De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  2. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  3. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  4. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  5. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  6. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  7. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  8. nam certe neque consilio primordia rerum
  9. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  10. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  11. sed quia multa modis multis primordia rerum
  12. ex infinito iam tempore percita plagis
  13. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  14. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  15. quae cumque inter se possent congressa creare,
  16. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  17. omnigenus coetus et motus experiundo
  18. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  19. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  20. terrai maris et caeli generisque animantum.
  21. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  22. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  23. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  24. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  25. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  26. diffugere inde loci partes coepere paresque
  27. cum paribus iungi res et discludere mundum
  28. membraque dividere et magnas disponere partes
  29. omnigenis e principiis, discordia quorum
  30. intervalla vias conexus pondera plagas
  31. concursus motus turbabat proelia miscens
  32. propter dissimilis formas variasque figuras,
  33. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  34. nec motus inter sese dare convenientis,
  35. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  36. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  37. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  38. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  39. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  40. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  41. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  42. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  43. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  44. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  45. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  46. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  47. partibus erumpens primus se sustulit aether
  48. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  49. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  50. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  51. matutina rubent radiati lumina solis
  52. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  53. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  54. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  55. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  56. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  57. corpore concreto circum datus undique saepsit
  58. et late diffusus in omnis undique partis
  59. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  60. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  61. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  62. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  63. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  64. nec levia ut possent per summas labier oras,
  65. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  66. versent et partes ut mundi totius extent;
  67. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  68. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  69. his igitur rebus retractis terra repente,
  70. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  71. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  72. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  73. et radii solis cogebant undique terram
  74. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  75. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  76. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  77. augebat mare manando camposque natantis,
  78. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  79. corpora multa vaporis et altaque caeli
  80. densabant procul a terris fulgentia templa.
  81. sidebant campi, crescebant montibus altis
  82. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  83. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  84. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  85. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  86. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  87. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  88. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  89. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  90. atque levissimus super influit auras
  91. nec liquidum corpus turbantibus auris
  92. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  93. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  94. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  95. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  96. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  97. unum labendi conservans usque tenorem.
  98. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  99. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  100. ex utraque polum parti premere nobis
  101. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  102. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  103. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  104. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  105. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  106. est etiam quoque uti possit caelum omne manere