De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  2. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  3. unum labendi conservans usque tenorem.
  4. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  5. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  6. ex utraque polum parti premere nobis
  7. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  8. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  9. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  10. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  11. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  12. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  13. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  14. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  15. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  16. passim per caeli volvunt summania templa,
  17. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus