De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito quae tempore pertolerassent
  2. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  3. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  4. continet amplexu terram: si procreat ex se
  5. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  6. totum nativum mortali corpore constat.
  7. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  8. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  9. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  10. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  11. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  12. non alias alii quoque res cecinere ?
  13. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  14. aeternis famae monimentis insita florent?
  15. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  16. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  17. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  18. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  19. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  20. denique natura haec rerum ratioque repertast
  21. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  22. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  23. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  24. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  25. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  26. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  27. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  28. tanto quique magis victus fateare necessest
  29. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  30. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  31. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  32. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  33. nec ratione alia mortales esse videmur,
  34. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  35. atque illi quos a vita natura removit.
  36. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  37. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  38. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  39. dissociare intus partis, ut materiai
  40. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  41. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  42. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  43. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  44. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  45. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  46. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  47. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  48. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  49. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  50. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  51. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  52. ex infinito quae possint forte coorta
  53. corruere hanc rerum violento turbine summam
  54. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  55. nec porro natura loci spatiumque profundi
  56. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  57. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  58. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  59. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  60. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  61. quare etiam nativa necessumst confiteare
  62. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  63. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  64. inmensi validas aevi contemnere vires.
  65. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  66. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  67. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  68. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  69. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  70. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  71. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  72. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  73. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  74. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  75. et siccare prius confidunt omnia posse
  76. quam liquor incepti possit contingere finem.
  77. tantum spirantes aequo certamine bellum
  78. magnis inter se de rebus cernere certant,
  79. cum semel interea fuerit superantior ignis
  80. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  81. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  82. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  83. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  84. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  85. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  86. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  87. obvius aeternam succepit lampada mundi
  88. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  89. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  90. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  91. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  92. ignis enim superare potest ubi materiai
  93. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  94. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  95. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  96. umor item quondam coepit superare coortus,
  97. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  98. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  99. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  100. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  101. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  102. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  103. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  104. nam certe neque consilio primordia rerum
  105. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  106. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  107. sed quia multa modis multis primordia rerum
  108. ex infinito iam tempore percita plagis
  109. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  110. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  111. quae cumque inter se possent congressa creare,
  112. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  113. omnigenus coetus et motus experiundo
  114. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  115. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  116. terrai maris et caeli generisque animantum.
  117. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  118. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  119. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  120. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  121. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  122. diffugere inde loci partes coepere paresque
  123. cum paribus iungi res et discludere mundum
  124. membraque dividere et magnas disponere partes
  125. omnigenis e principiis, discordia quorum
  126. intervalla vias conexus pondera plagas
  127. concursus motus turbabat proelia miscens
  128. propter dissimilis formas variasque figuras,
  129. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  130. nec motus inter sese dare convenientis,
  131. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  132. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  133. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  134. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  135. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  136. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  137. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  138. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  139. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  140. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  141. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  142. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  143. partibus erumpens primus se sustulit aether
  144. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  145. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  146. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  147. matutina rubent radiati lumina solis
  148. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  149. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  150. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  151. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  152. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  153. corpore concreto circum datus undique saepsit
  154. et late diffusus in omnis undique partis
  155. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  156. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  157. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  158. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  159. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  160. nec levia ut possent per summas labier oras,
  161. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  162. versent et partes ut mundi totius extent;
  163. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  164. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  165. his igitur rebus retractis terra repente,
  166. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  167. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  168. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  169. et radii solis cogebant undique terram
  170. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  171. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  172. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  173. augebat mare manando camposque natantis,
  174. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  175. corpora multa vaporis et altaque caeli
  176. densabant procul a terris fulgentia templa.
  177. sidebant campi, crescebant montibus altis
  178. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  179. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  180. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  181. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  182. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  183. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  184. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  185. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  186. atque levissimus super influit auras
  187. nec liquidum corpus turbantibus auris
  188. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  189. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  190. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  191. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  192. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  193. unum labendi conservans usque tenorem.
  194. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  195. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  196. ex utraque polum parti premere nobis
  197. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  198. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  199. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  200. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  201. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  202. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  203. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  204. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  205. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  206. passim per caeli volvunt summania templa,
  207. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  208. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  209. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  210. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  211. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  212. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  213. in variis mundis varia ratione creatis,
  214. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  215. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  216. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  217. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  218. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  219. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  220. evanescere paulatim et decrescere pondus
  221. convenit atque aliam naturam supter habere
  222. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  223. partibus mundi, quibus insita vivit.
  224. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  225. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  226. nec caput est oneri collo nec denique totum
  227. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  228. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  229. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  230. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  231. sic igitur tellus non est aliena repente
  232. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  233. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  234. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  235. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  236. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  237. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  238. partibus mundi caeloque revincta;
  239. nam communibus inter se radicibus haerent
  240. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  241. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  242. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  243. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  244. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  245. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  246. iamne vides quantum tenuis natura valere
  247. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  248. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  249. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  250. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  251. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  252. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  253. nil magnis intervallis de corpore libant
  254. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  255. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  256. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  257. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  258. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  259. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  260. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  261. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  262. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  263. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  264. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  265. per multum, specie confusa videntur
  266. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  267. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  268. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  269. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  270. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  271. scire licet perquam pauxillo posse minores
  272. esse vel exigua maioris parte brevique.
  273. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  274. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  275. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  276. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  277. Illud item non est mirandum, qua ratione