De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  2. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  3. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  4. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  5. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  6. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  7. sollicitum curae quantique perinde timores!
  8. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  9. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  10. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  11. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  12. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  13. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  14. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  15. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  16. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  17. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  18. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  19. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  20. quo genere in primis animi natura reperta est
  21. nativo primum consistere corpore creta,
  22. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  23. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  24. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  25. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  26. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  27. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  28. et quibus ille modis congressus materiai
  29. fundarit terram caelum mare sidera solem
  30. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  31. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  32. quove modo genus humanum variante loquella
  33. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  34. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  35. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  36. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  37. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  38. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  39. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  40. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  41. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  42. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  43. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  44. si tamen interea mirantur qua ratione
  45. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  46. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  47. rursus in antiquas referuntur religiones
  48. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  49. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  50. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  51. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  52. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  53. principio maria ac terras caelumque tuere;
  54. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  55. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  56. una dies dabit exitio, multosque per annos
  57. sustentata ruet moles et machina mundi.
  58. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  59. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  60. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  61. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  62. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  63. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  64. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  65. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  66. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  67. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  68. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  69. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  70. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  71. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  72. sanctius et multo certa ratione magis quam
  73. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  74. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  75. religione refrenatus ne forte rearis
  76. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  77. corpore divino debere aeterna manere,
  78. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  79. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  80. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  81. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  82. inmortalia mortali sermone notantes;
  83. quae procul usque adeo divino a numine distent
  84. inque deum numero quae sint indigna videri,
  85. notitiam potius praebere ut posse putentur
  86. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  87. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  88. posse animi natura putetur consiliumque.
  89. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  90. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  91. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  92. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  93. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  94. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  95. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  96. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  97. posset et innasci quavis in parte soleret,
  98. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  99. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  100. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  101. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  102. totum posse extra corpus formamque animalem
  103. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  104. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  105. haud igitur constant divino praedita sensu,
  106. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  107. Illud item non est ut possis credere, sedes
  108. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  109. tenvis enim natura deum longeque remota
  110. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  111. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  112. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  113. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  114. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  115. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  116. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  117. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  118. praeclaram mundi naturam proptereaque
  119. adlaudabile opus divom laudare decere
  120. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  121. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  122. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  123. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  124. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  125. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  126. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  127. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  128. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  129. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  130. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  131. nam gaudere novis rebus debere videtur
  132. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  133. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  134. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  135. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  136. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  137. donec diluxit rerum genitalis origo?
  138. natus enim debet qui cumque est velle manere
  139. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  140. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  141. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  142. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  143. notities hominum divis unde insita primum est,
  144. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  145. quove modost umquam vis cognita principiorum
  146. quidque inter sese permutato ordine possent.
  147. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  148. namque ita multa modis multis primordia rerum
  149. ex infinito iam tempore percita plagis
  150. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  151. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  152. quae cumque inter se possint congressa creare,
  153. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  154. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  155. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  156. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  157. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  158. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  159. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  160. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  161. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  162. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  163. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  164. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  165. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  166. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  167. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  168. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  169. vitai causa valido consueta bidenti
  170. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  171. si non fecundas vertentes vomere glebas
  172. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  173. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  174. et tamen inter dum magno quaesita labore
  175. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  176. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  177. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  178. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  179. praeterea genus horriferum natura ferarum
  180. humanae genti infestum terraque marique
  181. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  182. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  183. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  184. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  185. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  186. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  187. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  188. cui tantum in vita restet transire malorum.
  189. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  190. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  191. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  192. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  193. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  194. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  195. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  196. Principio quoniam terrai corpus et umor
  197. aurarumque leves animae calidique vapores,
  198. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  199. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  200. debet eodem omnis mundi natura putari.
  201. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  202. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  203. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  204. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  205. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  206. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  207. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  208. Illud in his rebus ne corripuisse rearis