De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  2. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  3. semper abundare et latices manare perennis
  4. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  5. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  6. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  7. partim quod validi verrentes aequora venti
  8. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  9. partim quod supter per terras diditur omnis;
  10. percolatur enim virus retroque remanat
  11. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  12. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  13. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  14. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  15. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  16. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  17. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  18. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  19. omnia iam resoluta forent et in versa.
  20. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  21. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  22. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  23. inrigat adsidue caelum candore recenti
  24. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  25. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  26. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  27. quod simul ac primum nubes succedere soli
  28. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  29. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  30. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  31. ut noscas splendore novo res semper egere
  32. et primum iactum fulgoris quemque perire
  33. nec ratione alia res posse in sole videri,
  34. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  35. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  36. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  37. fulguribus pingues multa caligine taedae
  38. consimili properant ratione, ardore ministro,
  39. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  40. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  41. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  42. exitium celeri celeratur origine flammae.
  43. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  44. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  45. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  46. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  47. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  48. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  49. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  50. nec sanctum numen fati protollere finis
  51. posse neque adversus naturae foedera niti?
  52. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  53. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  54. non ruere avolsos silices a montibus altis
  55. nec validas aevi vires perferre patique
  56. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  57. ex infinito quae tempore pertolerassent
  58. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  59. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  60. continet amplexu terram: si procreat ex se
  61. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  62. totum nativum mortali corpore constat.
  63. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  64. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  65. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  66. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  67. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  68. non alias alii quoque res cecinere ?
  69. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  70. aeternis famae monimentis insita florent?
  71. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  72. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  73. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  74. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  75. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  76. denique natura haec rerum ratioque repertast
  77. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  78. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  79. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  80. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  81. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  82. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  83. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  84. tanto quique magis victus fateare necessest
  85. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  86. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  87. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  88. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  89. nec ratione alia mortales esse videmur,
  90. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  91. atque illi quos a vita natura removit.
  92. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  93. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  94. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  95. dissociare intus partis, ut materiai
  96. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  97. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  98. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  99. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  100. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  101. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  102. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  103. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  104. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  105. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  106. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  107. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  108. ex infinito quae possint forte coorta
  109. corruere hanc rerum violento turbine summam
  110. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  111. nec porro natura loci spatiumque profundi
  112. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  113. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  114. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  115. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  116. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  117. quare etiam nativa necessumst confiteare
  118. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  119. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  120. inmensi validas aevi contemnere vires.
  121. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  122. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  123. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  124. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  125. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  126. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  127. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  128. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  129. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  130. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  131. et siccare prius confidunt omnia posse
  132. quam liquor incepti possit contingere finem.
  133. tantum spirantes aequo certamine bellum
  134. magnis inter se de rebus cernere certant,
  135. cum semel interea fuerit superantior ignis
  136. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  137. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  138. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum