De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per multum, specie confusa videntur
  2. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  3. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  4. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  5. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  6. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  7. scire licet perquam pauxillo posse minores
  8. esse vel exigua maioris parte brevique.
  9. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  10. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  11. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  12. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  13. Illud item non est mirandum, qua ratione
  14. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  15. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  16. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  17. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  18. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  19. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  20. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  21. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  22. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  23. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  24. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  25. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  26. percipiat calidis fervoribus ardor,
  27. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  28. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  29. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  30. accidere ex una scintilla incendia passim.
  31. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  32. possideat multum caecis fervoribus ignem
  33. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  34. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  35. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  36. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  37. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  38. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  39. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  40. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  41. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  42. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  43. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  44. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  45. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  46. evanescere enim rapidas illius et acris
  47. imminui supter viris, ideoque relinqui
  48. paulatim solem cum posterioribus signis,
  49. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  50. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  51. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  52. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  53. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  54. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  55. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  56. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  57. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  58. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  59. alternis certo fluere alter tempore possit,
  60. qui queat aestivis solem detrudere signis
  61. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  62. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  63. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  64. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  65. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  66. posse alternis e partibus ire.
  67. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  68. diversas ire in partis inferna supernis?
  69. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  70. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  71. At nox obruit ingenti caligine terras,
  72. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  73. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  74. concussos itere et labefactos multo,
  75. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  76. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  77. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  78. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  79. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  80. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  81. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  82. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  83. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  84. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  85. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  86. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  87. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  88. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  89. semina confluere et solis reparare nitorem.
  90. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  91. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  92. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  93. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  94. tempore et inpubem molli pubescere veste
  95. et pariter mollem malis demittere barbam.
  96. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  97. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  98. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  99. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  100. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  101. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  102. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  103. aut quia sol idem sub terras atque superne
  104. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  105. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  106. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  107. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  108. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  109. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  110. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  111. distinet aequato caelum discrimine metas
  112. propter signiferi posituram totius orbis,
  113. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  114. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  115. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  116. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  117. aut quia crassior est certis in partibus ,
  118. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  119. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  120. propterea noctes hiberno tempore longae
  121. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  122. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  123. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  124. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  125. propterea fit uti videantur dicere verum.
  126. Luna potest solis radiis percussa nitere
  127. inque dies magis id lumen convertere nobis
  128. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  129. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  130. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  131. inde minutatim retro quasi condere lumen
  132. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  133. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  134. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  135. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  136. est etiam quare proprio cum lumine possit
  137. volvier et varias splendoris reddere formas;
  138. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  139. labitur omnimodis occursans officiensque,
  140. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  141. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  142. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  143. versandoque globum variantis edere formas,
  144. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  145. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  146. inde minutatim retro contorquet et aufert
  147. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  148. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  149. astrologorum artem contra convincere tendit,
  150. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  151. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  152. denique cur nequeat semper nova luna creari
  153. ordine formarum certo certisque figuris
  154. inque dies privos aborisci quaeque creata
  155. atque alia illius reparari in parte locoque,
  156. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  157. ordine cum videas tam certo multa creari.
  158. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  159. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  160. Flora quibus mater praespargens ante viai
  161. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  162. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  163. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  164. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  165. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  166. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  167. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  168. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  169. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  170. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  171. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  172. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  173. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  174. nam cur luna queat terram secludere solis
  175. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  176. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  177. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  178. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  179. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  180. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  181. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  182. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  183. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  184. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  185. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  186. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  187. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  188. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  189. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  190. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  191. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  192. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  193. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  194. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  195. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  196. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  197. quove modo possent offecto lumine obire
  198. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  199. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  200. omnia convisunt clara loca candida luce,
  201. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  202. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  203. tollere et incertis crerint committere ventis.
  204. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  205. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  206. florida fulserunt viridanti prata colore,
  207. arboribusque datumst variis exinde per auras
  208. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  209. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  210. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  211. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  212. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  213. multa modis multis varia ratione coorta.
  214. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  215. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  216. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  217. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  218. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  219. imbribus et calido solis concreta vapore;
  220. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  221. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  222. principio genus alituum variaeque volucres
  223. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  224. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  225. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  226. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  227. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  228. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  229. crescebant uteri terram radicibus apti;
  230. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  231. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  232. convertebat ibi natura foramina terrae
  233. et sucum venis cogebat fundere apertis
  234. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  235. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  236. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  237. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  238. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  239. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  240. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  241. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  242. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  243. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  244. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  245. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  246. simul volucres variantibus formis.
  247. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  248. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  249. mutat enim mundi naturam totius aetas
  250. ex alioque alius status excipere omnia debet
  251. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  252. omnia commutat natura et vertere cogit.
  253. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  254. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  255. sic igitur mundi naturam totius aetas
  256. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  257. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  258. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  259. conatast mira facie membrisque coorta,
  260. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  261. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  262. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  263. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  264. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  265. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  266. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  267. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  268. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  269. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  270. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  271. ut propagando possint procudere saecla;
  272. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  273. semina qua possint membris manare remissis,
  274. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  275. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  276. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  277. nec potuisse propagando procudere prolem.
  278. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  279. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  280. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  281. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  282. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  283. principio genus acre leonum saevaque saecla
  284. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  285. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  286. et genus omne quod est veterino semine partum
  287. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  288. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  289. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  290. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  291. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  292. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa