De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  2. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  3. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  4. principio pars terrai non nulla, perusta
  5. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  6. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  7. quas validi toto dispergunt venti.
  8. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  9. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  10. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  11. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  12. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  13. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  14. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  15. semper abundare et latices manare perennis
  16. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  17. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  18. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  19. partim quod validi verrentes aequora venti
  20. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  21. partim quod supter per terras diditur omnis;
  22. percolatur enim virus retroque remanat
  23. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  24. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  25. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  26. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  27. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  28. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  29. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  30. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  31. omnia iam resoluta forent et in versa.
  32. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  33. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  34. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  35. inrigat adsidue caelum candore recenti
  36. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  37. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  38. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  39. quod simul ac primum nubes succedere soli
  40. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  41. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  42. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  43. ut noscas splendore novo res semper egere
  44. et primum iactum fulgoris quemque perire
  45. nec ratione alia res posse in sole videri,
  46. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  47. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  48. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  49. fulguribus pingues multa caligine taedae
  50. consimili properant ratione, ardore ministro,
  51. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  52. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  53. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  54. exitium celeri celeratur origine flammae.
  55. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  56. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  57. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  58. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  59. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  60. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  61. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  62. nec sanctum numen fati protollere finis
  63. posse neque adversus naturae foedera niti?
  64. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  65. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  66. non ruere avolsos silices a montibus altis
  67. nec validas aevi vires perferre patique
  68. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  69. ex infinito quae tempore pertolerassent
  70. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  71. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  72. continet amplexu terram: si procreat ex se
  73. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  74. totum nativum mortali corpore constat.
  75. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  76. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  77. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  78. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  79. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  80. non alias alii quoque res cecinere ?
  81. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  82. aeternis famae monimentis insita florent?
  83. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  84. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  85. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  86. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  87. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  88. denique natura haec rerum ratioque repertast
  89. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  90. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  91. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  92. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  93. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  94. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  95. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  96. tanto quique magis victus fateare necessest
  97. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  98. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  99. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  100. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  101. nec ratione alia mortales esse videmur,
  102. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  103. atque illi quos a vita natura removit.
  104. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  105. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  106. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  107. dissociare intus partis, ut materiai
  108. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  109. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  110. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  111. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  112. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  113. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  114. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  115. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  116. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  117. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  118. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  119. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  120. ex infinito quae possint forte coorta
  121. corruere hanc rerum violento turbine summam
  122. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  123. nec porro natura loci spatiumque profundi
  124. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  125. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  126. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  127. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  128. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  129. quare etiam nativa necessumst confiteare
  130. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  131. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  132. inmensi validas aevi contemnere vires.
  133. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  134. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  135. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  136. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  137. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  138. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  139. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  140. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  141. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  142. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  143. et siccare prius confidunt omnia posse
  144. quam liquor incepti possit contingere finem.
  145. tantum spirantes aequo certamine bellum
  146. magnis inter se de rebus cernere certant,
  147. cum semel interea fuerit superantior ignis
  148. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  149. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  150. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  151. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  152. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  153. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  154. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  155. obvius aeternam succepit lampada mundi
  156. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  157. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  158. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  159. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  160. ignis enim superare potest ubi materiai
  161. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  162. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  163. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  164. umor item quondam coepit superare coortus,
  165. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  166. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  167. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  168. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  169. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  170. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  171. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  172. nam certe neque consilio primordia rerum
  173. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  174. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  175. sed quia multa modis multis primordia rerum
  176. ex infinito iam tempore percita plagis
  177. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  178. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  179. quae cumque inter se possent congressa creare,
  180. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  181. omnigenus coetus et motus experiundo
  182. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  183. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  184. terrai maris et caeli generisque animantum.
  185. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  186. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  187. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  188. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  189. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  190. diffugere inde loci partes coepere paresque
  191. cum paribus iungi res et discludere mundum
  192. membraque dividere et magnas disponere partes
  193. omnigenis e principiis, discordia quorum
  194. intervalla vias conexus pondera plagas
  195. concursus motus turbabat proelia miscens
  196. propter dissimilis formas variasque figuras,
  197. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  198. nec motus inter sese dare convenientis,
  199. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  200. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  201. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  202. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  203. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  204. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  205. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  206. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  207. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  208. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis