De Rerum Natura
Lucretius
-
- cernere censemus solem lumenque diurnum,
- conclusoque loco caelum mare flumina montis
- mutare et campos pedibus transire videmur,
- et sonitus audire, severa silentia noctis
- undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
- Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
- quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
- ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
- propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
- pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
- nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
- ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
- Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
- an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
- hunc igitur contra minuam contendere causam,
- qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
- et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
- quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
- unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
- notitiam veri quae res falsique crearit
- et dubium certo quae res differre probarit.
- invenies primis ab sensibus esse creatam
- notitiem veri neque sensus posse refelli.
- nam maiore fide debet reperirier illud,
- sponte sua veris quod possit vincere falsa.
- quid maiore fide porro quam sensus haberi
- debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
- dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
- qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
- An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
- tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
- an confutabunt nares oculive revincent?
- non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
- divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
- et quod molle sit et gelidum fervensve videre
- et seorsum varios rerum sentire colores
- et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
- seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
- nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
- non possint alios alii convincere sensus.
- nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
- aequa fides quoniam debebit semper haberi.
- proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
- Et si non poterit ratio dissolvere causam,
- cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
- visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
- reddere mendose causas utriusque figurae,
- quam manibus manifesta suis emittere quoquam
- et violare fidem primam et convellere tota
- fundamenta quibus nixatur vita salusque.
- non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
- concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
- praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
- in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
- illa tibi est igitur verborum copia cassa
- omnis, quae contra sensus instructa paratast.
- Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
- normaque si fallax rectis regionibus exit,
- et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
- omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
- prava cubantia prona supina atque absona tecta,
- iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
- prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
- sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
- falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
- Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
- sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
- Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
- insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
- corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
- et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
- Praeterea radit vox fauces saepe facitque
- asperiora foras gradiens arteria clamor,
- quippe per angustum turba maiore coorta
- ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
- scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
- haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
- corporeis e principiis, ut laedere possint.
- nec te fallit item quid corporis auferat et quid
- detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
- perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
- aurorae perductus ab exoriente nitore,
- praesertim si cum summost clamore profusus.
- ergo corpoream vocem constare necessest,
- multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
- Asperitas autem vocis fit ab asperitate
- principiorum et item levor levore creatur;
- nec simili penetrant auris primordia forma,
- cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
- et reboat raucum retro cita barbita bombum,
- et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
- cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
- Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
- exprimimus rectoque foras emittimus ore,
- mobilis articulat nervorum daedala lingua,
- formaturaque labrorum pro parte figurat.
- hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
- perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
- plane exaudiri discernique articulatim;
- servat enim formaturam servatque figuram.
- at si inter positum spatium sit longius aequo,
- per multum confundi verba necessest
- et conturbari vocem, dum transvolat auras.
- ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
- internoscere, verborum sententia quae sit;
- usque adeo confusa venit vox inque pedita.
- Praeterea verbum saepe unum perciet auris
- omnibus in populo missum praeconis ab ore.
- in multas igitur voces vox una repente
- diffugit, in privas quoniam se dividit auris
- obsignans formam verbis clarumque sonorem.
- at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
- praeter lata perit frustra diffusa per auras.
- pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
- reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
- Quae bene cum videas, rationem reddere possis
- tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
- saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
- palantis comites com montis inter opacos
- quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
- sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
- unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
- verba repulsantes iterabant dicta referri.
- haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
- finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
- quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
- adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
- chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
- tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
- et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
- pinea semiferi capitis velamina quassans
- unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
- fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
- cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
- ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
- sola tenere. ideo iactant miracula dictis
- aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
- humanum genus est avidum nimis auricularum.
- Quod super est, non est mirandum qua ratione,
- per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
- haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
- conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
- ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
- incolumis transire potest, simulacra renutant;
- perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
- qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
- praeterea partis in cunctas dividitur vox,
- ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
- dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
- saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
- ergo replentur loca vocibus abdita retro,
- omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
- at simulacra viis derectis omnia tendunt,
- ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
- saepe supra potis est, at voces accipere extra.
- et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
- vox optunditur atque auris confusa penetrat
- et sonitum potius quam verba audire videmur.
- Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
- plusculum habent in se rationis, plus operai.
- principio sucum sentimus in ore, cibum cum
- mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
- siquis forte manu premere ac siccare .
- inde quod exprimimus per caulas omne palati
- diditur et rarae per flexa foramina linguae,
- hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
- suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
- umida linguai circum sudantia templa;
- at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
- quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
- deinde voluptas est e suco fine palati;
- cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
- nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
- nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
- dum modo quod capias concoctum didere possis
- artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
- Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
- expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
- hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
- tantaque in his rebus distantia differitasque est,
- ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
- est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
- disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
- praeterea nobis veratrum est acre venenum,
- at capris adipes et cocturnicibus auget.
- id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
- principio meminisse decet quae diximus ante,
- semina multimodis in rebus mixta teneri.
- porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
- ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
- extima membrorum circumcaesura ,
- proinde et seminibus constant variantque figura.
- semina cum porro distent, differre necessest
- intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
- omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
- esse minora igitur quaedam maioraque debent,
- esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
- multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
- namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
- proinde foraminibus debent differe figurae
- et variare viae proinde ac textura .
- hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
- illi, cui suave est, levissima corpora debent
- contractabiliter caulas intrare palati,
- at contra quibus est eadem res intus acerba,
- aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
- nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
- quippe ubi cui febris bili superante coorta est
- aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
- perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
- commutantur ibi positurae principiorum;
- fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
- nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
- quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
- utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
- id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
- Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
- tangat agam. primum res multas esse necessest
- unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
- et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
- verum aliis alius magis est animantibus aptus,
- dissimilis propter formas. ideoque per auras
- mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
- volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
- ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
- ducit, et humanum longe praesentit odorem
- Romulidarum arcis servator, candidus anser.
- sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
- pabula ducit et a taetro resilire veneno
- cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
- Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
- est alio ut possit permitti longius alter;
- sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
- quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
- quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
- errabundus enim tarde venit ac perit ante
- paulatim facilis distractus in auras;
- ex alto primum quia vix emittitur ex re;
- nam penitus fluere atque recedere rebus odores
- significat quod fracta magis redolere videntur
- omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
- deinde videre licet maioribus esse creatum
- principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
- non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
- quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
- investigare in qua sit regione locatum;
- refrigescit enim cunctando plaga per auras
- nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
- errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
- Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
- in generest, sed item species rerum atque colores
- non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
- ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
- quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
- auroram clara consuetum voce vocare,
- noenu queunt rapidi contra constare leones
- inque tueri: ita continuo meminere fugai.
- ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
- semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
- pupillas interfodiunt acremque dolorem
- praebent, ut nequeant contra durare feroces,
- cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
- aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
- exitus ex oculis liber datur, in remorando
- laedere ne possint ex ulla lumina parte.
- Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
- quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
- principio hoc dico, rerum simulacra vagari
- multa modis multis in cunctas undique partis
- tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
- obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
- quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
- quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
- corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
- tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
- Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
- Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
- quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
- omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
- partim sponte sua quae fiunt in ipso,
- partim quae variis ab rebus cumque recedunt
- et quae confiunt ex horum facta figuris.
- nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
- nulla fuit quoniam talis natura animata;
- verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
- haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
- propter subtilem naturam et tenvia texta.
- cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
- quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
- ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
- quae libet una animum nobis subtilis imago;
- tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
- haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
- quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
- atque oculis, simili fieri ratione necessest.
- Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
- cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
- scire licet mentem simili ratione moveri
- per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
- nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
- nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
- mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
- haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
- usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
- rellicta vita iam mors et terra potitast.
- hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
- corporis offecti sensus per membra quiescunt
- nec possunt falsum veris convincere rebus.
- praeterea meminisse iacet languetque sopore,
- nec dissentit eum mortis letique potitum
- iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
- quod super est, non est mirum simulacra moveri
- bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
- nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
- quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
- inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
- scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
- tanta est mobilitas et rerum copia tanta
- tantaque sensibili quovis est tempore in uno
- copia particularum, ut possit suppeditare.
- Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
- clarandumst, plane si res exponere avemus.
- quaeritur in primis quare, quod cuique libido
- venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
- anne voluntatem nostram simulacra tuentur
- et simul ac volumus nobis occurrit imago,
- si mare, si terram cordist, si denique caelum?
- conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
- omnia sub verbone creat natura paratque?
- cum praesertim aliis eadem in regione locoque
- longe dissimilis animus res cogitet omnis.
- quid porro, in numerum procedere cum simulacra
- cernimus in somnis et mollia membra movere,
- mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
- et repetunt oculis gestum pede convenienti?
- scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
- nocturno facere ut possint in tempore ludos.
- an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
- cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
- tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
- propterea fit uti quovis in tempore quaeque
- praesto sint simulacra locis in quisque parata.
- tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
- hoc ubi prima perit alioque est altera nata
- inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
- et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
- cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
- praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
- ipse parat sese porro speratque futurum
- ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
- nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
- praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
- cernere coeperunt, contendere se atque parare,
- nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
- et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
- si non advertas animum, proinde esse quasi omni
- tempore semotum fuerit longeque remotum.
- cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
- praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
- deinde adopinamur de signis maxima parvis
- ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
- Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
- eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
- in manibus vir uti factus videatur adesse,
- aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
- quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
- Illud in his rebus vitium vehementer
- effugere errorem vitareque praemetuenter,
- lumina ne facias oculorum clara creata,
- prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
- proceros passus, ideo fastigia posse
- surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
- bracchia tum porro validis ex apta lacertis
- esse manusque datas utraque ex parte ministras,
- ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
- cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
- omnia perversa praepostera sunt ratione,
- nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
- possemus, sed quod natumst id procreat usum.
- nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
- nec dictis orare prius quam lingua creatast,
- sed potius longe linguae praecessit origo
- sermonem multoque creatae sunt prius aures
- quam sonus est auditus, et omnia denique membra
- ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
- haud igitur potuere utendi crescere causa.
- at contra conferre manu certamina pugnae
- et lacerare artus foedareque membra cruore
- ante fuit multo quam lucida tela volarent,
- et volnus vitare prius natura
- quam daret obiectum parmai laeva per artem.
- scilicet et fessum corpus mandare quieti
- multo antiquius est quam lecti mollia strata,
- et sedare sitim prius est quam pocula natum.
- haec igitur possunt utendi cognita causa
- credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
- illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
- nata dedere suae post notitiam utilitatis.
- quo genere in primis sensus et membra videmus;
- quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
- utilitatis ob officium potuisse creari.
- Illud item non est mirandum, corporis ipsa
- quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
- quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
- multa modis multis docui, sed plurima debent
- ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
- multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
- multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
- his igitur rebus rarescit corpus et omnis
- subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
- propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
- et recreet vires inter datus, atque patentem
- per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
- umor item discedit in omnia quae loca cumque
- poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
- corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
- dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
- urere ne possit calor amplius aridus artus.
- sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
- abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
- Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
- cum volumus, quareque datum sit membra movere
- et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
- corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
- dico animo nostro primum simulacra meandi
- accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
- inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
- rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
- id quod providet, illius rei constat imago,
- ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
- inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
- per membra atque artus animai dissita vis est;
- et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
- inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
- paulatim moles protruditur atque movetur.
- praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
- scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
- per patefacta venit penetratque foramina largus,
- et dispargitur ad partis ita quasque minutas
- corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
- corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
- nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
- tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
- contorquere et onus totum convertere nostrum;
- quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
- trudit agens magnam magno molimine navem
- et manus una regit quanto vis impete euntem
- atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
- multaque per trocleas et tympana pondere magno
- commovet atque levi sustollit machina nisu.
- Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
- inriget atque animi curas e pectore solvat,
- suavidicis potius quom multis versibus edam,
- parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
- clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
- tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
- ne fieri negites quae dicam posse retroque
- vera repulsanti discedas pectore dicta,
- tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
- Principio somnus fit ubi est distracta per artus
- vis animae partimque foras eiecta recessit
- et partim contrusa magis concessit in altum;
- dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
- nam dubium non est, animai quin opera sit
- sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
- tum nobis animam perturbatam esse putandumst
- eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
- aeterno corpus perfusum frigore leti.
- quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
- in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
- unde reconflari sensus per membra repente
- possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
- Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
- perturbari anima et corpus languescere possit,
- expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
- Principio externa corpus de parte necessum est,
- quoniam vicinum tangitur auris,
- tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
- proptereaque fere res omnes aut corio sunt
- aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
- interiorem etiam partem spirantibus
- verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
- quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
- perveniant plagae per parva foramina nobis
- corporis ad primas partis elementaque prima,
- fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
- conturbantur enim positurae principiorum
- corporis atque animi. fit uti pars inde animai
- eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
- pars etiam distracta per artus non queat esse
- coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
- inter enim saepit coetus natura viasque.
- ergo sensus abit mutatis motibus alte.
- et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
- debile fit corpus languescuntque omnia membra,
- bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
- saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
- Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
- haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
- efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
- quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
- corpora conturbant magno contusa labore.
- fit ratione eadem coniectus parte animai
- altior atque foras eiectus largior eius,
- et divisior inter se ac distractior intus.
- Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
- aut quibus in rebus multum sumus ante morati
- atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
- in somnis eadem plerumque videmur obire:
- causidici causas agere et componere leges,
- induperatores pugnare ac proelia obire,
- nautae contractum cum ventis degere bellum,
- nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
- semper et inventam patriis exponere chartis.
- cetera sic studia atque artes plerumque videntur
- in somnis animos hominum frustrata tenere.
- et qui cumque dies multos ex ordine ludis
- adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
- cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
- relicuas tamen esse vias in mente patentis,
- qua possint eadem rerum simulacra venire;
- per multos itaque illa dies eadem obversantur
- ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
- cernere saltantis et mollia membra moventis
- et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
- auribus accipere et consessum cernere eundem
- scenaique simul varios splendere decores.
- usque adeo magni refert studium atque voluntas,
- et quibus in rebus consuerint esse operati
- non homines solum sed vero animalia cuncta.
- quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
- in somnis sudare tamen spirareque semper
- et quasi de palma summas contendere viris
- aut quasi carceribus patefactis edere voces
- venantumque canes in molli saepe quiete
- iactant crura tamen subito vocisque repente
- mittunt et crebro redducunt naribus auras.
- ut vestigia si teneant inventa ferarum,
- expergefactique secuntur inania saepe
- cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
- donec discussis redeant erroribus ad se.
- at consueta domi catulorum blanda propago
- discutere et corpus de terra corripere instant,
- iactant crura tamen subito vocisque repente
- mittunt et crebro redducunt naribus auras
- ut vestigia si teneant inventa ferarum
- expergefactique secuntur inania saepe
- proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
- et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
- tam magis in somnis eadem saevire necessust.
- at variae fugiunt volucres pinnisque repente
- sollicitant divom nocturno tempore lucos,
- accipitres somno in leni si proelia pugnas
- edere sunt persectantes visaeque volantes.
- porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
- magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
- reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
- tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
- multi depugnant gemitusque doloribus edunt
- et quasi pantherae morsu saevive leonis
- mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
- multi de magnis per somnum rebus loquuntur
- indicioque sui facti persaepe fuere.
- multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
- ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
- exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
- vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
- flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
- adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
- puri saepe lacum propter si ac dolia curta
- somno devincti credunt se extollere vestem,
- totius umorem saccatum corporis fundunt,
- cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
- tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
- semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
- conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
- nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
- qui ciet inritans loca turgida semine multo,
- ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
- fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
- Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
- semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
- namque alias aliud res commovet atque lacessit;
- ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
- quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
- per membra atque artus decedit corpore toto,
- in loca conveniens nervorum certa cietque
- continuo partis genitalis corporis ipsas.
- inritata tument loca semine fitque voluntas
- eicere id quo se contendit dira lubido,
- incitat inritans loca turgida semine multo
- idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
- namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
- emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
- et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
- sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
- sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
- seu mulier toto iactans e corpore amorem,
- unde feritur, eo tendit gestitque coire
- et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
- namque voluptatem praesagit muta cupido.
- Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
- hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
- stillavit gutta et successit frigida cura;
- nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
- illius et nomen dulce obversatur ad auris.
- sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
- absterrere sibi atque alio convertere mentem
- et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
- nec retinere semel conversum unius amore
- et servare sibi curam certumque dolorem;
- ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
- inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
- si non prima novis conturbes volnera plagis
- volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
- aut alio possis animi traducere motus.
- Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
- sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
- nam certe purast sanis magis inde voluptas
- quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
- fluctuat incertis erroribus ardor amantum
- nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
- quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
- corporis et dentes inlidunt saepe labellis
- osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
- et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
- quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
- sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
- blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
- namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
- restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
- quod fieri contra totum natura repugnat;
- unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
- tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
- nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
- quae quoniam certas possunt obsidere partis,
- hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
- ex hominis vero facie pulchroque colore
- nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
- tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
- ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
- non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
- sed laticum simulacra petit frustraque laborat
- in medioque sitit torrenti flumine potans,
- sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
- nec satiare queunt spectando corpora coram
- nec manibus quicquam teneris abradere membris
- possunt errantes incerti corpore toto.
- denique cum membris conlatis flore fruuntur
- aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
- atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
- adfigunt avide corpus iunguntque salivas
- oris et inspirant pressantes dentibus ora,
- ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
- nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
- nam facere inter dum velle et certare videntur.
- usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
- membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
- tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
- parva fit ardoris violenti pausa parumper.
- inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
- cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
- nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
- usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
- Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
- adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
- languent officia atque aegrotat fama vacillans.
- labitur interea res et Babylonia fiunt
- unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
- scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
- auro includuntur teriturque thalassina vestis
- adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
- et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
- inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
- eximia veste et victu convivia, ludi,
- pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
- ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
- surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
- aut cum conscius ipse animus se forte remordet
- desidiose agere aetatem lustrisque perire,
- aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
- quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
- aut nimium iactare oculos aliumve tueri
- quod putat in voltuque videt vestigia risus.
- Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
- inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
- prendere quae possis oculorum lumine operto.
- innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
- qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
- nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
- non ita difficile est quam captum retibus ipsis
- exire et validos Veneris perrumpere nodos.
- et tamen implicitus quoque possis inque peditus
- effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
- et praetermittas animi vitia omnia primum
- aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
- nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
- et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
- multimodis igitur pravas turpisque videmus
- esse in deliciis summoque in honore vigere.
- atque alios alii inrident Veneremque suadent
- ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
- nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
- nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
- caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
- parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
- magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
- balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
- at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
- ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
- prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
- at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
- simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
- cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
- sed tamen esto iam quantovis oris honore,
- cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
- nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
- nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
- et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
- quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
- at lacrimans exclusus amator limina saepe
- floribus et sertis operit postisque superbos
- unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
- quem si iam ammissum venientem offenderit aura
- una modo, causas abeundi quaerat honestas
- et meditata diu cadat alte sumpta querella
- stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
- plus videat quam mortali concedere par est.
- nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
- omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
- quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
- ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
- protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
- et, si bello animost et non odiosa, vicissim
- praetermittere et humanis concedere rebus.
- Nec mulier semper ficto suspirat amore,
- quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
- et tenet adsuctis umectans oscula labris;
- nam facit ex animo saepe et communia quaerens
- gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
- nec ratione alia volucres armenta feraeque
- et pecudes et equae maribus subsidere possent,
- si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
- natura et Venerem salientum laeta retractat.
- nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
- vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
- in triviis cum saepe canes discedere aventis
- divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
- quom interea validis Veneris compagibus haerent?
- quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
- quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
- quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
- Et commiscendo quom semine forte virilem
- femina vim vicit subita vi corripuitque,
- tum similes matrum materno semine fiunt,
- ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
- esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
- corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
- semina cum Veneris stimulis excita per artus
- obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
- et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
- fit quoque ut inter dum similes existere avorum
- possint et referant proavorum saepe figuras,
- propterea quia multa modis primordia multis
- mixta suo celant in corpore saepe parentis,
- quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
- inde Venus varia producit sorte figuras,
- maiorumque refert voltus vocesque comasque;
- quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
- fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
- et muliebre oritur patrio de semine saeclum
- maternoque mares existunt corpore creti;
- semper enim partus duplici de semine constat,
- atque utri similest magis id quod cumque creatur,
- eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
- sive virum suboles sivest muliebris origo.
- Nec divina satum genitalem numina cuiquam
- absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
- appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
- quod plerumque putant et multo sanguine maesti
- conspergunt aras adolentque altaria donis,
- ut gravidas reddant uxores semine largo;
- ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
- nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
- et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
- tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
- liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
- crassius hinc porro quoniam concretius aequo
- mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
- aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
- aegre admiscetur muliebri semine semen.
- nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
- atque alias alii complent magis ex aliisque
- succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
- et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
- pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
- suscipere et partu possent ditescere dulci.
- et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
- uxoris parere, inventast illis quoque compar
- natura, ut possent gnatis munire senectam.
- usque adeo magni refert, ut semina possint
- seminibus commisceri genitaliter apta
- crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
- atque in eo refert quo victu vita colatur;
- namque aliis rebus concrescunt semina membris
- atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
- et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
- id quoque permagni refert; nam more ferarum
- quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
- concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
- pectoribus positis sublatis semina lumbis.
- nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
- nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
- clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
- atque exossato ciet omni pectore fluctus;
- eicit enim sulcum recta regione viaque
- vomeris atque locis avertit seminis ictum.
- idque sua causa consuerunt scorta moveri,
- ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
- et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
- coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
- Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
- deteriore fit ut forma muliercula ametur;
- nam facit ipsa suis inter dum femina factis
- morigerisque modis et munde corpore culto,
- ut facile insuescat secum te degere vitam.
- quod super est, consuetudo concinnat amorem;
- nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
- vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
- nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
- umoris longo in spatio pertundere saxa?
- Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
- condere pro rerum maiestate hisque repertis?
- quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
- pro meritis eius possit, qui talia nobis
- pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
- nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
- nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
- dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
- qui princeps vitae rationem invenit eam quae
- nunc appellatur sapientia, quique per artem
- fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
- in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
- confer enim divina aliorum antiqua reperta.
- namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
- vitigeni laticem mortalibus instituisse;
- cum tamen his posset sine rebus vita manere,
- ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
- at bene non poterat sine puro pectore vivi;
- quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
- ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
- dulcia permulcent animos solacia vitae.
- Herculis antistare autem si facta putabis,
- longius a vera multo ratione ferere.
- quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
- ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
- tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
- denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
- hydra venenatis posset vallata colubris?
- quidve tripectora tergemini vis Geryonai
- et Diomedis equi spirantes naribus ignem
- Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
- aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
- asper, acerba tuens, immani corpore serpens
- arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
- propter Atlanteum litus pelagique severa,
- quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
- cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
- si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
- nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
- nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
- per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
- quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
- at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
- atque pericula tumst ingratis insinuandum!
- quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
- sollicitum curae quantique perinde timores!
- quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
- efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
- haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
- expulerit dictis, non armis, nonne decebit
- hunc hominem numero divom dignarier esse?
- cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
- iam mortalibus e divis dare dicta suerit
- atque omnem rerum naturam pandere dictis.
- Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
- persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
- foedere sint, in eo quam sit durare necessum
- nec validas valeant aevi rescindere leges,
- quo genere in primis animi natura reperta est
- nativo primum consistere corpore creta,
- nec posse incolumem magnum durare per aevum,
- sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
- cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
- quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
- ut mihi mortali consistere corpore mundum
- nativomque simul ratio reddunda sit esse;
- et quibus ille modis congressus materiai
- fundarit terram caelum mare sidera solem
- lunaique globum; tum quae tellure animantes
- extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
- quove modo genus humanum variante loquella
- coeperit inter se vesci per nomina rerum;
- et quibus ille modis divom metus insinuarit
- pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
- fana lacus lucos aras simulacraque divom.
- praeterea solis cursus lunaeque meatus
- expediam qua vi flectat natura gubernans;
- ne forte haec inter caelum terramque reamur
- libera sponte sua cursus lustrare perennis,
- morigera ad fruges augendas atque animantis,
- neve aliqua divom volvi ratione putemus.
- nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
- si tamen interea mirantur qua ratione
- quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
- quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
- rursus in antiquas referuntur religiones
- et dominos acris adsciscunt, omnia posse
- quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
- quid nequeat, finita potestas denique cuique
- qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
- Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
- principio maria ac terras caelumque tuere;
- quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
- tris species tam dissimilis, tria talia texta,
- una dies dabit exitio, multosque per annos
- sustentata ruet moles et machina mundi.
- nec me animi fallit quam res nova miraque menti
- accidat exitium caeli terraeque futurum,
- et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
- ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
- nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
- nec iacere indu manus, via qua munita fidei
- proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
- sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
- forsitan et graviter terrarum motibus ortis
- omnia conquassari in parvo tempore cernes.
- quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
- et ratio potius quam res persuadeat ipsa
- succidere horrisono posse omnia victa fragore.
- Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
- sanctius et multo certa ratione magis quam
- Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
- multa tibi expediam doctis solacia dictis;
- religione refrenatus ne forte rearis
- terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
- corpore divino debere aeterna manere,
- proptereaque putes ritu par esse Gigantum
- pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
- qui ratione sua disturbent moenia mundi
- praeclarumque velint caeli restinguere solem
- inmortalia mortali sermone notantes;
- quae procul usque adeo divino a numine distent
- inque deum numero quae sint indigna videri,
- notitiam potius praebere ut posse putentur
- quid sit vitali motu sensuque remotum.
- quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
- posse animi natura putetur consiliumque.
- sicut in aethere non arbor, non aequore salso
- nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
- nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
- certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
- sic animi natura nequit sine corpore oriri
- sola neque a nervis et sanguine longius esse.
- quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
- in capite aut umeris aut imis calcibus esse
- posset et innasci quavis in parte soleret,
- tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
- quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
- dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
- seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
- totum posse extra corpus formamque animalem
- putribus in glebis terrarum aut solis in igni
- aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
- haud igitur constant divino praedita sensu,
- quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
- Illud item non est ut possis credere, sedes
- esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
- tenvis enim natura deum longeque remota
- sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
- quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
- tactile nil nobis quod sit contingere debet;
- tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
- quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
- dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
- quae tibi posterius largo sermone probabo.
- Dicere porro hominum causa voluisse parare
- praeclaram mundi naturam proptereaque
- adlaudabile opus divom laudare decere
- aeternumque putare atque inmortale futurum,
- nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
- gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
- sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
- nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
- cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
- desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
- gratia nostra queat largirier emolumenti,
- ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
- quidve novi potuit tanto post ante quietos
- inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
- nam gaudere novis rebus debere videtur
- cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
- tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
- quid potuit novitatis amorem accendere tali?
- quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
- an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
- donec diluxit rerum genitalis origo?
- natus enim debet qui cumque est velle manere
- in vita, donec retinebit blanda voluptas;
- qui numquam vero vitae gustavit amorem
- nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
- exemplum porro gignundis rebus et ipsa
- notities hominum divis unde insita primum est,
- quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
- quove modost umquam vis cognita principiorum
- quidque inter sese permutato ordine possent.
- si non ipsa dedit speciem natura creandi?
- namque ita multa modis multis primordia rerum
- ex infinito iam tempore percita plagis
- ponderibusque suis consuerunt concita ferri
- omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
- quae cumque inter se possint congressa creare,
- ut non sit mirum, si in talis disposituras
- deciderunt quoque et in talis venere meatus,
- qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
- Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
- hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
- confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
- nequaquam nobis divinitus esse paratam
- naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
- principio quantum caeli tegit impetus ingens,
- inde avidam partem montes silvaeque ferarum
- possedere, tenent rupes vastaeque paludes
- et mare, quod late terrarum distinet oras.
- inde duas porro prope partis fervidus ardor
- adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
- quod super est arvi, tamen id natura sua vi
- sentibus obducat, ni vis humana resistat
- vitai causa valido consueta bidenti
- ingemere et terram pressis proscindere aratris.
- si non fecundas vertentes vomere glebas
- terraique solum subigentes cimus ad ortus.
- sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
- et tamen inter dum magno quaesita labore
- cum iam per terras frondent atque omnia florent,
- aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
- aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
- flabraque ventorum violento turbine vexant.
- praeterea genus horriferum natura ferarum
- humanae genti infestum terraque marique
- cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
- adportant? quare mors inmatura vagatur?
- tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
- navita, nudus humi iacet infans indigus omni
- vitali auxilio, cum primum in luminis oras
- nixibus ex alvo matris natura profudit,
- vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
- cui tantum in vita restet transire malorum.
- at variae crescunt pecudes armenta feraeque
- nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
- almae nutricis blanda atque infracta loquella
- nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
- denique non armis opus est, non moenibus altis,
- qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
- tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
- Principio quoniam terrai corpus et umor
- aurarumque leves animae calidique vapores,
- e quibus haec rerum consistere summa videtur,
- omnia nativo ac mortali corpore constant,
- debet eodem omnis mundi natura putari.
- quippe etenim, quorum partis et membra videmus
- corpore nativo mortalibus esse figuris,
- haec eadem ferme mortalia cernimus esse
- et nativa simul. qua propter maxima mundi
- cum videam membra ac partis consumpta regigni,
- scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
- principiale aliquod tempus clademque futuram.
- Illud in his rebus ne corripuisse rearis
- me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
- esse neque umorem dubitavi aurasque perire
- atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
- principio pars terrai non nulla, perusta
- solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
- pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
- quas validi toto dispergunt venti.
- pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
- imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
- praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
- redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
- omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
- ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
- Quod super est, umore novo mare flumina fontes
- semper abundare et latices manare perennis
- nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
- undique declarat. sed primum quicquid aquai
- tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
- partim quod validi verrentes aequora venti
- deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
- partim quod supter per terras diditur omnis;
- percolatur enim virus retroque remanat
- materies umoris et ad caput amnibus omnis
- convenit, inde super terras fluit agmine dulci
- qua via secta semel liquido pede detulit undas.
- nunc igitur dicam, qui corpore toto
- innumerabiliter privas mutatur in horas.
- semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
- in magnum fertur mare; qui nisi contra
- corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
- omnia iam resoluta forent et in versa.
- haut igitur cessat gigni de rebus et in res
- reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
- Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
- inrigat adsidue caelum candore recenti
- suppeditatque novo confestim lumine lumen.
- nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
- quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
- quod simul ac primum nubes succedere soli
- coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
- extemplo inferior pars horum disperit omnis
- terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
- ut noscas splendore novo res semper egere
- et primum iactum fulgoris quemque perire
- nec ratione alia res posse in sole videri,
- perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
- quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
- lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
- fulguribus pingues multa caligine taedae
- consimili properant ratione, ardore ministro,
- suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
- instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
- usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
- exitium celeri celeratur origine flammae.
- sic igitur solem lunam stellasque putandum
- ex alio atque alio lucem iactare subortu
- et primum quicquid flammarum perdere semper,
- inviolabilia haec ne credas forte vigere.
- Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
- non altas turris ruere et putrescere saxa,
- non delubra deum simulacraque fessa fatisci
- nec sanctum numen fati protollere finis
- posse neque adversus naturae foedera niti?
- denique non monimenta virum dilapsa videmus,
- quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
- non ruere avolsos silices a montibus altis
- nec validas aevi vires perferre patique
- finiti? neque enim caderent avolsa repente,
- ex infinito quae tempore pertolerassent
- omnia tormenta aetatis, privata fragore.
- Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
- continet amplexu terram: si procreat ex se
- omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
- totum nativum mortali corpore constat.
- nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
- deminui debet, recreari, cum recipit res.
- Praeterea si nulla fuit genitalis origo
- terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
- cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
- non alias alii quoque res cecinere ?
- quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
- aeternis famae monimentis insita florent?
- verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
- naturast mundi neque pridem exordia cepit.
- quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
- nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
- multa, modo organici melicos peperere sonores,
- denique natura haec rerum ratioque repertast
- nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
- nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
- Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
- sed periise hominum torrenti saecla vapore,
- aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
- aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
- per terras amnes atque oppida coperuisse.
- tanto quique magis victus fateare necessest
- exitium quoque terrarum caelique futurum;
- nam cum res tantis morbis tantisque periclis
- temptarentur, ibi si tristior incubuisset
- causa, darent late cladem magnasque ruinas.
- nec ratione alia mortales esse videmur,
- inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
- atque illi quos a vita natura removit.
- Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
- aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
- nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
- dissociare intus partis, ut materiai
- corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
- aut ideo durare aetatem posse per omnem,
- plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
- quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
- aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
- quo quasi res possint discedere dissoluique,
- sicut summarum summa est aeterna, neque extra
- qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
- possint incidere et valida dissolvere plaga.
- at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
- naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
- nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
- ex infinito quae possint forte coorta
- corruere hanc rerum violento turbine summam
- aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
- nec porro natura loci spatiumque profundi
- deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
- aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
- haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
- nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
- sed patet immani et vasto respectat hiatu.
- quare etiam nativa necessumst confiteare
- haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
- ex infinito iam tempore adhuc potuissent
- inmensi validas aevi contemnere vires.
- Denique tantopere inter se cum maxima mundi
- pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
- nonne vides aliquam longi certaminis ollis
- posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
- omnibus epotis umoribus exsuperarint?
- quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
- tantum suppeditant amnes ultraque minantur
- omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
- ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
- deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
- et siccare prius confidunt omnia posse
- quam liquor incepti possit contingere finem.
- tantum spirantes aequo certamine bellum
- magnis inter se de rebus cernere certant,
- cum semel interea fuerit superantior ignis
- et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
- ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
- avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
- aethere raptavit toto terrasque per omnis.
- at pater omnipotens ira tum percitus acri
- magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
- deturbavit equis in terram, Solque cadenti
- obvius aeternam succepit lampada mundi
- disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
- inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
- scilicet ut veteres Graium cecinere .
- quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
- ignis enim superare potest ubi materiai
- ex infinito sunt corpora plura coorta;
- inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
- aut pereunt res exustae torrentibus auris.
- umor item quondam coepit superare coortus,
- ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
- inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
- ex infinito fuerat quae cumque coorta,
- constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
- Sed quibus ille modis coniectus materiai
- fundarit terram et caelum pontique profunda,
- solis lunai cursus, ex ordine ponam.
- nam certe neque consilio primordia rerum
- ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
- nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
- sed quia multa modis multis primordia rerum
- ex infinito iam tempore percita plagis
- ponderibusque suis consuerunt concita ferri
- omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
- quae cumque inter se possent congressa creare,
- propterea fit uti magnum volgata per aevom
- omnigenus coetus et motus experiundo
- tandem conveniant ea quae coniecta repente
- magnarum rerum fiunt exordia saepe,
- terrai maris et caeli generisque animantum.
- Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
- altivolans poterat nec magni sidera mundi
- nec mare nec caelum nec denique terra neque
- nec similis nostris rebus res ulla videri,
- sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
- diffugere inde loci partes coepere paresque
- cum paribus iungi res et discludere mundum
- membraque dividere et magnas disponere partes
- omnigenis e principiis, discordia quorum
- intervalla vias conexus pondera plagas
- concursus motus turbabat proelia miscens
- propter dissimilis formas variasque figuras,
- quod non omnia sic poterant coniuncta manere
- nec motus inter sese dare convenientis,
- hoc est, a terris altum secernere caelum,
- et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
- seorsus item puri secretique aetheris ignes.
- Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
- propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
- in medio atque imas capiebant omnia sedes;