De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  2. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  3. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  4. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  5. iamne vides quantum tenuis natura valere
  6. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  7. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  8. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  9. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  10. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  11. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  12. nil magnis intervallis de corpore libant
  13. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  14. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  15. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  16. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  17. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.