De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec porro natura loci spatiumque profundi
  2. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  3. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  4. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  5. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  6. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  7. quare etiam nativa necessumst confiteare
  8. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  9. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  10. inmensi validas aevi contemnere vires.
  11. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  12. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  13. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  14. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  15. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  16. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  17. tantum suppeditant amnes ultraque minantur