De Rerum Natura
Lucretius
-
- quae quanto magis inter se perplexa coibant,
- tam magis expressere ea quae mare sidera solem
- lunamque efficerent et magni moenia mundi;
- omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
- seminibus multoque minoribus sunt elementis
- quam tellus. ideo per rara foramina terrae
- partibus erumpens primus se sustulit aether
- ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
- non alia longe ratione ac saepe videmus,
- aurea cum primum gemmantis rore per herbas
- matutina rubent radiati lumina solis
- exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
- ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
- omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
- corpore concreto subtexunt nubila caelum.
- sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
- corpore concreto circum datus undique saepsit
- et late diffusus in omnis undique partis
- omnia sic avido complexu cetera saepsit.
- hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
- interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
- quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
- quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
- nec levia ut possent per summas labier oras,
- et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
- versent et partes ut mundi totius extent;
- quod genus in nobis quaedam licet in statione
- membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
- his igitur rebus retractis terra repente,
- maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
- succidit et salso suffudit gurgite fossas.
- inque dies quanto circum magis aetheris aestus
- et radii solis cogebant undique terram
- verberibus crebris extrema ad limina fartam
- in medio ut propulsa suo condensa coiret,
- tam magis expressus salsus de corpore sudor
- augebat mare manando camposque natantis,
- et tanto magis illa foras elapsa volabant
- corpora multa vaporis et altaque caeli
- densabant procul a terris fulgentia templa.
- sidebant campi, crescebant montibus altis
- ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
- nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
- Sic igitur terrae concreto corpore pondus
- constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
- confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
- inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
- corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
- et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
- atque levissimus super influit auras
- nec liquidum corpus turbantibus auris
- commiscet; sinit haec violentis omnia verti
- turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
- ipse suos ignis certo fert impete labens.
- nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
- significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
- unum labendi conservans usque tenorem.
- Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
- principio magnus caeli si vortitur orbis,
- ex utraque polum parti premere nobis
- dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
- inde alium supra fluere atque intendere eodem
- quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
- aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
- ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
- est etiam quoque uti possit caelum omne manere
- in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
- sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
- quaerentesque viam circum versantur et ignes
- passim per caeli volvunt summania templa,
- sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
- versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
- quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
- flammea per caelum pascentis corpora passim.
- nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
- difficilest; sed quid possit fiatque per omne
- in variis mundis varia ratione creatis,
- id doceo plurisque sequor disponere causas,
- motibus astrorum quae possint esse per omne;
- e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
- quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
- praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
- Terraque ut in media mundi regione quiescat,
- evanescere paulatim et decrescere pondus
- convenit atque aliam naturam supter habere
- ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
- partibus mundi, quibus insita vivit.
- propterea non est oneri neque deprimit auras,
- ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
- nec caput est oneri collo nec denique totum
- corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
- at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
- pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
- usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
- sic igitur tellus non est aliena repente
- allata atque auris aliunde obiecta alienis,
- sed pariter prima concepta ab origine mundi
- certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
- Praeterea grandi tonitru concussa repente
- terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
- quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
- partibus mundi caeloque revincta;
- nam communibus inter se radicibus haerent
- ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
- Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
- sustineat corpus tenuissima vis animai,
- propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
- Denique iam saltu pernici tollere corpus
- quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
- iamne vides quantum tenuis natura valere
- possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
- coniunctus terris et nobis est animi vis?
- Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
- esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
- nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
- adiicere et calidum membris adflare vaporem,
- nil magnis intervallis de corpore libant
- flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
- proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
- perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
- forma quoque hinc solis debet filumque videri,
- nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
- perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
- lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
- sive suam proprio iactat de corpore lucem,
- quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
- quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
- nam prius omnia, quae longe semota tuemur
- per multum, specie confusa videntur
- quam minui filum. quapropter luna necesse est,
- quandoquidem claram speciem certamque figuram
- praebet, ut est oris extremis cumque notata,
- quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
- postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
- scire licet perquam pauxillo posse minores
- esse vel exigua maioris parte brevique.
- quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
- dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
- perparvom quiddam inter dum mutare videntur
- alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
- Illud item non est mirandum, qua ratione
- tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
- quod maria ac terras omnis caelumque rigando
- compleat et calido perfundat cuncta vapore.
- quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
- nam licet hinc mundi patefactum totius unum
- largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
- ex omni mundo quia sic elementa vaporis
- undique conveniunt et sic coniectus eorum
- confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
- nonne vides etiam quam late parvus aquai
- prata riget fons inter dum campisque redundet?
- est etiam quoque uti non magno solis ab igni
- percipiat calidis fervoribus ardor,
- opportunus ita est si forte et idoneus ,
- ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
- quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
- accidere ex una scintilla incendia passim.
- forsitan et rosea sol alte lampade lucens
- possideat multum caecis fervoribus ignem
- circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
- aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
- Nec ratio solis simplex et recta patescit,
- quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
- brumalis adeat flexus atque inde revertens
- canceris ut vertat metas ad solstitialis,
- lunaque mensibus id spatium videatur obire,
- annua sol in quo consumit tempora cursu.
- non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
- nam fieri vel cum primis id posse videtur,
- Democriti quod sancta viri sententia ponit,
- quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
- tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
- evanescere enim rapidas illius et acris
- imminui supter viris, ideoque relinqui
- paulatim solem cum posterioribus signis,
- inferior multo quod sit quam fervida signa.
- et magis hoc lunam: quanto demissior eius
- cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
- tanto posse minus cum signis tendere cursum.
- flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
- inferior quam sol, tanto magis omnia signa
- hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
- propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
- mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
- fit quoque ut e mundi transversis partibus
- alternis certo fluere alter tempore possit,
- qui queat aestivis solem detrudere signis
- brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
- et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
- aestiferas usque in partis et fervida signa.
- et ratione pari lunam stellasque putandumst,
- quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
- posse alternis e partibus ire.
- nonne vides etiam diversis nubila ventis
- diversas ire in partis inferna supernis?
- qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
- aestibus inter se diversis sidera ferri?
- At nox obruit ingenti caligine terras,
- aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
- impulit atque suos efflavit languidus ignis
- concussos itere et labefactos multo,
- aut quia sub terras cursum convortere cogit
- vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
- Tempore item certo roseam Matuta per oras
- aetheris auroram differt et lumina pandit,
- aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
- anticipat caelum radiis accendere temptans,
- aut quia conveniunt ignes et semina multa
- confluere ardoris consuerunt tempore certo,
- quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
- quod genus Idaeis fama est e montibus altis
- dispersos ignis orienti lumine cerni,
- inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
- nec tamen illud in his rebus mirabile debet
- esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
- semina confluere et solis reparare nitorem.
- multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
- omnibus in rebus. florescunt tempore certo
- arbusta et certo dimittunt tempore florem.
- nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
- tempore et inpubem molli pubescere veste
- et pariter mollem malis demittere barbam.
- fulmina postremo nix imbres nubila venti
- non nimis incertis fiunt in partibus anni.
- namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
- atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
- conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
- Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
- et minui luces, cum sumant augmina noctis,
- aut quia sol idem sub terras atque superne
- imparibus currens amfractibus aetheris oras
- partit et in partis non aequas dividit orbem,
- et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
- eius in adversa tanto plus parte relatus,
- donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
- nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
- nam medio cursu flatus aquilonis et austri
- distinet aequato caelum discrimine metas
- propter signiferi posituram totius orbis,
- annua sol in quo concludit tempora serpens,
- obliquo terras et caelum lumine lustrans,
- ut ratio declarat eorum qui loca caeli
- omnia dispositis signis ornata notarunt.
- aut quia crassior est certis in partibus ,
- sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
- nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
- propterea noctes hiberno tempore longae
- cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
- aut etiam, quia sic alternis partibus anni
- tardius et citius consuerunt confluere ignes,
- qui faciunt solem certa de surgere parte,
- propterea fit uti videantur dicere verum.
- Luna potest solis radiis percussa nitere
- inque dies magis id lumen convertere nobis
- ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
- donique eum contra pleno bene lumine fulsit
- atque oriens obitus eius super edita vidit;
- inde minutatim retro quasi condere lumen
- debet item, quanto propius iam solis ad ignem
- labitur ex alia signorum parte per orbem;
- ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
- consimilem cursusque viam sub sole tenere.
- est etiam quare proprio cum lumine possit
- volvier et varias splendoris reddere formas;
- corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
- labitur omnimodis occursans officiensque,
- nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
- versarique potest, globus ut, si forte, pilai
- dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
- versandoque globum variantis edere formas,
- donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
- ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
- inde minutatim retro contorquet et aufert
- luciferam partem glomeraminis atque pilai;
- ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
- astrologorum artem contra convincere tendit,
- proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
- aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
- denique cur nequeat semper nova luna creari
- ordine formarum certo certisque figuris
- inque dies privos aborisci quaeque creata
- atque alia illius reparari in parte locoque,
- difficilest ratione docere et vincere verbis,
- ordine cum videas tam certo multa creari.
- it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
- pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
- Flora quibus mater praespargens ante viai
- cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
- inde loci sequitur Calor aridus et comes una
- pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
- inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
- inde aliae tempestates ventique secuntur,
- altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
- tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
- reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
- quo minus est mirum, si certo tempore luna
- gignitur et certo deletur tempore rusus,
- cum fieri possint tam certo tempore multa.
