De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  2. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  3. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  4. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  5. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  6. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  7. per multum, specie confusa videntur
  8. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  9. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  10. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  11. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  12. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  13. scire licet perquam pauxillo posse minores
  14. esse vel exigua maioris parte brevique.
  15. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  16. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  17. perparvom quiddam inter dum mutare videntur