De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  2. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  3. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  4. nec sanctum numen fati protollere finis
  5. posse neque adversus naturae foedera niti?
  6. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  7. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  8. non ruere avolsos silices a montibus altis
  9. nec validas aevi vires perferre patique
  10. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  11. ex infinito quae tempore pertolerassent
  12. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  13. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  14. continet amplexu terram: si procreat ex se
  15. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  16. totum nativum mortali corpore constat.
  17. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  18. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  19. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  20. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  21. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  22. non alias alii quoque res cecinere ?
  23. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  24. aeternis famae monimentis insita florent?
  25. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  26. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  27. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  28. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  29. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  30. denique natura haec rerum ratioque repertast
  31. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  32. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  33. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  34. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  35. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  36. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  37. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  38. tanto quique magis victus fateare necessest
  39. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  40. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  41. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  42. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  43. nec ratione alia mortales esse videmur,
  44. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  45. atque illi quos a vita natura removit.
  46. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  47. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  48. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  49. dissociare intus partis, ut materiai
  50. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  51. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  52. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  53. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  54. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  55. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  56. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  57. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  58. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  59. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  60. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  61. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  62. ex infinito quae possint forte coorta
  63. corruere hanc rerum violento turbine summam
  64. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  65. nec porro natura loci spatiumque profundi
  66. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  67. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  68. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  69. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  70. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  71. quare etiam nativa necessumst confiteare
  72. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  73. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  74. inmensi validas aevi contemnere vires.
  75. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  76. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  77. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  78. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  79. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  80. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  81. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  82. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  83. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  84. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  85. et siccare prius confidunt omnia posse
  86. quam liquor incepti possit contingere finem.
  87. tantum spirantes aequo certamine bellum
  88. magnis inter se de rebus cernere certant,
  89. cum semel interea fuerit superantior ignis
  90. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  91. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  92. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  93. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  94. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  95. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  96. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  97. obvius aeternam succepit lampada mundi
  98. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  99. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  100. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  101. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  102. ignis enim superare potest ubi materiai
  103. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  104. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  105. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  106. umor item quondam coepit superare coortus,