De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  2. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  3. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  4. dissociare intus partis, ut materiai
  5. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  6. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  7. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  8. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  9. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  10. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  11. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  12. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  13. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  14. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  15. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  16. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  17. ex infinito quae possint forte coorta
  18. corruere hanc rerum violento turbine summam
  19. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  20. nec porro natura loci spatiumque profundi
  21. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  22. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  23. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  24. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  25. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  26. quare etiam nativa necessumst confiteare
  27. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  28. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  29. inmensi validas aevi contemnere vires.
  30. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  31. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  32. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  33. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  34. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  35. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  36. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  37. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  38. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  39. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  40. et siccare prius confidunt omnia posse
  41. quam liquor incepti possit contingere finem.
  42. tantum spirantes aequo certamine bellum
  43. magnis inter se de rebus cernere certant,
  44. cum semel interea fuerit superantior ignis
  45. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  46. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  47. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  48. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  49. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  50. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  51. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  52. obvius aeternam succepit lampada mundi
  53. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  54. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  55. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  56. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  57. ignis enim superare potest ubi materiai
  58. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  59. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  60. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  61. umor item quondam coepit superare coortus,
  62. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  63. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  64. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  65. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  66. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  67. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  68. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  69. nam certe neque consilio primordia rerum
  70. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  71. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  72. sed quia multa modis multis primordia rerum
  73. ex infinito iam tempore percita plagis
  74. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  75. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  76. quae cumque inter se possent congressa creare,
  77. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  78. omnigenus coetus et motus experiundo
  79. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  80. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  81. terrai maris et caeli generisque animantum.
  82. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  83. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  84. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  85. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  86. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  87. diffugere inde loci partes coepere paresque
  88. cum paribus iungi res et discludere mundum
  89. membraque dividere et magnas disponere partes
  90. omnigenis e principiis, discordia quorum
  91. intervalla vias conexus pondera plagas
  92. concursus motus turbabat proelia miscens
  93. propter dissimilis formas variasque figuras,
  94. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  95. nec motus inter sese dare convenientis,
  96. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  97. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  98. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  99. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  100. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  101. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  102. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  103. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  104. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  105. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  106. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  107. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  108. partibus erumpens primus se sustulit aether
  109. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  110. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  111. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  112. matutina rubent radiati lumina solis
  113. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  114. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  115. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  116. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  117. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  118. corpore concreto circum datus undique saepsit
  119. et late diffusus in omnis undique partis
  120. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  121. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  122. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  123. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  124. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  125. nec levia ut possent per summas labier oras,
  126. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  127. versent et partes ut mundi totius extent;
  128. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  129. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  130. his igitur rebus retractis terra repente,
  131. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  132. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  133. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  134. et radii solis cogebant undique terram
  135. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  136. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  137. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  138. augebat mare manando camposque natantis,
  139. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  140. corpora multa vaporis et altaque caeli
  141. densabant procul a terris fulgentia templa.
  142. sidebant campi, crescebant montibus altis
  143. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  144. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  145. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  146. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  147. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  148. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  149. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  150. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  151. atque levissimus super influit auras
  152. nec liquidum corpus turbantibus auris
  153. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  154. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  155. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  156. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  157. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  158. unum labendi conservans usque tenorem.
  159. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  160. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  161. ex utraque polum parti premere nobis
  162. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  163. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  164. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  165. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  166. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  167. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  168. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  169. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  170. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  171. passim per caeli volvunt summania templa,
  172. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  173. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  174. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  175. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  176. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  177. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  178. in variis mundis varia ratione creatis,
  179. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  180. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  181. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  182. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  183. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  184. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  185. evanescere paulatim et decrescere pondus
  186. convenit atque aliam naturam supter habere
  187. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  188. partibus mundi, quibus insita vivit.
  189. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  190. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  191. nec caput est oneri collo nec denique totum
  192. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  193. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  194. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  195. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  196. sic igitur tellus non est aliena repente
  197. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  198. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  199. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  200. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  201. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  202. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  203. partibus mundi caeloque revincta;
  204. nam communibus inter se radicibus haerent
  205. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  206. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  207. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  208. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?