De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  2. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  3. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  4. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  5. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  6. in variis mundis varia ratione creatis,
  7. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  8. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  9. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  10. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  11. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  12. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  13. evanescere paulatim et decrescere pondus
  14. convenit atque aliam naturam supter habere
  15. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  16. partibus mundi, quibus insita vivit.
  17. propterea non est oneri neque deprimit auras,