De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accidere ex una scintilla incendia passim.
  2. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  3. possideat multum caecis fervoribus ignem
  4. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  5. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  6. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  7. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  8. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  9. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  10. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  11. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  12. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  13. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  14. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  15. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  16. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  17. evanescere enim rapidas illius et acris
  18. imminui supter viris, ideoque relinqui
  19. paulatim solem cum posterioribus signis,
  20. inferior multo quod sit quam fervida signa.