore sudor,
  951. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  952. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  953. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  954. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  955. sentimus, sentimus item transire per aurum
  956. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  957. denique per dissaepta domorum saxea voces
  958. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  959. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  960. denique qua circum caeli lorica ,
  961. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  962. et tempestate in terra caeloque coorta
  963. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  964. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  965. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  966. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  967. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  968. principio terram sol excoquit et facit are,
  969. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  970. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  971. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  972. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  973. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  974. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  975. at coria et carnem mollit durata calore.
  976. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  977. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  978. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  979. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  980. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  981. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  982. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  983. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  984. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  985. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  986. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  987. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  988. dissimili inter se natura praedita debent
  989. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  990. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  991. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  992. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  993. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  994. scilicet id fieri cogit natura viarum
  995. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  996. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  997. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  998. argentoque foras aliud vitroque meare;
  999. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  1000. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  1001. scilicet id fieri cogit natura viarum
  1002. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  1003. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  1004. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  1005. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  1006. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  1007. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  1008. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  1009. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  1010. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  1011. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  1012. in medio locus, extemplo primordia ferri
  1013. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  1014. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  1015. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  1016. indupedita suis arte conexa cohaeret
  1017. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  1018. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  1019. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  1020. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  1021. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  1022. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  1023. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  1024. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  1025. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  1026. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  1027. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  1028. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  1029. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  1030. quod, simul a fronte est anelli rarior
  1031. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  1032. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  1033. a tergo quasi provehat atque propellat.
  1034. semper enim circum positus res verberat ;
  1035. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  1036. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  1037. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  1038. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  1039. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  1040. denique res omnes debent in corpore habere
  1041. , quandoquidem raro sunt corpore et
  1042. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  1043. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  1044. sollicito motu semper iactatur eoque
  1045. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  1046. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  1047. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  1048. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  1049. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  1050. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  1051. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  1052. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  1053. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  1054. aere interposito discordia tanta creatur
  1055. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  1056. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  1057. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  1058. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  1059. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  1060. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  1061. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  1062. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  1063. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  1064. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  1065. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  1066. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  1067. lignea materies in quo genere esse videtur.
  1068. interutrasque igitur ferri natura locata
  1069. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  1070. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  1071. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  1072. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  1073. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  1074. saxa vides primum sola colescere calce.
  1075. glutine materies taurino iungitur una,
  1076. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  1077. quam laxare queant compages taurea vincla.
  1078. vitigeni latices aquai fontibus audent
  1079. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  1080. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  1081. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  1082. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  1083. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  1084. denique res auro non aurum copulat una,
  1085. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  1086. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  1087. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  1088. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  1089. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  1090. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  1091. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  1092. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  1093. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  1094. inter se quaedam possint coplata teneri;
  1095. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  1096. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  1097. mortiferam possit cladem conflare coorta
  1098. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  1099. expediam, primum multarum semina rerum
  1100. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  1101. et contra quae sint morbo mortique necessest
  1102. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  1103. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  1104. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  1105. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  1106. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  1107. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  1108. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  1109. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  1110. temptari procul a patria qui cumque domoque
  1111. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  1112. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  1113. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  1114. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  1115. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  1116. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  1117. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  1118. tum color et facies hominum distare videntur
  1119. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  1120. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  1121. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  1122. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  1123. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  1124. partibus ac membris; varius concinnat id .
  1125. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  1126. commovet atque inimicus serpere coepit,
  1127. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  1128. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  1129. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  1130. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  1131. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  1132. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  1133. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  1134. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  1135. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  1136. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  1137. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  1138. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  1139. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  1140. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  1141. an caelum nobis ultro natura corumptum
  1142. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  1143. quod nos adventu possit temptare recenti.
  1144. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  1145. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  1146. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  1147. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  1148. permensus multum camposque natantis,
  1149. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  1150. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  1151. principio caput incensum fervore gerebant
  1152. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  1153. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  1154. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  1155. atque animi interpres manabat lingua cruore
  1156. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  1157. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  1158. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  1159. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  1160. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  1161. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  1162. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  1163. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  1164. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  1165. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  1166. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  1167. corripere adsidue nervos et membra coactans
  1168. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  1169. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  1170. corporis in summo summam fervescere partem,
  1171. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  1172. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  1173. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  1174. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  1175. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  1176. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  1177. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  1178. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  1179. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  1180. multi praecipites nymphis putealibus alte
  1181. inciderunt ipso venientes ore patente:
  1182. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  1183. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  1184. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  1185. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  1186. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  1187. lumina versarent oculorum expertia somno.
  1188. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  1189. perturbata animi mens in maerore metuque,
  1190. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  1191. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  1192. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  1193. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  1194. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  1195. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  1196. in manibus vero nervi trahere et tremere artus