De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  2. dissociare intus partis, ut materiai
  3. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  4. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  5. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  6. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  7. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  8. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  9. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  10. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  11. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  12. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  13. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  14. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  15. ex infinito quae possint forte coorta
  16. corruere hanc rerum violento turbine summam
  17. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,