De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  2. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  3. haud igitur constant divino praedita sensu,
  4. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  5. Illud item non est ut possis credere, sedes
  6. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  7. tenvis enim natura deum longeque remota
  8. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  9. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  10. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  11. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  12. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  13. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  14. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  15. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  16. praeclaram mundi naturam proptereaque
  17. adlaudabile opus divom laudare decere
  18. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  19. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  20. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  21. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  22. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  23. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  24. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  25. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  26. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  27. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  28. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  29. nam gaudere novis rebus debere videtur
  30. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  31. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  32. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  33. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  34. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  35. donec diluxit rerum genitalis origo?
  36. natus enim debet qui cumque est velle manere
  37. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  38. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  39. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  40. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  41. notities hominum divis unde insita primum est,
  42. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  43. quove modost umquam vis cognita principiorum
  44. quidque inter sese permutato ordine possent.
  45. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  46. namque ita multa modis multis primordia rerum
  47. ex infinito iam tempore percita plagis
  48. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  49. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  50. quae cumque inter se possint congressa creare,
  51. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  52. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  53. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  54. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  55. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  56. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  57. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  58. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  59. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  60. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  61. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  62. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  63. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  64. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  65. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  66. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  67. vitai causa valido consueta bidenti
  68. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  69. si non fecundas vertentes vomere glebas
  70. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  71. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  72. et tamen inter dum magno quaesita labore
  73. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  74. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  75. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  76. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  77. praeterea genus horriferum natura ferarum
  78. humanae genti infestum terraque marique
  79. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  80. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  81. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  82. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  83. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  84. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  85. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  86. cui tantum in vita restet transire malorum.
  87. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  88. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  89. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  90. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  91. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  92. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  93. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  94. Principio quoniam terrai corpus et umor
  95. aurarumque leves animae calidique vapores,
  96. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  97. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  98. debet eodem omnis mundi natura putari.
  99. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  100. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  101. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  102. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  103. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  104. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  105. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  106. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  107. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  108. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  109. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  110. principio pars terrai non nulla, perusta
  111. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  112. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  113. quas validi toto dispergunt venti.
  114. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  115. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  116. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  117. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  118. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  119. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  120. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  121. semper abundare et latices manare perennis
  122. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  123. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  124. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  125. partim quod validi verrentes aequora venti
  126. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  127. partim quod supter per terras diditur omnis;
  128. percolatur enim virus retroque remanat
  129. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  130. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  131. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  132. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  133. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  134. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  135. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  136. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  137. omnia iam resoluta forent et in versa.
  138. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  139. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  140. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  141. inrigat adsidue caelum candore recenti
  142. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  143. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  144. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  145. quod simul ac primum nubes succedere soli
  146. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  147. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  148. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  149. ut noscas splendore novo res semper egere
  150. et primum iactum fulgoris quemque perire
  151. nec ratione alia res posse in sole videri,
  152. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  153. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  154. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  155. fulguribus pingues multa caligine taedae
  156. consimili properant ratione, ardore ministro,
  157. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  158. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  159. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  160. exitium celeri celeratur origine flammae.
  161. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  162. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  163. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  164. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  165. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  166. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  167. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  168. nec sanctum numen fati protollere finis
  169. posse neque adversus naturae foedera niti?
  170. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  171. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  172. non ruere avolsos silices a montibus altis
  173. nec validas aevi vires perferre patique
  174. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  175. ex infinito quae tempore pertolerassent
  176. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  177. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  178. continet amplexu terram: si procreat ex se
  179. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  180. totum nativum mortali corpore constat.
  181. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  182. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  183. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  184. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  185. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  186. non alias alii quoque res cecinere ?
  187. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  188. aeternis famae monimentis insita florent?
  189. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  190. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  191. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  192. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  193. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  194. denique natura haec rerum ratioque repertast
  195. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  196. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  197. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  198. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  199. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  200. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  201. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  202. tanto quique magis victus fateare necessest
  203. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  204. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  205. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  206. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  207. nec ratione alia mortales esse videmur,
  208. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  209. atque illi quos a vita natura removit.
  210. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  211. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  212. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  213. dissociare intus partis, ut materiai
  214. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  215. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  216. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  217. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  218. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  219. quo quasi res possint discedere dissoluique,