De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  2. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  3. ut noscas splendore novo res semper egere
  4. et primum iactum fulgoris quemque perire
  5. nec ratione alia res posse in sole videri,
  6. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  7. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  8. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  9. fulguribus pingues multa caligine taedae
  10. consimili properant ratione, ardore ministro,
  11. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  12. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  13. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  14. exitium celeri celeratur origine flammae.
  15. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  16. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  17. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  18. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  19. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  20. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  21. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  22. nec sanctum numen fati protollere finis
  23. posse neque adversus naturae foedera niti?
  24. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  25. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  26. non ruere avolsos silices a montibus altis
  27. nec validas aevi vires perferre patique
  28. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  29. ex infinito quae tempore pertolerassent
  30. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  31. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  32. continet amplexu terram: si procreat ex se
  33. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  34. totum nativum mortali corpore constat.
  35. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  36. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  37. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  38. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  39. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  40. non alias alii quoque res cecinere ?
  41. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  42. aeternis famae monimentis insita florent?
  43. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  44. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  45. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  46. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  47. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  48. denique natura haec rerum ratioque repertast
  49. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  50. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  51. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  52. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  53. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  54. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  55. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  56. tanto quique magis victus fateare necessest
  57. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  58. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  59. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  60. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  61. nec ratione alia mortales esse videmur,
  62. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  63. atque illi quos a vita natura removit.
  64. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  65. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  66. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  67. dissociare intus partis, ut materiai
  68. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  69. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  70. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  71. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  72. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  73. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  74. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  75. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  76. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  77. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  78. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  79. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  80. ex infinito quae possint forte coorta
  81. corruere hanc rerum violento turbine summam
  82. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  83. nec porro natura loci spatiumque profundi
  84. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  85. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  86. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  87. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  88. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  89. quare etiam nativa necessumst confiteare
  90. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  91. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  92. inmensi validas aevi contemnere vires.
  93. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  94. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  95. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  96. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  97. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  98. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  99. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  100. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  101. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  102. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  103. et siccare prius confidunt omnia posse
  104. quam liquor incepti possit contingere finem.
  105. tantum spirantes aequo certamine bellum
  106. magnis inter se de rebus cernere certant,
  107. cum semel interea fuerit superantior ignis
  108. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  109. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  110. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  111. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  112. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  113. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  114. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  115. obvius aeternam succepit lampada mundi
  116. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  117. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  118. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  119. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  120. ignis enim superare potest ubi materiai
  121. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  122. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  123. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  124. umor item quondam coepit superare coortus,
  125. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  126. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  127. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  128. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  129. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  130. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  131. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  132. nam certe neque consilio primordia rerum
  133. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  134. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  135. sed quia multa modis multis primordia rerum
  136. ex infinito iam tempore percita plagis
  137. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  138. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  139. quae cumque inter se possent congressa creare,
  140. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  141. omnigenus coetus et motus experiundo
  142. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  143. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  144. terrai maris et caeli generisque animantum.
  145. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  146. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  147. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  148. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  149. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  150. diffugere inde loci partes coepere paresque
  151. cum paribus iungi res et discludere mundum
  152. membraque dividere et magnas disponere partes
  153. omnigenis e principiis, discordia quorum
  154. intervalla vias conexus pondera plagas
  155. concursus motus turbabat proelia miscens
  156. propter dissimilis formas variasque figuras,
  157. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  158. nec motus inter sese dare convenientis,
  159. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  160. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  161. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  162. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  163. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  164. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  165. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  166. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  167. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  168. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  169. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  170. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  171. partibus erumpens primus se sustulit aether
  172. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  173. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  174. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  175. matutina rubent radiati lumina solis
  176. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  177. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  178. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  179. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  180. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  181. corpore concreto circum datus undique saepsit
  182. et late diffusus in omnis undique partis
  183. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  184. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  185. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  186. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  187. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  188. nec levia ut possent per summas labier oras,
  189. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  190. versent et partes ut mundi totius extent;
  191. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  192. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  193. his igitur rebus retractis terra repente,
  194. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  195. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  196. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  197. et radii solis cogebant undique terram
  198. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  199. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  200. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  201. augebat mare manando camposque natantis,
  202. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  203. corpora multa vaporis et altaque caeli
  204. densabant procul a terris fulgentia templa.
  205. sidebant campi, crescebant montibus altis
  206. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  207. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  208. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  209. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  210. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  211. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  212. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  213. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  214. atque levissimus super influit auras
  215. nec liquidum corpus turbantibus auris
  216. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  217. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  218. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  219. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  220. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  221. unum labendi conservans usque tenorem.
  222. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  223. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  224. ex utraque polum parti premere nobis
  225. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  226. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  227. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  228. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  229. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  230. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  231. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  232. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  233. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  234. passim per caeli volvunt summania templa,
  235. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  236. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  237. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  238. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  239. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  240. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  241. in variis mundis varia ratione creatis,
  242. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  243. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  244. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  245. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  246. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  247. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  248. evanescere paulatim et decrescere pondus
  249. convenit atque aliam naturam supter habere
  250. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  251. partibus mundi, quibus insita vivit.
  252. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  253. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  254. nec caput est oneri collo nec denique totum
  255. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  256. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  257. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  258. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  259. sic igitur tellus non est aliena repente
  260. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  261. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  262. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  263. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  264. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  265. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  266. partibus mundi caeloque revincta;
  267. nam communibus inter se radicibus haerent
  268. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  269. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  270. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  271. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  272. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  273. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  274. iamne vides quantum tenuis natura valere
  275. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  276. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  277. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  278. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  279. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  280. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  281. nil magnis intervallis de corpore libant
  282. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  283. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  284. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  285. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  286. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  287. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  288. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  289. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  290. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  291. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  292. nam prius omnia, quae longe semota tuemur