De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  2. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  3. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  4. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  5. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  6. nil magnis intervallis de corpore libant
  7. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  8. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  9. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  10. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  11. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  12. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  13. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  14. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  15. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  16. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  17. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  18. per multum, specie confusa videntur
  19. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  20. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  21. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  22. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  23. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  24. scire licet perquam pauxillo posse minores
  25. esse vel exigua maioris parte brevique.
  26. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  27. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  28. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  29. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  30. Illud item non est mirandum, qua ratione
  31. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  32. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  33. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  34. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  35. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  36. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  37. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  38. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  39. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  40. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  41. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  42. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  43. percipiat calidis fervoribus ardor,
  44. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  45. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  46. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  47. accidere ex una scintilla incendia passim.
  48. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  49. possideat multum caecis fervoribus ignem