De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  2. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  3. sollicitum curae quantique perinde timores!
  4. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  5. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  6. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  7. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  8. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  9. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  10. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  11. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  12. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  13. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  14. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  15. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  16. quo genere in primis animi natura reperta est
  17. nativo primum consistere corpore creta,
  18. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  19. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  20. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  21. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  22. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  23. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  24. et quibus ille modis congressus materiai
  25. fundarit terram caelum mare sidera solem
  26. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  27. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  28. quove modo genus humanum variante loquella
  29. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  30. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  31. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  32. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  33. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  34. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  35. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  36. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  37. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  38. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  39. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  40. si tamen interea mirantur qua ratione
  41. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  42. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  43. rursus in antiquas referuntur religiones
  44. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  45. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  46. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  47. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  48. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  49. principio maria ac terras caelumque tuere;
  50. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  51. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  52. una dies dabit exitio, multosque per annos
  53. sustentata ruet moles et machina mundi.
  54. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  55. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  56. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  57. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  58. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  59. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  60. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  61. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  62. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  63. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  64. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  65. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  66. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  67. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  68. sanctius et multo certa ratione magis quam
  69. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  70. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  71. religione refrenatus ne forte rearis
  72. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  73. corpore divino debere aeterna manere,
  74. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  75. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  76. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  77. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  78. inmortalia mortali sermone notantes;
  79. quae procul usque adeo divino a numine distent
  80. inque deum numero quae sint indigna videri,
  81. notitiam potius praebere ut posse putentur
  82. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  83. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  84. posse animi natura putetur consiliumque.
  85. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  86. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  87. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  88. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  89. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  90. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  91. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  92. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  93. posset et innasci quavis in parte soleret,
  94. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  95. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  96. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  97. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  98. totum posse extra corpus formamque animalem
  99. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  100. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  101. haud igitur constant divino praedita sensu,
  102. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  103. Illud item non est ut possis credere, sedes
  104. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  105. tenvis enim natura deum longeque remota
  106. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  107. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  108. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  109. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  110. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  111. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  112. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  113. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  114. praeclaram mundi naturam proptereaque
  115. adlaudabile opus divom laudare decere
  116. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  117. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  118. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  119. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  120. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  121. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  122. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  123. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  124. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  125. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  126. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  127. nam gaudere novis rebus debere videtur
  128. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  129. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  130. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  131. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  132. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  133. donec diluxit rerum genitalis origo?
  134. natus enim debet qui cumque est velle manere
  135. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  136. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  137. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  138. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  139. notities hominum divis unde insita primum est,
  140. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  141. quove modost umquam vis cognita principiorum
  142. quidque inter sese permutato ordine possent.
  143. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  144. namque ita multa modis multis primordia rerum
  145. ex infinito iam tempore percita plagis
  146. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  147. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  148. quae cumque inter se possint congressa creare,
  149. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  150. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  151. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  152. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  153. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  154. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  155. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  156. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  157. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  158. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  159. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  160. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  161. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  162. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  163. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  164. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  165. vitai causa valido consueta bidenti
  166. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  167. si non fecundas vertentes vomere glebas
  168. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  169. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  170. et tamen inter dum magno quaesita labore
  171. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  172. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  173. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  174. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  175. praeterea genus horriferum natura ferarum
  176. humanae genti infestum terraque marique
  177. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  178. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  179. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  180. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  181. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  182. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  183. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  184. cui tantum in vita restet transire malorum.
  185. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  186. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  187. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  188. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  189. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  190. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  191. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  192. Principio quoniam terrai corpus et umor
  193. aurarumque leves animae calidique vapores,
  194. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  195. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  196. debet eodem omnis mundi natura putari.
  197. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  198. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  199. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  200. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  201. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  202. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  203. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  204. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  205. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  206. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  207. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  208. principio pars terrai non nulla, perusta
  209. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  210. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  211. quas validi toto dispergunt venti.
  212. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  213. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  214. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  215. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  216. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  217. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  218. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  219. semper abundare et latices manare perennis
  220. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  221. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  222. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  223. partim quod validi verrentes aequora venti
  224. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  225. partim quod supter per terras diditur omnis;
  226. percolatur enim virus retroque remanat
  227. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  228. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  229. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  230. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  231. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  232. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  233. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  234. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  235. omnia iam resoluta forent et in versa.