- Solis item quoque defectus lunaeque latebras
- pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
- nam cur luna queat terram secludere solis
- lumine et a terris altum caput obstruere ei,
- obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
- tempore eodem aliut facere id non posse putetur
- corpus, quod cassum labatur lumine semper?
- solque suos etiam dimittere languidus ignis
- tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
- cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
- quae faciunt ignis interstingui atque perire?
- et cur terra queat lunam spoliare vicissim
- lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
- menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
- tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
- corpus vel supra solis perlabier orbem,
- quod radios inter rumpat lumenque profusum?
- et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
- cur nequeat certa mundi languescere parte,
- dum loca luminibus propriis inimica per exit?
- menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
- Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
- qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
- solis uti varios cursus lunaeque meatus
- noscere possemus quae vis et causa cieret,
- quove modo possent offecto lumine obire
- et neque opinantis tenebris obducere terras,
- cum quasi conivent et aperto lumine rursum
- omnia convisunt clara loca candida luce,
- nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
- arva, novo fetu quid primum in luminis oras
- tollere et incertis crerint committere ventis.
- Principio genus herbarum viridemque nitorem
- terra dedit circum collis camposque per omnis,
- florida fulserunt viridanti prata colore,
- arboribusque datumst variis exinde per auras
- crescendi magnum inmissis certamen habenis.
- ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
- quadripedum membris et corpore pennipotentum,
- sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
- sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
- multa modis multis varia ratione coorta.
- nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
- nec terrestria de salsis exisse lacunis.
- linquitur ut merito maternum nomen adepta
- terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
- multaque nunc etiam existunt animalia terris
- imbribus et calido solis concreta vapore;
- quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
- et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
- principio genus alituum variaeque volucres
- ova relinquebant exclusae tempore verno,
- folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
- lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
- tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
- multus enim calor atque umor superabat in arvis.
- hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
- crescebant uteri terram radicibus apti;
- quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
- infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
- convertebat ibi natura foramina terrae
- et sucum venis cogebat fundere apertis
- consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
- cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
- impetus in mammas convertitur ille alimenti.
- terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
- praebebat multa et molli lanugine abundans.
- at novitas mundi nec frigora dura ciebat
- nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
- omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
- Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
- terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
- humanum atque animal prope certo tempore fudit
- omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
- simul volucres variantibus formis.
- sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
- destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
- mutat enim mundi naturam totius aetas
- ex alioque alius status excipere omnia debet
- nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
- omnia commutat natura et vertere cogit.
- namque aliud putrescit et aevo debile languet,
- porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
- sic igitur mundi naturam totius aetas
- mutat, et ex alio terram status excipit alter,
- quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
- Multaque tum tellus etiam portenta creare
- conatast mira facie membrisque coorta,
- androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
- orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
- muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
- vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
- nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
- nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
- cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
- ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
- nec potuere cupitum aetatis tangere florem
- nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
- multa videmus enim rebus concurrere debere,
- ut propagando possint procudere saecla;
- pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
- semina qua possint membris manare remissis,
- feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
- mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
- Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
- nec potuisse propagando procudere prolem.
- nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
- aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
- ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
- multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
- commendata manent, tutelae tradita nostrae.
- principio genus acre leonum saevaque saecla
- tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
- at levisomna canum fido cum pectore corda,
- et genus omne quod est veterino semine partum
- lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
- omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
- nam cupide fugere feras pacemque secuta
- sunt et larga suo sine pabula parta labore,
- quae damus utilitatis eorum praemia causa.
- at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
- sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
- utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
- praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
- scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
- indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
- donec ad interitum genus id natura redegit.
- Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
- esse queunt duplici natura et corpore bino
- ex alienigenis membris compacta, potestas
- hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
- id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
- principio circum tribus actis impiger annis
- floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
- ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
- post ubi equum validae vires aetate senecta
- membraque deficiunt fugienti languida vita,
- tum demum puerili aevo florenta iuventas
- officit et molli vestit lanugine malas;
- ne forte ex homine et veterino semine equorum
- confieri credas Centauros posse neque esse,
- aut rapidis canibus succinctas semimarinis
- corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
- inter se quorum discordia membra videmus;
- quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
- corporibus neque proiciunt aetate senecta
- nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
- conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
- quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
- barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
- flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
- tam soleat torrere atque urere quam genus omne
- visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
- qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
- prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
- ore foras acrem flaret de corpore flammam?
- quare etiam tellure nova caeloque recenti
- talia qui fingit potuisse animalia gigni,
- nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
- multa licet simili ratione effutiat ore,
- aurea tum dicat per terras flumina vulgo
- fluxisse et gemmis florere arbusta
- aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
- trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
- et manibus totum circum se vertere caelum.
- nam quod multa fuere in terris semina rerum,
- tempore quo primum tellus animalia fudit,
- nil tamen est signi mixtas potuisse creari
- inter se pecudes compactaque membra animantum,
- propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
- herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
- non tamen inter se possunt complexa creari,
- sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
- foedere naturae certo discrimina servant.
- Et genus humanum multo fuit illud in arvis
- durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
- et maioribus et solidis magis ossibus intus
- fundatum, validis aptum per viscera nervis,
- nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
- nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
- multaque per caelum solis volventia lustra
- volgivago vitam tractabant more ferarum.
- nec robustus erat curvi moderator aratri
- quisquam, nec scibat ferro molirier arva
- nec nova defodere in terram virgulta neque altis
- arboribus veteres decidere falcibus ramos.
- quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
- sponte sua, satis id placabat pectora donum.
- glandiferas inter curabant corpora quercus
- plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
- arbita puniceo fieri matura colore,
- plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
- multaque praeterea novitas tum florida mundi
- pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
- at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
- ut nunc montibus e magnis decursus aquai
- claricitat late sitientia saecla ferarum.
- denique nota vagis silvestria templa tenebant
- nympharum, quibus e scibant umore fluenta
- lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
- umida saxa, super viridi stillantia musco,
- et partim plano scatere atque erumpere campo.
- necdum res igni scibant tractare neque uti
- pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
- sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
- et frutices inter condebant squalida membra
- verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
- nec commune bonum poterant spectare neque ullis
- moribus inter se scibant nec legibus uti.
- quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
- sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
- et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
- conciliabat enim vel mutua quamque cupido
- vel violenta viri vis atque inpensa libido
- vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
- et manuum mira freti virtute pedumque
- consectabantur silvestria saecla ferarum
- missilibus saxis et magno pondere clavae.
- multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
- saetigerisque pares subus silvestria membra
- nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
- circum se foliis ac frondibus involventes.
- nec plangore diem magno solemque per agros
- quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
- sed taciti respectabant somnoque sepulti,
- dum rosea face sol inferret lumina caelo.
- a parvis quod enim consuerant cernere semper
- alterno tenebras et lucem tempore gigni,
- non erat ut fieri posset mirarier umquam
- nec diffidere, ne terras aeterna teneret
- nox in perpetuum detracto lumine solis.
- sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
- infestam miseris faciebant saepe quietem.
- eiectique domo fugiebant saxea tecta
- spumigeri suis adventu validique leonis
- atque intempesta cedebant nocte paventes
- hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
- Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
- dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
- unus enim tum quisque magis deprensus eorum
- pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
- et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
- viva videns vivo sepeliri viscera busto.
- at quos effugium servarat corpore adeso,
- posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
- palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
- donique eos vita privarant vermina saeva
- expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
- at non multa virum sub signis milia ducta
- una dies dabat exitio nec turbida ponti
- aequora lidebant navis ad saxa virosque.
- nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
- saevibat leviterque minas ponebat inanis,
- nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
- subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
- improba navigii ratio tum caeca iacebat.
- tum penuria deinde cibi languentia leto
- membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
- illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
- vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
- Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
- et mulier coniuncta viro concessit in unum
- ---
- cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
- tum genus humanum primum mollescere coepit.
- ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
- non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
- et Venus inminuit viris puerique parentum
- blanditiis facile ingenium fregere superbum.
- tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
- finitimi inter se nec laedere nec violari,
- et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
- vocibus et gestu cum balbe significarent
- imbecillorum esse aequum misererier omnis.
- nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
- sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
- aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
- nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
- At varios linguae sonitus natura subegit
- mittere et utilitas expressit nomina rerum,
- non alia longe ratione atque ipsa videtur
- protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
- cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
- sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
- cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
- illis iratus petit atque infestus inurget.
- at catuli pantherarum scymnique leonum
- unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
- vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
- alituum porro genus alis omne videmus
- fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
- proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
- rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
- desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
- vocibus et varios sonitus emittere linguae,
- tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
- praeterea si non alii quoque vocibus usi
- inter se fuerant, unde insita notities est
- utilitatis et unde data est huic prima potestas,
- quid vellet facere ut sciret animoque videret?
- cogere item pluris unus victosque domare
- non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
- nec ratione docere ulla suadereque surdis,
- quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
- nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
- vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
- postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
- si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
- pro vario sensu varia res voce notaret?
- cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
- dissimilis soleant voces variasque ciere,
- cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
- quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
- inritata canum cum primum magna Molossum
- mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
- longe alio sonitu rabies restricta minatur,
- et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
- at catulos blande cum lingua lambere temptant
- aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
- suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
- longe alio pacto gannitu vocis adulant,
- et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
- plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
- denique non hinnitus item differre videtur,
- inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
- pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
- et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
- et cum sic alias concussis artibus hinnit?
- postremo genus alituum variaeque volucres,
- accipitres atque ossifragae mergique marinis
- fluctibus in salso victum vitamque petentes,
- longe alias alio iaciunt in tempore voces,
- et quom de victu certant praedaque repugnant.
- et partim mutant cum tempestatibus una
- raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
- corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
- poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
- ergo si varii sensus animalia cogunt,
- muta tamen cum sint, varias emittere voces,
- quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
- dissimilis alia atque alia res voce notare!
- Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
- fulmen detulit in terram mortalibus ignem
- primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
- multa videmus enim caelestibus insita flammis
- fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
- et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
- aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
- exprimitur validis extritus viribus ignis,
- emicat inter dum flammai fervidus ardor,
- mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
- quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
- inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
- sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
- verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
- Inque dies magis hi victum vitamque priorem
- commutare novis monstrabant rebus et igni,
- ingenio qui praestabant et corde vigebant.
- condere coeperunt urbis arcemque locare
- praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
- et pecudes et agros divisere atque dedere
- pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
- nam facies multum valuit viresque vigebant.
- posterius res inventast aurumque repertum,
- quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
- divitioris enim sectam plerumque secuntur
- quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
- quod siquis vera vitam ratione gubernet,
- divitiae grandes homini sunt vivere parce
- aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
- at claros homines voluerunt se atque potentes,
- ut fundamento stabili fortuna maneret
- et placidam possent opulenti degere vitam,
- ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
- certantes iter infestum fecere viai,
- et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
- invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
- invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
- plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
- ut satius multo iam sit parere quietum
- quam regere imperio res velle et regna tenere.
- proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
- angustum per iter luctantes ambitionis;
- quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
- res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
- nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
- Ergo regibus occisis subversa iacebat
- pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
- et capitis summi praeclarum insigne cruentum
- sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
- nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
- res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
- imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
- inde magistratum partim docuere creare
- iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
- nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
- ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
- sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
- acrius ex ira quod enim se quisque parabat
- ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
- hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
- inde metus maculat poenarum praemia vitae.
- circumretit enim vis atque iniuria quemque
- atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
- nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
- qui violat factis communia foedera pacis.
- etsi fallit enim divom genus humanumque,
- perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
- quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
- aut morbo delirantes protraxe ferantur
- et celata mala in medium et peccata dedisse.
- Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
- pervulgarit et ararum compleverit urbis
- suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
- quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
- unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
- qui delubra deum nova toto suscitat orbi
- terrarum et festis cogit celebrare diebus,
- non ita difficilest rationem reddere verbis.
- quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
- egregias animo facies vigilante videbant
- et magis in somnis mirando corporis auctu.
- his igitur sensum tribuebant propterea quod
- membra movere videbantur vocesque superbas
- mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
- aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
- subpeditabatur facies et forma manebat,
- et tamen omnino quod tantis viribus auctos
- non temere ulla vi convinci posse putabant.
- fortunisque ideo longe praestare putabant,
- quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
- et simul in somnis quia multa et mira videbant
- efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
- praeterea caeli rationes ordine certo
- et varia annorum cernebant tempora verti
- nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
- ergo perfugium sibi habebant omnia divis
- tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
- in caeloque deum sedes et templa locarunt,
- per caelum volvi quia nox et luna videtur,
- luna dies et nox et noctis signa severa
- noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
- nubila sol imbres nix venti fulmina grando
- et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
- O genus infelix humanum, talia divis
- cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
- quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
- volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
- nec pietas ullast velatum saepe videri
- vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
- nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
- ante deum delubra nec aras sanguine multo
- spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
- sed mage pacata posse omnia mente tueri.
- nam cum suspicimus magni caelestia mundi
- templa super stellisque micantibus aethera fixum,
- et venit in mentem solis lunaeque viarum,
- tunc aliis oppressa malis in pectora cura
- illa quoque expergefactum caput erigere infit,
- ne quae forte deum nobis inmensa potestas
- sit, vario motu quae candida sidera verset;
- temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
- ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
- et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
- et taciti motus hunc possint ferre laborem,
- an divinitus aeterna donata salute
- perpetuo possint aevi labentia tractu
- inmensi validas aevi contemnere viris.
- praeterea cui non animus formidine divum
- contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
- fulminis horribili cum plaga torrida tellus
- contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
- non populi gentesque tremunt, regesque superbi
- corripiunt divum percussi membra timore,
- ne quod ob admissum foede dictumve superbe
- poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
- summa etiam cum vis violenti per mare venti
- induperatorem classis super aequora verrit
- cum validis pariter legionibus atque elephantis,
- non divom pacem votis adit ac prece quaesit
- ventorum pavidus paces animasque secundas?
- ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
- correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
- usque adeo res humanas vis abdita quaedam
- opterit et pulchros fascis saevasque secures
- proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
- denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
- concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
- quid mirum si se temnunt mortalia saecla
- atque potestatis magnas mirasque relinquunt
- in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
- Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
- et simul argenti pondus plumbique potestas,
- ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
- montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
- sive quod inter se bellum silvestre gerentes
- hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
- sive quod inducti terrae bonitate volebant
- pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
- sive feras interficere et ditescere praeda;
- nam fovea atque igni prius est venarier ortum
- quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
- quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
- horribili sonitu silvas exederat altis
- a radicibus et terram percoxerat igni,
- manabat venis ferventibus in loca terrae
- concava conveniens argenti rivus et auri,
- aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
- posterius claro in terra splendere colore,
- tollebant nitido capti levique lepore,
- et simili formata videbant esse figura
- atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
- tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
- quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
- et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
- mucronum duci fastigia procudendo,
- ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
- materiemque dolare et levia radere tigna
- et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
- nec minus argento facere haec auroque parabant
- quam validi primum violentis viribus aeris,
- ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
- nec poterant pariter durum sufferre laborem.
- nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
- propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
- nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
- sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
- quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
- porro aliud succedit et e contemptibus exit
- inque dies magis adpetitur floretque repertum
- laudibus et miro est mortalis inter honore.
- Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
- sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
- arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
- et lapides et item silvarum fragmina rami
- et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
- posterius ferri vis est aerisque reperta.
- et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
- quo facilis magis est natura et copia maior.
- aere solum terrae tractabant, aereque belli
- miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
- et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
- omnia cedebant armatis nuda et inerma.
- inde minutatim processit ferreus ensis
- versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
- et ferro coepere solum proscindere terrae
- exaequataque sunt creperi certamina belli.
- et prius est armatum in equi conscendere costas
- et moderarier hunc frenis dextraque vigere
- quam biiugo curru belli temptare pericla.
- et biiugo prius est quam bis coniungere binos
- et quam falciferos armatum escendere currus.
- inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
- anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
- sufferre et magnas Martis turbare catervas.
- sic alid ex alio peperit discordia tristis,
- horribile humanis quod gentibus esset in armis,
- inque dies belli terroribus addidit augmen.
- Temptarunt etiam tauros in moenere belli
- expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
- et validos partim prae se misere leones
- cum doctoribus armatis saevisque magistris,
- qui moderarier his possent vinclisque tenere,
- ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
- turbabant saevi nullo discrimine turmas,
- terrificas capitum quatientis undique cristas,
- nec poterant equites fremitu perterrita equorum
- pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
- inritata leae iaciebant corpora saltu
- undique et adversum venientibus ora patebant
- et nec opinantis a tergo deripiebant
- deplexaeque dabant in terram volnere victos,
- morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
- iactabantque suos tauri pedibusque terebant
- et latera ac ventres hauribant supter equorum
- cornibus et terram minitanti mente ruebant.
- et validis socios caedebant dentibus apri
- tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
- in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
- permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
- nam transversa feros exibant dentis adactus
- iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
- ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
- concidere atque gravi terram consternere casu.
- si quos ante domi domitos satis esse putabant,
- effervescere cernebant in rebus agundis
- volneribus clamore fuga terrore tumultu,
- nec poterant ullam partem redducere eorum;
- diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
- ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
- diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
- Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
- quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
- qui numero diffidebant armisque vacabant,
- si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
- non quierint animo praesentire atque videre,
- quam commune malum fieret foedumque, futurum.
- et magis id possis factum contendere in omni
- in variis mundis varia ratione creatis,
- quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
- Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
- textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
- nec ratione alia possunt tam levia gigni
- insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
- et facere ante viros lanam natura
- quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
- et sollertius est multo genus omne virile;
- agricolae donec vitio vertere severi,
- ut muliebribus id manibus concedere vellent
- atque ipsi pariter durum sufferre laborem
- atque opere in duro durarent membra manusque.
- At specimen sationis et insitionis origo
- ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
- arboribus quoniam bacae glandesque caducae
- tempestiva dabant pullorum examina supter;
- unde etiam libitumst stirpis committere ramis
- et nova defodere in terram virgulta per agros.
- inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
- temptabant fructusque feros mansuescere terra
- cernebant indulgendo blandeque colendo.
- inque dies magis in montem succedere silvas
- cogebant infraque locum concedere cultis,
- prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
- collibus et campis ut haberent, atque olearum
- caerula distinguens inter plaga currere posset
- per tumulos et convallis camposque profusa;
- ut nunc esse vides vario distincta lepore
- omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
- arbustisque tenent felicibus opsita circum.
- At liquidas avium voces imitarier ore
- ante fuit multo quam levia carmina cantu
- concelebrare homines possent aurisque iuvare.
- et zephyri cava per calamorum sibila primum
- agrestis docuere cavas inflare cicutas.
- inde minutatim dulcis didicere querellas,
- tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
- avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
- per loca pastorum deserta atque otia dia.
- sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
- in medium ratioque in luminis eruit oras.
- haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
- cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
- saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
- propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
- non magnis opibus iucunde corpora habebant,
- praesertim cum tempestas ridebat et anni
- tempora pingebant viridantis floribus herbas.
- tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
- consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
- tum caput atque umeros plexis redimire coronis
- floribus et foliis lascivia laeta movebat,
- atque extra numerum procedere membra moventes
- duriter et duro terram pede pellere matrem;
- unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
- omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
- et vigilantibus hinc aderant solacia somno
- ducere multimodis voces et flectere cantus
- et supera calamos unco percurrere labro;
- unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
- et numerum servare genus didicere, neque hilo
- maiore interea capiunt dulcedine fructum
- quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
- nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
- suavius, in primis placet et pollere videtur,
- posteriorque fere melior res illa reperta
- perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
- sic odium coepit glandis, sic illa relicta
- strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
- pellis item cecidit vestis contempta ferina;
- quam reor invidia tali tunc esse repertam,
- ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
- et tamen inter eos distractam sanguine multo
- disperiise neque in fructum convertere quisse.
- tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
- exercent hominum vitam belloque fatigant;
- quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
- frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
- terrigenas; at nos nil laedit veste carere
- purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
- dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
- Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
- semper et in curis consumit inanibus aevom,
- ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
- finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
- idque minutatim vitam provexit in altum
- et belli magnos commovit funditus aestus.
- at vigiles mundi magnum versatile templum
- sol et luna suo lustrantes lumine circum
- perdocuere homines annorum tempora verti
- et certa ratione geri rem atque ordine certo.
- Iam validis saepti degebant turribus aevom,
- et divisa colebatur discretaque tellus,
- tum mare velivolis florebat navibus ponti,
- auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
- carminibus cum res gestas coepere
- tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
- propterea quid sit prius actum respicere aetas
- nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
- Navigia atque agri culturas moenia leges
- arma vias vestes et cetera de genere horum,
- praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
- carmina, picturas et daedala signa polita
- usus et impigrae simul experientia mentis
- paulatim docuit pedetemptim progredientis.
- sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
- in medium ratioque in luminis erigit oras;
- namque alid ex alio clarescere corde videbant,
- artibus ad summum donec venere cacumen.
- Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
- dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
- et recreaverunt vitam legesque rogarunt
- et primae dederunt solacia dulcia vitae,
- cum genuere virum tali cum corde repertum,
- omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
- cuius et extincti propter divina reperta
- divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
- nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
- omnia iam ferme mortalibus esse parata
- et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
- divitiis homines et honore et laude potentis
- affluere atque bona gnatorum excellere fama,
- nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
- atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
- pausa atque infestis cogi saevire querellis,
- intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
- omniaque illius vitio corrumpier intus,
- quae conlata foris et commoda cumque venirent;
- partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
- ut nulla posset ratione explerier umquam,
- partim quod taetro quasi conspurcare sapore
- omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
- veridicis igitur purgavit pectora dictis
- et finem statuit cuppedinis atque timoris
- exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
- quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
- qua possemus ad id recto contendere cursu,
- quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
- quod fieret naturali varieque volaret
- seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
- et quibus e portis occurri cuique deceret,
- et genus humanum frustra plerumque probavit
- volvere curarum tristis in pectore fluctus.
- nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
- in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
- inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
- quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis nec lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
- Et quoniam docui mundi mortalia templa
- esse et nativo consistere corpore caelum,
- et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
- pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
- quandoquidem semel insignem conscendere currum
- ---
- tu mihi supremae praescripta ad candida callis
- currenti spatium praemonstra, callida musa
- Calliope, requies hominum divomque voluptas,
- te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
- ---
- ventorum existant, placentur ut omnia rursum
- ---
- quae fuerint, sint placato conversa furore.
- cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
- mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
- et faciunt animos humilis formidine divom
- depressosque premunt ad terram propterea quod
- ignorantia causarum conferre deorum
- cogit ad imperium res et concedere regnum.
- quorum operum causas nulla ratione videre
- possunt ac fieri divino numine rentur.
- nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
- si tamen interea mirantur qua ratione
- quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
- quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
- rursus in antiquas referuntur religionis
- et dominos acris adsciscunt, omnia posse
- quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
- quid nequeat, finita potestas denique cuique
- qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
- quo magis errantes caeca ratione feruntur.
- quae nisi respuis ex animo longeque remittis
- dis indigna putare alienaque pacis eorum,
- delibata deum per te tibi numina sancta
- saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
- possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
- sed quia tute tibi placida cum pace quietos
- constitues magnos irarum volvere fluctus,
- nec delubra deum placido cum pectore adibis,
- nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
- in mentes hominum divinae nuntia formae,
- suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
- inde videre licet qualis iam vita sequatur.
- quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
- reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
- multa tamen restant et sunt ornanda politis
- versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
- sunt tempestates et fulmina clara canenda,
- quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
- ne trepides caeli divisis partibus amens,
- unde volans ignis pervenerit aut in utram se
- verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
- insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
- quorum operum causas nulla ratione videre
- possunt ac fieri divino numine rentur.
- Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
- propterea quia concurrunt sublime volantes
- aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
- nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
- verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
- tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
- praeterea neque tam condenso corpore nubes
- esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
- tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
- nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
- ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
- nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
- Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
- carbasus ut quondam magnis intenta theatris
- dat crepitum malos inter iactata trabesque,
- inter dum perscissa furit petulantibus auris
- et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
- id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
- aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
- verberibus venti versant planguntque per auras.
- fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
- frontibus adversis possint quam de latere ire
- diverso motu radentes corpora tractim,
- aridus unde auris terget sonus ille diuque
- ducitur, exierunt donec regionibus artis.
- Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
- omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
- maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
- cum subito validi venti conlecta procella
- nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
- turbine versanti magis ac magis undique nubem
- cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
- post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
- tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
- nec mirum, cum plena animae vensicula parva
- saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
- Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
- ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
- nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
- scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
- perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
- Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
- perscindat nubem perfringens impete recto;
- nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
- hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
- arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
- sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
- dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
- fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
- Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
- fulminis; haec multo si forte umore recepit
- ignem, continuo magno clamore trucidat;
- ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
- stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
- Aridior porro si nubes accipit ignem,
- uritur ingenti sonitu succensa repente,
- lauricomos ut si per montis flamma vagetur
- turbine ventorum comburens impete magno;
- nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
- terribili sonitu flamma crepitante crematur.
- Denique saepe geli multus fragor atque ruina
- grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
- ventus enim cum confercit, franguntur in artum
- concreti montes nimborum et grandine mixti.
- Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
- excussere suo concursu, ceu lapidem si
- percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
- exilit et claras scintillas dissipat ignis.
- sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
- fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
- tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
- id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
- ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
- ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
- det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
- quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
- e simili causa, concursu natus eodem.
- Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
- nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
- ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
- fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
- mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
- percalefacta vides ardescere, plumbea vero
- glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
- ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
- dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
- semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
- inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
- quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
- scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
- extructis aliis alias super impete miro.
- ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
- quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
- contemplator enim, cum montibus adsimulata
- nubila portabunt venti transversa per auras,
- aut ubi per magnos montis cumulata videbis
- insuper esse aliis alia atque urguere superna
- in statione locata sepultis undique ventis;
- tum poteris magnas moles cognoscere eorum
- speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
- cernere, quas venti cum tempestate coorta
- conplerunt, magno indignantur murmure clausi
- nubibus in caveisque ferarum more minantur,
- nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
- quaerentesque viam circum versantur et ignis
- semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
- multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
- donec divolsa fulserunt nube corusci.
- Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
- devolet in terram liquidi color aureus ignis,
- semina quod nubes ipsas permulta necessust
- ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
- flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
- quippe etenim solis de lumine multa necessest
- concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
- hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
- compressitque locum cogens, expressa profundunt
- semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
- Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
- nam cum ventus eas leviter diducit euntis
- dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
- semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
- terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
- Quod superest, quali natura praedita constent
- fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
- signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
- ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
- praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
- et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
- hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
- constituit natura minutis mobilibusque
- corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
- transit enim validum fulmen per saepta domorum
- clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
- et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
- curat item vasis integris vina repente
- diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
- conlaxat rareque facit lateramina vasis
- adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
- mobiliter soluens differt primordia vini.
- quod solis vapor aetatem non posse videtur
- efficere usque adeo pollens fervore corusco.
- tanto mobilior vis et dominantior haec est.
- Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
- fiant ut possint ictu discludere turris,
- disturbare domos, avellere tigna trabesque
- et monimenta virum commoliri atque ciere,
- exanimare homines, pecudes prosternere passim,
- cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
- expediam neque te in promissis plura morabor.
- Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
- nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
- nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
- nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
- quod tunc per totum concrescunt nubes,
- undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
- liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
- adeo tetra nimborum nocte coorta
- inpendent atrae formidinis ora superne,
- cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
- praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
- ut picis e caelo demissum flumen, in undas
- sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
- fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
- ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
- in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
- sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
- tempestatem altam; neque enim caligine tanta
- obruerent terras, nisi inaedificata superne
- multa forent multis exempto nubila sole;
- nec tanto possent venientes opprimere imbri,
- flumina abundare ut facerent camposque natare,
- si non extructis foret alte nubibus aether.
- hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
- sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
- quippe etenim supra docui permulta vaporis
- semina habere cavas nubes et multa necessest
- concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
- hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
- forte locum quemvis, expressit multa vaporis
- semina seque simul cum eo commiscuit igni,