De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  2. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  3. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  4. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  5. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  6. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  7. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  8. atque levissimus super influit auras
  9. nec liquidum corpus turbantibus auris
  10. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  11. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  12. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  13. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  14. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  15. unum labendi conservans usque tenorem.
  16. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  17. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  18. ex utraque polum parti premere nobis
  19. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  20. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  21. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  22. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  23. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  24. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  25. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  26. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  27. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  28. passim per caeli volvunt summania templa,
  29. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  30. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  31. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  32. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  33. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  34. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  35. in variis mundis varia ratione creatis,
  36. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  37. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  38. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  39. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  40. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  41. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  42. evanescere paulatim et decrescere pondus
  43. convenit atque aliam naturam supter habere
  44. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  45. partibus mundi, quibus insita vivit.
  46. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  47. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  48. nec caput est oneri collo nec denique totum
  49. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  50. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  51. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  52. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  53. sic igitur tellus non est aliena repente
  54. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  55. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  56. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  57. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  58. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  59. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  60. partibus mundi caeloque revincta;
  61. nam communibus inter se radicibus haerent
  62. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  63. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  64. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  65. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  66. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  67. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  68. iamne vides quantum tenuis natura valere
  69. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  70. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  71. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  72. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  73. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  74. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  75. nil magnis intervallis de corpore libant
  76. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  77. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  78. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  79. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  80. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  81. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  82. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  83. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  84. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  85. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  86. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  87. per multum, specie confusa videntur
  88. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  89. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  90. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  91. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  92. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  93. scire licet perquam pauxillo posse minores
  94. esse vel exigua maioris parte brevique.
  95. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  96. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  97. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  98. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  99. Illud item non est mirandum, qua ratione
  100. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  101. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  102. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  103. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  104. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  105. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  106. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  107. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  108. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  109. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  110. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  111. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  112. percipiat calidis fervoribus ardor,
  113. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  114. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  115. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  116. accidere ex una scintilla incendia passim.
  117. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  118. possideat multum caecis fervoribus ignem
  119. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  120. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  121. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  122. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  123. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  124. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  125. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  126. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  127. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  128. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  129. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  130. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  131. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  132. evanescere enim rapidas illius et acris
  133. imminui supter viris, ideoque relinqui
  134. paulatim solem cum posterioribus signis,
  135. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  136. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  137. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  138. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  139. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  140. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  141. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  142. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  143. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  144. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  145. alternis certo fluere alter tempore possit,
  146. qui queat aestivis solem detrudere signis
  147. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  148. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  149. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  150. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  151. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  152. posse alternis e partibus ire.
  153. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  154. diversas ire in partis inferna supernis?
  155. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  156. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  157. At nox obruit ingenti caligine terras,
  158. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  159. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  160. concussos itere et labefactos multo,
  161. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  162. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  163. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  164. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  165. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  166. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  167. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  168. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  169. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  170. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  171. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  172. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  173. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  174. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  175. semina confluere et solis reparare nitorem.
  176. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  177. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  178. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  179. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  180. tempore et inpubem molli pubescere veste
  181. et pariter mollem malis demittere barbam.
  182. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  183. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  184. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  185. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  186. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  187. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  188. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  189. aut quia sol idem sub terras atque superne
  190. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  191. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  192. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  193. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  194. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  195. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  196. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  197. distinet aequato caelum discrimine metas
  198. propter signiferi posituram totius orbis,
  199. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  200. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  201. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  202. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  203. aut quia crassior est certis in partibus ,
  204. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  205. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  206. propterea noctes hiberno tempore longae
  207. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  208. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  209. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  210. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  211. propterea fit uti videantur dicere verum.
  212. Luna potest solis radiis percussa nitere
  213. inque dies magis id lumen convertere nobis
  214. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  215. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  216. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  217. inde minutatim retro quasi condere lumen
  218. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  219. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  220. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  221. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  222. est etiam quare proprio cum lumine possit
  223. volvier et varias splendoris reddere formas;
  224. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  225. labitur omnimodis occursans officiensque,
  226. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  227. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  228. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  229. versandoque globum variantis edere formas,
  230. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  231. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  232. inde minutatim retro contorquet et aufert
  233. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  234. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  235. astrologorum artem contra convincere tendit,
  236. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  237. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  238. denique cur nequeat semper nova luna creari
  239. ordine formarum certo certisque figuris
  240. inque dies privos aborisci quaeque creata
  241. atque alia illius reparari in parte locoque,
  242. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  243. ordine cum videas tam certo multa creari.
  244. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  245. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  246. Flora quibus mater praespargens ante viai
  247. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  248. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  249. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  250. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  251. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  252. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  253. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  254. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  255. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  256. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  257. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  258. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  259. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  260. nam cur luna queat terram secludere solis
  261. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  262. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  263. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  264. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  265. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  266. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  267. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  268. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  269. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  270. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  271. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  272. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  273. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  274. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  275. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  276. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  277. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  278. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  279. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  280. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  281. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  282. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  283. quove modo possent offecto lumine obire
  284. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  285. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  286. omnia convisunt clara loca candida luce,
  287. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  288. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  289. tollere et incertis crerint committere ventis.
  290. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  291. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  292. florida fulserunt viridanti prata colore,
  293. arboribusque datumst variis exinde per auras
  294. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  295. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  296. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  297. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  298. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  299. multa modis multis varia ratione coorta.
  300. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  301. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  302. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  303. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  304. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  305. imbribus et calido solis concreta vapore;
  306. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  307. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  308. principio genus alituum variaeque volucres
  309. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  310. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  311. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  312. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  313. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  314. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  315. crescebant uteri terram radicibus apti;
  316. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  317. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  318. convertebat ibi natura foramina terrae
  319. et sucum venis cogebat fundere apertis
  320. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  321. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  322. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  323. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  324. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  325. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  326. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  327. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  328. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  329. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  330. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  331. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  332. simul volucres variantibus formis.
  333. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  334. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  335. mutat enim mundi naturam totius aetas
  336. ex alioque alius status excipere omnia debet
  337. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  338. omnia commutat natura et vertere cogit.
  339. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  340. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  341. sic igitur mundi naturam totius aetas
  342. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  343. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  344. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  345. conatast mira facie membrisque coorta,
  346. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  347. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  348. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  349. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  350. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  351. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  352. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  353. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  354. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  355. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  356. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  357. ut propagando possint procudere saecla;
  358. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  359. semina qua possint membris manare remissis,
  360. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  361. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  362. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  363. nec potuisse propagando procudere prolem.
  364. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  365. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  366. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  367. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  368. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  369. principio genus acre leonum saevaque saecla
  370. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  371. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  372. et genus omne quod est veterino semine partum
  373. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  374. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  375. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  376. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  377. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  378. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  379. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  380. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  381. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  382. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  383. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  384. donec ad interitum genus id natura redegit.
  385. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  386. esse queunt duplici natura et corpore bino
  387. ex alienigenis membris compacta, potestas
  388. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  389. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  390. principio circum tribus actis impiger annis
  391. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  392. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  393. post ubi equum validae vires aetate senecta
  394. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  395. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  396. officit et molli vestit lanugine malas;
  397. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  398. confieri credas Centauros posse neque esse,
  399. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  400. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  401. inter se quorum discordia membra videmus;
  402. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  403. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  404. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  405. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  406. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  407. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  408. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  409. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  410. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  411. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  412. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  413. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  414. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  415. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  416. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  417. multa licet simili ratione effutiat ore,
  418. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  419. fluxisse et gemmis florere arbusta
  420. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  421. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  422. et manibus totum circum se vertere caelum.
  423. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  424. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  425. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  426. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  427. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  428. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  429. non tamen inter se possunt complexa creari,
  430. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  431. foedere naturae certo discrimina servant.
  432. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  433. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  434. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  435. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  436. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  437. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  438. multaque per caelum solis volventia lustra
  439. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  440. nec robustus erat curvi moderator aratri
  441. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  442. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  443. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  444. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  445. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  446. glandiferas inter curabant corpora quercus
  447. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  448. arbita puniceo fieri matura colore,
  449. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  450. multaque praeterea novitas tum florida mundi