De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  2. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  3. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  4. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  5. obvius aeternam succepit lampada mundi
  6. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  7. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  8. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  9. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  10. ignis enim superare potest ubi materiai
  11. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  12. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  13. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  14. umor item quondam coepit superare coortus,
  15. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  16. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  17. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  18. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  19. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  20. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  21. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  22. nam certe neque consilio primordia rerum
  23. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  24. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  25. sed quia multa modis multis primordia rerum
  26. ex infinito iam tempore percita plagis
  27. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  28. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  29. quae cumque inter se possent congressa creare,
  30. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  31. omnigenus coetus et motus experiundo
  32. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  33. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  34. terrai maris et caeli generisque animantum.
  35. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  36. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  37. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  38. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  39. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  40. diffugere inde loci partes coepere paresque
  41. cum paribus iungi res et discludere mundum
  42. membraque dividere et magnas disponere partes
  43. omnigenis e principiis, discordia quorum
  44. intervalla vias conexus pondera plagas
  45. concursus motus turbabat proelia miscens
  46. propter dissimilis formas variasque figuras,
  47. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  48. nec motus inter sese dare convenientis,
  49. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  50. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  51. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  52. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  53. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  54. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  55. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  56. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  57. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  58. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  59. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  60. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  61. partibus erumpens primus se sustulit aether
  62. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  63. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  64. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  65. matutina rubent radiati lumina solis
  66. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  67. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  68. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  69. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  70. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  71. corpore concreto circum datus undique saepsit
  72. et late diffusus in omnis undique partis
  73. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  74. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  75. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  76. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  77. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  78. nec levia ut possent per summas labier oras,
  79. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  80. versent et partes ut mundi totius extent;
  81. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  82. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  83. his igitur rebus retractis terra repente,
  84. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  85. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  86. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  87. et radii solis cogebant undique terram
  88. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  89. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  90. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  91. augebat mare manando camposque natantis,
  92. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  93. corpora multa vaporis et altaque caeli
  94. densabant procul a terris fulgentia templa.
  95. sidebant campi, crescebant montibus altis
  96. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  97. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  98. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  99. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  100. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  101. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  102. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  103. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  104. atque levissimus super influit auras
  105. nec liquidum corpus turbantibus auris
  106. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  107. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  108. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  109. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  110. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  111. unum labendi conservans usque tenorem.
  112. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  113. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  114. ex utraque polum parti premere nobis
  115. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  116. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  117. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  118. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  119. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  120. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  121. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  122. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  123. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  124. passim per caeli volvunt summania templa,
  125. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  126. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  127. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  128. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  129. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  130. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  131. in variis mundis varia ratione creatis,
  132. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  133. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  134. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  135. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  136. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  137. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  138. evanescere paulatim et decrescere pondus