  236. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  237. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  238. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  239. inrigat adsidue caelum candore recenti
  240. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  241. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  242. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  243. quod simul ac primum nubes succedere soli
  244. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  245. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  246. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  247. ut noscas splendore novo res semper egere
  248. et primum iactum fulgoris quemque perire
  249. nec ratione alia res posse in sole videri,
  250. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  251. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  252. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  253. fulguribus pingues multa caligine taedae
  254. consimili properant ratione, ardore ministro,
  255. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  256. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  257. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  258. exitium celeri celeratur origine flammae.
  259. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  260. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  261. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  262. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  263. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  264. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  265. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  266. nec sanctum numen fati protollere finis
  267. posse neque adversus naturae foedera niti?
  268. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  269. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  270. non ruere avolsos silices a montibus altis
  271. nec validas aevi vires perferre patique
  272. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  273. ex infinito quae tempore pertolerassent
  274. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  275. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  276. continet amplexu terram: si procreat ex se
  277. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  278. totum nativum mortali corpore constat.
  279. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  280. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  281. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  282. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  283. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  284. non alias alii quoque res cecinere ?
  285. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  286. aeternis famae monimentis insita florent?
  287. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  288. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  289. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  290. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  291. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  292. denique natura haec rerum ratioque repertast
  293. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  294. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  295. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  296. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  297. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  298. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  299. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  300. tanto quique magis victus fateare necessest
  301. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  302. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  303. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  304. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  305. nec ratione alia mortales esse videmur,
  306. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  307. atque illi quos a vita natura removit.
  308. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  309. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  310. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  311. dissociare intus partis, ut materiai
  312. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  313. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  314. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  315. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  316. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  317. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  318. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  319. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  320. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  321. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  322. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  323. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  324. ex infinito quae possint forte coorta
  325. corruere hanc rerum violento turbine summam
  326. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  327. nec porro natura loci spatiumque profundi
  328. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  329. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  330. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  331. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  332. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  333. quare etiam nativa necessumst confiteare
  334. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  335. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  336. inmensi validas aevi contemnere vires.
  337. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  338. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  339. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  340. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  341. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  342. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  343. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  344. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  345. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  346. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  347. et siccare prius confidunt omnia posse
  348. quam liquor incepti possit contingere finem.
  349. tantum spirantes aequo certamine bellum
  350. magnis inter se de rebus cernere certant,
  351. cum semel interea fuerit superantior ignis
  352. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  353. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  354. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  355. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  356. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  357. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  358. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  359. obvius aeternam succepit lampada mundi
  360. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  361. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  362. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  363. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  364. ignis enim superare potest ubi materiai
  365. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  366. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  367. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  368. umor item quondam coepit superare coortus,
  369. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  370. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  371. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  372. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  373. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  374. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  375. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  376. nam certe neque consilio primordia rerum
  377. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  378. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  379. sed quia multa modis multis primordia rerum
  380. ex infinito iam tempore percita plagis
  381. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  382. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  383. quae cumque inter se possent congressa creare,
  384. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  385. omnigenus coetus et motus experiundo
  386. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  387. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  388. terrai maris et caeli generisque animantum.
  389. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  390. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  391. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  392. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  393. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  394. diffugere inde loci partes coepere paresque
  395. cum paribus iungi res et discludere mundum
  396. membraque dividere et magnas disponere partes
  397. omnigenis e principiis, discordia quorum
  398. intervalla vias conexus pondera plagas
  399. concursus motus turbabat proelia miscens
  400. propter dissimilis formas variasque figuras,
  401. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  402. nec motus inter sese dare convenientis,
  403. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  404. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  405. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  406. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  407. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  408. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  409. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  410. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  411. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  412. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  413. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  414. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  415. partibus erumpens primus se sustulit aether
  416. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  417. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  418. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  419. matutina rubent radiati lumina solis
  420. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  421. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  422. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  423. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  424. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  425. corpore concreto circum datus undique saepsit
  426. et late diffusus in omnis undique partis
  427. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  428. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  429. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  430. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  431. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  432. nec levia ut possent per summas labier oras,
  433. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  434. versent et partes ut mundi totius extent;
  435. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  436. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  437. his igitur rebus retractis terra repente,
  438. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  439. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  440. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  441. et radii solis cogebant undique terram
  442. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  443. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  444. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  445. augebat mare manando camposque natantis,
  446. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  447. corpora multa vaporis et altaque caeli
  448. densabant procul a terris fulgentia templa.
  449. sidebant campi, crescebant montibus altis
  450. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa