De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  2. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  3. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  4. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  5. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  6. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  7. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  8. sollicitum curae quantique perinde timores!
  9. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  10. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  11. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  12. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  13. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  14. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  15. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  16. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  17. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  18. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  19. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  20. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  21. quo genere in primis animi natura reperta est
  22. nativo primum consistere corpore creta,
  23. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  24. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  25. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  26. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  27. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  28. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  29. et quibus ille modis congressus materiai
  30. fundarit terram caelum mare sidera solem
  31. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  32. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  33. quove modo genus humanum variante loquella
  34. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  35. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  36. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  37. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  38. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  39. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  40. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  41. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  42. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  43. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  44. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  45. si tamen interea mirantur qua ratione
  46. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  47. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  48. rursus in antiquas referuntur religiones
  49. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  50. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  51. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  52. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  53. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  54. principio maria ac terras caelumque tuere;
  55. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  56. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  57. una dies dabit exitio, multosque per annos
  58. sustentata ruet moles et machina mundi.
  59. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  60. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  61. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  62. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  63. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  64. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  65. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  66. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  67. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  68. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  69. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  70. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  71. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  72. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  73. sanctius et multo certa ratione magis quam
  74. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  75. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  76. religione refrenatus ne forte rearis
  77. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  78. corpore divino debere aeterna manere,
  79. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  80. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  81. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  82. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  83. inmortalia mortali sermone notantes;
  84. quae procul usque adeo divino a numine distent
  85. inque deum numero quae sint indigna videri,
  86. notitiam potius praebere ut posse putentur
  87. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  88. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  89. posse animi natura putetur consiliumque.
  90. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  91. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  92. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  93. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  94. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  95. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  96. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  97. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  98. posset et innasci quavis in parte soleret,
  99. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  100. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  101. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  102. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  103. totum posse extra corpus formamque animalem
  104. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  105. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  106. haud igitur constant divino praedita sensu,
  107. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  108. Illud item non est ut possis credere, sedes
  109. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  110. tenvis enim natura deum longeque remota
  111. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  112. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  113. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  114. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  115. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  116. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  117. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  118. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  119. praeclaram mundi naturam proptereaque
  120. adlaudabile opus divom laudare decere
  121. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  122. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  123. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  124. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  125. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  126. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  127. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  128. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  129. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  130. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  131. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  132. nam gaudere novis rebus debere videtur
  133. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  134. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  135. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  136. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  137. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  138. donec diluxit rerum genitalis origo?
  139. natus enim debet qui cumque est velle manere
  140. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  141. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  142. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  143. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  144. notities hominum divis unde insita primum est,
  145. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  146. quove modost umquam vis cognita principiorum
  147. quidque inter sese permutato ordine possent.
  148. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  149. namque ita multa modis multis primordia rerum
  150. ex infinito iam tempore percita plagis
  151. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  152. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  153. quae cumque inter se possint congressa creare,
  154. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  155. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  156. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  157. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  158. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  159. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  160. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  161. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  162. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  163. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  164. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  165. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  166. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  167. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  168. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  169. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  170. vitai causa valido consueta bidenti
  171. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  172. si non fecundas vertentes vomere glebas
  173. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  174. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  175. et tamen inter dum magno quaesita labore
  176. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  177. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  178. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  179. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  180. praeterea genus horriferum natura ferarum
  181. humanae genti infestum terraque marique
  182. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  183. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  184. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  185. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  186. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  187. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  188. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  189. cui tantum in vita restet transire malorum.
  190. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  191. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  192. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  193. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  194. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  195. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  196. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  197. Principio quoniam terrai corpus et umor
  198. aurarumque leves animae calidique vapores,
  199. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  200. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  201. debet eodem omnis mundi natura putari.
  202. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  203. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  204. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  205. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  206. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  207. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  208. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  209. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  210. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  211. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  212. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  213. principio pars terrai non nulla, perusta
  214. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  215. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  216. quas validi toto dispergunt venti.
  217. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  218. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  219. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  220. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  221. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  222. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  223. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  224. semper abundare et latices manare perennis
  225. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  226. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  227. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  228. partim quod validi verrentes aequora venti
  229. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  230. partim quod supter per terras diditur omnis;
  231. percolatur enim virus retroque remanat
  232. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  233. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  234. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  235. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  236. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  237. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  238. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  239. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  240. omnia iam resoluta forent et in versa.
  241. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  242. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  243. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  244. inrigat adsidue caelum candore recenti
  245. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  246. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  247. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  248. quod simul ac primum nubes succedere soli
  249. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  250. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  251. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  252. ut noscas splendore novo res semper egere
  253. et primum iactum fulgoris quemque perire
  254. nec ratione alia res posse in sole videri,
  255. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  256. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  257. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  258. fulguribus pingues multa caligine taedae
  259. consimili properant ratione, ardore ministro,
  260. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  261. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  262. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  263. exitium celeri celeratur origine flammae.
  264. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  265. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  266. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  267. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  268. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  269. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  270. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  271. nec sanctum numen fati protollere finis
  272. posse neque adversus naturae foedera niti?
  273. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  274. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  275. non ruere avolsos silices a montibus altis
  276. nec validas aevi vires perferre patique
  277. finiti? neque enim caderent avolsa repente,