De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  2. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  3. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  4. Illud item non est mirandum, qua ratione
  5. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  6. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  7. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  8. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  9. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  10. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  11. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  12. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  13. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  14. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  15. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  16. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  17. percipiat calidis fervoribus ardor,
  18. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  19. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  20. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus