De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  2. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  3. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  4. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  5. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  6. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  7. ex infinito quae possint forte coorta
  8. corruere hanc rerum violento turbine summam
  9. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  10. nec porro natura loci spatiumque profundi
  11. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  12. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  13. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  14. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  15. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  16. quare etiam nativa necessumst confiteare
  17. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  18. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  19. inmensi validas aevi contemnere vires.
  20. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  21. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  22. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  23. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  24. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  25. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  26. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  27. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  28. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  29. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  30. et siccare prius confidunt omnia posse
  31. quam liquor incepti possit contingere finem.
  32. tantum spirantes aequo certamine bellum
  33. magnis inter se de rebus cernere certant,
  34. cum semel interea fuerit superantior ignis
  35. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  36. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  37. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  38. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  39. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  40. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  41. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  42. obvius aeternam succepit lampada mundi
  43. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  44. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  45. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  46. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  47. ignis enim superare potest ubi materiai
  48. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  49. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  50. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  51. umor item quondam coepit superare coortus,
  52. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  53. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  54. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  55. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  56. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  57. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  58. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  59. nam certe neque consilio primordia rerum
  60. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  61. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  62. sed quia multa modis multis primordia rerum
  63. ex infinito iam tempore percita plagis
  64. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  65. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  66. quae cumque inter se possent congressa creare,
  67. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  68. omnigenus coetus et motus experiundo
  69. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  70. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  71. terrai maris et caeli generisque animantum.
  72. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  73. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  74. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  75. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  76. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  77. diffugere inde loci partes coepere paresque
  78. cum paribus iungi res et discludere mundum
  79. membraque dividere et magnas disponere partes
  80. omnigenis e principiis, discordia quorum
  81. intervalla vias conexus pondera plagas
  82. concursus motus turbabat proelia miscens
  83. propter dissimilis formas variasque figuras,
  84. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  85. nec motus inter sese dare convenientis,
  86. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  87. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  88. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  89. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  90. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  91. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  92. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  93. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  94. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  95. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  96. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  97. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  98. partibus erumpens primus se sustulit aether
  99. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  100. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  101. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  102. matutina rubent radiati lumina solis
  103. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  104. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  105. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  106. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  107. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  108. corpore concreto circum datus undique saepsit
  109. et late diffusus in omnis undique partis
  110. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  111. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  112. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  113. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  114. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  115. nec levia ut possent per summas labier oras,
  116. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  117. versent et partes ut mundi totius extent;
  118. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  119. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  120. his igitur rebus retractis terra repente,
  121. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  122. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  123. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  124. et radii solis cogebant undique terram
  125. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  126. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  127. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  128. augebat mare manando camposque natantis,
  129. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  130. corpora multa vaporis et altaque caeli
  131. densabant procul a terris fulgentia templa.
  132. sidebant campi, crescebant montibus altis
  133. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  134. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  135. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  136. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  137. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  138. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  139. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  140. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  141. atque levissimus super influit auras
  142. nec liquidum corpus turbantibus auris
  143. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  144. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  145. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  146. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  147. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  148. unum labendi conservans usque tenorem.
  149. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  150. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  151. ex utraque polum parti premere nobis
  152. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  153. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  154. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  155. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  156. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  157. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  158. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  159. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  160. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  161. passim per caeli volvunt summania templa,
  162. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  163. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  164. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  165. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  166. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  167. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  168. in variis mundis varia ratione creatis,
  169. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  170. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  171. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  172. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  173. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  174. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  175. evanescere paulatim et decrescere pondus
  176. convenit atque aliam naturam supter habere
  177. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  178. partibus mundi, quibus insita vivit.
  179. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  180. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  181. nec caput est oneri collo nec denique totum
  182. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  183. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  184. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  185. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  186. sic igitur tellus non est aliena repente
  187. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  188. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  189. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  190. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  191. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  192. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  193. partibus mundi caeloque revincta;
  194. nam communibus inter se radicibus haerent
  195. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  196. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  197. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  198. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  199. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  200. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  201. iamne vides quantum tenuis natura valere
  202. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  203. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  204. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  205. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  206. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  207. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  208. nil magnis intervallis de corpore libant
  209. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  210. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  211. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  212. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  213. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  214. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  215. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  216. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  217. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  218. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  219. nam prius omnia, quae longe semota tuemur